Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad salutem fidelium, Heb. i. 14, et subsint ipsi tanquam Domino, quem adorare tenentur, Heb. i. 6, et Phil. ii. 10; Non posset tamen bene dici Caput vivificum, ratione influxus vitalis, qui a Spiritu regenerante Christi diffunditur ad solos homines sanguine Christi redemptos et efficaciter

vocatos.

VI. Quamvis Angeli non potuerint mereri gloriam stricte loquendo, cum sit supra meritum cujuscunque Creaturæ; non statim necesse fuit Christum eam mereri pro ipsis, quia Deus ex pacto voluit eos remunerari ultra condignum.

VII. Omnis gratia medicinalis et liberatrix est a Mediatore, in ordine Redemptionis. Sed non eadem est ratio Gratiæ conservatricis et confirmatricis, quæ pertinet ad ordinem Creationis. Ejus enim est conservare, cujus fuit creare.

VIII. Ad loca Scripturæ, quæ petuntur ex Job. iv. 18, et xv. 15, et ex Eph. i. 10, et Col. i. 20, responsum fuit P. I. Loc. 4. Q. 8. a Th. xiv. usque ad xvi.

QUÆSTIO IV.

DE UNITATE MEDIATORIS.

An Christus solus sit Mediator noster apud Deum? Affirm.; contra Pontificios.

I. Cum Pontificiis res nobis hic est, Qui ut commentum suum de Invocatione Sanctorum fortius stabiliant, pertendunt Sanctos defunctos apud Deum fungi Officio Mediatorum et Intercessorum pro viventibus; Ñec tantum precibus, sed et meritis suis conciliare nobis favorem Dei.

Status Ques

II. Non quæritur, De simplici Oratione, vel Intercessione tionis. improprie dicta, quæ consistit in mutua aliorum pro aliis inter viventes precum communione. Fatemur enim fide

les posse alios pro aliis orare, et Pastores præsertim hoc pro populo apud

Deum defungi debere officio. Sed agitur de Mediatione proprie dicta, per quam censeatur aliquis propria virtute intercedere, et non tantum preces ad Deum deferat, sed etiam qui eas oblatas Deo commendet, et gratas efficiat meritis suis.

III. Non quæritur, An Sancti sint nostri Mediatores apud Deum in æquali gradu cum Christo? Hoc enim a se removent Pontificii, qui ideo Mediatorem distinguunt in primarium, et secundarium, Mediatorem Redemptionis, et Intercessionis. Sed, An aliquo saltem sensu proprie dici possint nostri Mediatores? Quod affirmant illi, Nos negamus.

IV. Quæstio eo redit; An præter Christum Sancti sint nostri apud Deum Mediatores, non qui precibus tantum suis pro nobis intercedant, sed qui patrocinio et meritis suis favorem ejus nobis concilient? An vero Christus solus Munus Mediatoris et Advocati pro nobis obeat? Hoc asserimus; Adversarii prius statuunt.

V. Quia vero in Christi Officio Sacerdotali duæ partes distingui solent, Satisfactio, et Intercessio; Utrasque Sanctis tribuere non verecundantur. Et quoad Intercessionem, notum est eam tribui Sanctis, cum ab iis preces suas deferri contendunt, imo eorum precibus veniam sibi dari, seque exaudiri postulant. Missale Roman. in Festo S. Thomæ, "Deus pro cujus Ecclesia gloriosus Pontifex gladiis impiorum occubuit; præsta quæsumus, ut

