Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE ÆTERNITATE REGNI CHRISTI.

[ocr errors]

DE OFFICIO FIDEI.

[ocr errors]

MAGNIFICENTISSIMIS, NOBILISSIMIS, CONSULTISSIMIS,

EXCELLENTISSIMISQUE VIRIS,

D.D. CONSULIBUS, PROCONSULIBUS, QÆSTORIBUS,

ARCHI ECONOMO,

TOTIQUE AUGUSTO ILLUSTRISSIMÆ URBIS ET
REIPUBLICÆ TIGURINÆ SENATUI,

GRATIAM ET PACEM A DEO PER CHRISTUM PRECATUR
FRANCISCUS TURRETTINUS.

INTER ea omnia, quæ in Ecclesiam contulit Deus, beneficia, PROCERES MAGNIFICENTISSIMI, nullum cœlestis Veritatis dono, quod Paulus καλὴν παρακαταθήκην vocat, pretiosius dari, nullumque impensiori studio asservandum, et excolendum esse, apud Pios omnes est in confesso. Atque eo magis, quod Princeps tenebrarum, ovog salutis nostræ hostis, nihil vehementiori odio prosequatur, nihilque majori molimine corrumpere et nobis eripere satagat. Ut vero Veterator ille, vaferrimus simul et acerrimus, mendax et homicida a principio, duabus viis inprimis grassatur in Ecclesiæ et Veritatis, qua illa nititur, perniciem, Vi et Dolo, hinc crudelissimarum persecutionum æstu, inde fallaci Sophistarum astu, modo Leonina ferocia sæviens, modo serpentina calliditate et illecebris blandiens; Ut animam Christi recens nati, per summum Herodis scelus, et insidiis et ferro petebat ; Ita duplici armorum genere suos instruxit Dominus, ut hostis nocentissimi impetus fortiter sustinere, et feliciter superare queant. Adversus furoris ictus Spiritu roboris eos unxit, et constantiæ invictæ scutum obtendit; At contra Sophistarum technas, et απατητικοῦ λόγου veteratoriam, quam Paulas μεθοδείαν τῆς Thάms emphatice vocat, Verbi Divini luce, tanquam Gladio Spiritus ancipiti, et acutissimo, fideique impenetrabili Clypeo, ad Spiritus et övváμews åmódeığı eos armavit, quibus tela ignita Satanæ extinguere, et Veritatem contra Diaboli præstigias, et Mundi xuleíav et Tavovgyíav fortiter asserere possint.

« PoprzedniaDalej »