omnes qui ejus implorant auxilium, petitionis suæ salutarem consequantur effectum." Et ibidem pro Innocentibus, "Sanctorum tuorum, Domine, pia nobis non desit oratio, quæ et munera nostra conciliet, et tuam nobis indulgentiam obtineat." In Festo omnium Sanctorum, "Quæsumus ut desideratam nobis tuæ propitiationis abundantiam multiplicatis Intercessoribus largiaris." Quoad satisfactionem vero notum est per merita Sanctorum bona a Deo postulari. In Festo Nicolai Episcopi petunt, Ejus meritis et precibus a gehennæ incendiis liberari. In Festo Leonis Papæ, Athanasii, Basilii, sic aiunt, "Ejus intercedentibus meritis, ab omnibus nos absolve peccatis." In octava Petri et Pauli, "Ut amborum meritis æternitatis gloriam consequamur." Nec abludit Bell. 1. i. de indulg. c. 4. "Non est absurdum," inquit, "si sancti Viri Redemptores nostri aliquo modo dicuntur," et addit ibidem, non inepte dici sanctos Viros aliquo modo suis passionibus delicta nostra redimere. Unde falsum deprehenditur quod idem de Pontif. lib. 3 c. 21, negat se colere Sanctos ut Mediatores, sed tantum ut suas preces nostris adjungant. VI. Nos Mediationem Sanctorum impugnamus. Primo, Med. probatur: Disertis Scripturæ verbis, quæ uni Christo hoc Munus tri1. Ex 1 Tim. ii. 5. buunt, 1 Tim. ii. 5, "Unus Deus, unus Mediator Dei et hominum, Christus homo;" Ubi Mediator unus dicitur, non plures, et quidem Christus, non Sanctus aliquis, aut Angelus, qui se dedit artíλurger pro nobis. Frustra hic reponitur : 1. Unum dici non unicum. Quia vox non modo unum, sedet unicum sæpe notat, ut apud Homer., oix ayadov woλvnoıgavín, sis xoigavos fora, siç Carrhavs, et apud Virg., Una salus victis, id. unica, sic passim in Scriptura, Eph. iv. 6, Rom. iii. 10, 12, 1 Tim. iii. 2, 12, quod non diffitetur Bellar. lib. 1 de Christo, cap. 3. Hanc etiam significationem exigit sermo Pauli, quia eo modo dicitur us soins, quomodo, és vocatur, non tantum unus, sed et unicus, exclusive ad alium quemvis.

Sanctos non esse

VII. 2. Exc. Agi de Mediatore Redemptionis, qui sit unicus, sed non de Mediatore Intercessionis, qui socios possit admittere. Resp. 1. Distinctio est ignota Scripturæ, quæ unicum Mediatorem notat, non plures; 2. Perperam distinguitur Mediator Redemptionis, et Intercessionis, quia nemo potest esse Mediator Intercessionis, qui non sit et Redemptionis. Duo enim ista munia iraoμòs, et iμPavioμòs, sunt duæ partes Mediationis, quæ ad idem officium pertinent, nec separari unquam debent, ut conjunguntur in Scriptura, 1 Joh. ii. 1, 2, Rom. viii. 34, Heb. viii. 25, ut sub Lege ad solum Pontificiem pertinebat in Sacrarium ingredi, et deprecari pro populo, ad quem pertinebat sacrificare. 3. Pontificii ipsi distinctionem istam convellunt, dum Sanctos Redemptores quodammodo agnoscunt, et volunt eos non tantum orare ut salvemur, sed et meritis suis obtinere nobis salutem. Unde petunt ab ipsis id ipsum, quod a Christo Redemptore, remissionem peccatorum, et vitam æternam, idque ex vi meritorum, ut antea visum, quod utique ad redemptionem pertinere nemo non videt. Nihil frequentius est apud ipsos, quam B. Virginem vocare Redemptricem et liberatricem peccatorum. 4. Paulus non agit tantum de Mediatore Redemptionis, sed et Intercessionis, quia agit de oblatione precum, quæ pro quibusvis hominibus concipi debent, nec possunt rite concipi nisi in solius Christi nomine, qui unus est Mediator noster.

VIII. 3. Exc. Paulum loqui de Mediatore primario, principali, et immediato, sed non excludi ideo secundarios, ministeriales, et mediatos, quomodo licet Deus solus bonus dicatur, et Christus unus Magister, non obstat quominus et alii sint Doctores, et alii boni. Resp. Distinctio est yeapos, imo et artíyga Pos, Scriptura enim nusquam plures Mediatores nobis proponit, vel ad eos fideles remittit. Imo cum hoc officium uni Christo tribuat, eo ipso aliis esse azovátov docet. Nec simile allatum eo respicit, nam Deus ita bonus dici

tur, ut hoc illi soli proprium sit xar' ¿ox, nec ulli nisi analogice et longe dissimili ratione competere queat. Et si Doctores ad nos mittit Christus, nemo tamen Magistri nomen, quod Christo soli competit, illis tribuere potest vel debet. IX. Secundo, Ex 1 Joh. ii. 1. "Si peccavimus, habemus 2. Ex 1 Joh. ii. 1; advocatum apud Patrem, Jesum Christum justum, qui est iλacuès," &c. Ubi tria latent argumenta: 1. Quod magánλntos seu advocatus dicitur in singulari; quod perperam dixisset Johannes, si plures dantur, et non unicus tantum; 2. Iste advocatus expresse vocatur Christus Jesus justus, ut nullus alius hoc Munus sibi tribuat; 3. Advocatus est talis, qui sit etiam inaouds seu propitiatio pro peccatis. At nemo præter Christum hoc præstitit. Nequicquam regeritur, dici quidem advocatum Christum, sed non solum. Nam licet particula exclusiva non addatur diappony, necessario tamen includitur in epithetis additis, tum Justi tum inau. Deinde si plures agnovisset advocatos, Cur unum Christum memorat, et non addit alios ad quos confugere possint? Eo pertinet, quod dicitur Via, Veritas, et Vita, et nemo veniat ad Patrem nisi per ipsum, Joh. xvi. 6, et quod in nullo alio sit salus, Act.iv. 12.

3. Quia hoc est

to;

X. Tertio, Quia Mediatio Sanctorum cedit in contumeinjurium Chris- liam Christi, quasi non sufficeret solus, et posset socios in hoc munere ferre, quod sine grandi blasphemia dici nequit. Nec juvat quod dicitur, Non fieri injuriam Christo, quia Sancti vim inter cedendi et impetrandi habeant a Christo. Nam gratis supponitur Christum talem vim pro nobis intercedendi et salutem impetrandi illis promeruisse et conferre velle; quod nec Scriptura dixit unquam, nec ulla ratione probari potest. Imo si Christus est perfectus Mediator, qui per se ipsum plane potest omnes muneris istius partes implere, quid opus alios sibi fingere? Nec reponi debet nullum inde præjudicium creari Christo, quia Sancti non tam sint Mediatores Dei et hominum, quam Mediatores hominum ad Christum, ut Hesseli. in 1 Tim. ii. observat. Quia sic Mediatore opus esset ad Mediatorem, cum tamen ipse pas et benig nissime nos ad se vocet, nec ad alios amandet, Venite ad me, Matth. xi. 28. Accedit quod isti Mediatores ad Christum, vel opus habebunt alio Mediatore, qui ad ipsum aditum illis faciat, vel non. Si asseritur, quæretur rursus; An apud hunc tertium opus sit alio Mediatore? et sic res abiret in infinitum. Si negatur, ratio dari non potest, cur isti Mediatores ad Christum nobis faciliores credantur quam ipse Christus; Cum non minori affectu, sed longe ferventiori nos prosequatur, et factus sit nobis similis in omnibus, ut posset compati infirmitatibus nostris, Heb. ii. 17.

4. Quia non pos

XI. Quarto, Quia Sancti non possunt necessitates nossunt necessita- tras cognoscere, et corda et renes scrutari, ut cogitationes tes nostras cog- et desideria distincte et sigillatim perspecta habeant, absnoscere ; que quo Mediatorum et Intercessorum munus obire non possunt. Quid hic excipiant Adversarii pro cognitione Sanctorum, Vide supra discussum, Loc. xi. de Lege, Qu. 7.

superstitionem

let.

XII. Quinto, Quia hoc dogma sapit superstitionem 5. Quia hoc dogma Ethnicam, et haustum est ex erroribus Gentilium, qui Deos Ethnicam redo- suos distinguebant in primarios, et secundarios, qui inferioris essent ordinis, puta dæmones, qui Mediatores essent inter Deos summos et homines." Unde Plato in Symposio, "Deus," inquit, “ab hominibus non acceditur, sed omne commercium et negotiatio inter Deum et homines fit per dæmonas." Unde provincias, urbes, artes, morbos inter dæmonas distribuebant, et varia variis munia assignabant: quomodo papi

cola Sanctos imperiis, urbibus, artibus, morbis, præficiunt, et tanquam patronos, et deos tutelares ad quos subinde confugiant, asciscunt.

tionum.

XIII. A communione Sanctorum, ad communicationem Fontes Solu- officiorum inter eos, non valet consequentia. Sancti in cœlum admissi, communionem quidem habent cum viventibus, quatenus sunt ejusdem Corporis mystici membra. Sed non propterea datur officiorum communicatio, cum nec illi necessitatibus nostris intersint, nec cogitationes nostras ac preces audire et exaudire possint, nec ullum habeamus amplius cum illis commercium, cujus beneficio eorum suffragia implorare queamus.

XIV. Non quicunque orat Deum pro nobis, is statim est Mediator apud Deum; alias tot haberemus propemodum Mediatores, quot fratres: et cum Scriptura sæpissime mutuas hominum preces commemoret ; tamen nunquam docet homines Mediatores esse apud Deum. Is ergo Mediator dicendus, primo qui non tantum orat in genere, sed et pro singulis, secundo qui orat ex vi meritorum suorum, nobisque impetrat remissionem peccatorum et salutem; Quod de solo Christo dici potest.

XV. Aliud est Mosem et Samuelem viventes orare pro populo, Aliud eosdem defunctos hoc officio pro ipso defungi. Jer. xv. 1, non provocatur ad intercessionem defunctorum ; sed hypothetice ostenditur inutilitas orationum ipsorum, si adhuc essent in vivis, et precarentur pro populo, ut ab ipsis non semel factum fuerat; "Si starent coram me Moses et Samuel, et orarent pro populo, anima mea non erit ad populum istum :" sensus est, Si Moses et Samuel adhuc essent superstites, et pro hoc populo supplicarent, nihil effecturos sua intercessione ut olim placaverant Deum suis precibus, Exod. xxxii. 14, 1 Sam. vii. 9. Innuit ergo salutem istius populi esse desperatam, et exitium ejus certum et determinatum. Confer. Ezec. xiv. 13, 14, "Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas ;" Ita hic agitur, non de defunctorum precibus, sed vivorum, si redirent ad populum.

XVI. Quod de citharis et phialis aureis in manu viginti quatuor Seniorum, Apoc.v. 8, 9, dicitur, non favet intercessioni Sanctorum. Quia si ad sanctos defunctos hoc referatur, non significabit preces, quas ipsi pro vivis offerant, sed thy siç Deòv dožoλovíav, ut Aretas, et Andreas Cæsariensis observant, Dei scilicet laudes et suffitus gratiarum actionis, quos continuo Deo offerunt, quod statim exponitur ver. seq. per Canticum novum. Ita quod dicitur phialas istas aureas plenas suffituum, fuisse preces Sanctorum, ai sio ai mgoσruxai Tar aylar quæ sunt, id. symbolice designant, preces Sanctorum, illorum scilicet. qui citharas et phialas aureas habebant, vel indefinite Sanctorum omnium, quorum preces suffitu describuntur. Si vero ad laudes et preces viventium Sanctorum refertur, ut verisimilius est, nec diffitetur Estius, nihil inde pro defunctorum orationibus elicietur. Ita scilicet describitur cultus evangelicus laudum et precum, vocibus e cultu legali desumptis, ut citharæ instrumenta laudum laudes, et phialæ aureæ preces fidelium in corde fide purificato oblatas notent. Sic ostendunt se esse vere Reges et sacerdotes, ut dicunt postea, reges enim citharæ decent, ut Davidem, phialæ vero sacerdotes.

XVII. Licet apud Reges terrenos Parariis et Mediatoribus opus sit, ut ad ipsorum conspectum admittamur; non eadem est ratio Regis cœlestis, qui immediate ad se nos vocat, nec unquam ad Sanctos propterea fideles dimisit. Si Rex terrenus subditos ad se directe evocaret, quis libere et cum fiducia ad eum non accederet? quis vellet Aulicos patronos sibi eligere, qui ad ipsum aditum facerent?

XVIII. Loca Job. v. 1, et xix. 21, et xxxiii. 23, Exod. xxxii. 13, Zach. i. 12, Apoc. viii. 3, Tob. xii., quæ hic afferuntur pro Intercessione Sanctorum, Vide discussa Loc. v. de Angelis, Q. ix. et Loc. ii. Q. 7.

XIX. Áliud est orare in genere pro Ecclesia, Aliud pro singulis. Quamvis Sancti orarent in genere pro Ecclesia militante, quam sciunt adhuc premi ab Adversariis, et exponi variis certaminibus, Non sequeretur statim vel orare pro singulis, quorum necessitates et preces non norunt, vel esse ipsorum Mediatores, qui et precibus et meritis suis gratiam Dei illis obti

neant.

XX. Locus, 2 Maccab. cap. xv. ver. 14, ubi Judas dicitur vidisse in visione Oniam Pontificem et Jeremiam, qui jam obierant, orantes pro populo Judæorum, non potest juvare Adversarios. 1. Quia Liber iste est Apocryphus, et fabulis refertus, testibus ipsis Pontificiis, et nominatim Gelasio Papa, Dist. xv. Canon., Sancta Romana, ubi admittit solum primum Maccab., et rejicit secundum. 2. Locus probat tantum orare Sanctos in genere, non sigillatim ad modum Mediatorum. 3. Pontificii ipsi volunt Patres ante mortem Christi fuisse adhuc in Limbo exclusos a facie Dei, ergo non idoneos ad orandum pro aliis.

XXI. Clamor animarum, quæ sunt sub Altari, Apoc. vi. 9, 10, non pertinet ad Intercessionem pro aliis, sed ad preces pro seipsis. Non dicunt, Quare non liberas fratres nostros ? sed, Quare non vindicas sanguinem nostrum? Nec proprie debet intelligi, cum animarum non sit clamare, sed allegorice, ut notetur desiderium extremi judicii et resurrectionis, ut voluit. Ambros. et Bern. Serm. 3, in Festo omnium Sanctorum, vel manifestatio nequitiæ tyrannorum a Deo merito puniendæ, et innocentiæ Martyrum præmiandæ, ut alibi vox sanguinis Abelis clamare dicitur de terra, Gen. iv., quia mors et cædes Martyrum semper recens coram Deo, justitiæ divinæ vindictam flagitat, ut Lyranus observat.

XXII. A precibus mutuis viventium, ad preces defunctorum pro viventibus non valet Conseq. Quia inter illos datur mutua officiorum et necessitatum communio, inter mortuos et viventes nulla. Illæ in Scriptura præcipiuntur et laudantur; sed istæ nequaquam. Nec perfectio charitatis, qua Sancti donati sunt, facit ut orent sigillatim pro nobis, quia id non fert ejus vitæ conditio.

QUÆSTIO V.

DE TRIPLICI OFFICIO CHRISTI.

Cur Christus Mediator triplex Munus sustinere debuerit?

Quid sit Munus
Mediatorium
Christi?

I. Munus Christi nihil aliud est, quam Mediatio inter Deum et homines, ad quam peragendam missus a Patre in mundum, et per Spiritum Sanctum unctus fuit. Complectitur omne id quod Christus ex sua Missione et Vocatione debuit facere erga Deum offensum, et homines offendentes, illis reconciliandis, et iterum inter se uniendis.

Et quot gradibus
Instituta ?
1. Prædestina-
tion;

II. Institutio istius Muneris tribus potissimum gradibus absolvitur. I. Prædestinatione Christi, 2. Ejus Missione, 3. Vocatione. Primus gradus est in æterna Mediatoris Prædestinatione, per quam Deus Filium suum in Mediatorem se

« PoprzedniaDalej »