Obrazy na stronie
PDF
ePub

differt scelerum pœnas, ex parte Rei, hominem in statu peccati invitare ad poenitentiam, quatenus rationes et tempus suppeditat resipiscendi; Aliud Deum ex parte sui, et quantum in se est, auxilium sufficiens ad conversionem dare homini per talem patientiam; Quia clarum est non sufficere externam hanc longanimitatem et tolerantiam Dei ad cor hominis emolliendum, et affectus in melius inflectendos.

XXVI. Deus non tenetur in Novo Foedere vires homini sufficientes suppeditare ad illud implendum, ut sit æqualitas crediti et debiti, ut loquitur Bellarm. Quia non præscribitur alia obedientia et fides quoad essentiam, ab ea quæ præscripta fuerat in primo Fodere, et ad cujus executionem homo vires sufficientes initio acceperat ; quas cum amiserit sua culpa, non tenetur Deus officium ab eo exigendo illi restituere. Et æqualitas crediti et debiti, non ex statu peccati, sed ex statu creationis æstimanda est; Nam quod tunc creditum fuit homini, id totum debet Deo, quamvis sua culpa non sit solvendo. An vero Adamus vires credendi in Christum habuerit, de quo lis nobis movetur ab Arminianis, vide Loc. VIII. Qu. ii.

XXVII. Eunuchi et Cornelii exempla, quæ petuntur ex Act. viii. et x., quasi propter bonum usum luminis naturalis datum sit ipsis lumen gratiæ, huc non pertinent. Quia non possunt irregenitis infidelibus accenseri, quum ad ipsos Evangelium perlatum est, sed Proselytis, quos Judaïex Religionis cognitione jam imbutos, Deus voluit ulteriore Evangelii, et Christi jam revelati notitia donare; ut non tantum in thesi in Messiam promissum crederent, sed in hypothesi in Jesum Nazarenum, ut verum Messiam a Deo -missum.

Cætera quæ huc possunt pertinere, petantur ex Quæst. præced, et ex Qu. vi. Loc. XII.

QUÆSTIO IV.

DE VOCATIONE EFFICACI

An Vocatio dicatur efficax ab Eventu, vel Congruitate, An vero ab ipsa Gratia operatione supernaturali? Prius Neg.; Poster. Affirm.; contra Pontif., et Armin.

caci.

I. Ut vera Vocationis efficacis natura et ratio teneatur, Tres sententiæ expendendæ sunt discrepantes, quæ circa illam occurrunt Pontificiorum de Bellarm. lib. i. de Gra. et Lib. Arb. cap. xii. Vocatione Effi- sententiæ. Tres præcipuas inter Pontificios receptas opiniones recenset. Prima est Molina, Lessii, Becani, et plerorumque ex Jesuitis, qui volunt efficacem dici Vocationem simpliciter ab Eventu. Secunda Bellarmini, Suarezii, et aliorum, qui eos sequuntur, qui efficaciam istam deducunt ab ejus Congruitate. Tertia est Thomistarum et Dominicanorum, qui eam petunt a physica prædeterminatione.

1. Ab Eventu.

II. Primam Bellarminus dicit statuere "Vocationem efficacem in assensu et cooperatione hominis; Ut ab eventu dicatur efficax, quia videlicet sortitur effectum, et ideo sortitur effectum, quia voluntas humana ei cooperatur; ut ita in hominis potestate sit gratiam ex sufficiente reddere efficacem." Sed hæc sententia reponit nobis ipsissimum errorem Pelagii, qui in liberum hominis arbitrium præcipuam conversionis causam transferebat. Unde bene a Bellarm. ipso rejicitur, et variis rationibus oppugnatur; Inprimis vero ex eo, quod si vera esset ista opinio, fidelem ab infideli plane dis

66

cerneret liberum arbitrium contra Paulum, 1 Cor. iv. 7, Quis te discernit, quid habes quod non acceperis? Nam si duo eandem concionem audiant, et eandem interius inspirationem habeant, unus vero credat, alter non credat, nonne dicere poterit is qui crediderit, Ego me discrevi ab infideli, quia ego credere volui, ille noluit; Nonne poterit gloriari, quod cooperatus sit gratia Dei, quam alter contempsit? At hoc fieri posse negat Apostolus," &c. Quæ ratio omnino jugulum petit ipsius pestilentissimi erroris, Et vel una sufficere potest ad falsitatem ejus demonstrandam, Ut hic mittamus complures alias, quæ ab hominis totali ad bonum impotentia, et gratiæ virtute insuperabili petuntur, de quibus dicetur postea. III. Secunda opinio, quam Bellarminus insinuat potius, 2. A Congruitate. quam adstruit, sub finem capitis 12, supra citati, est eorum, qui efficaciam gratiæ in " Vocationis congruitate" collocant, "nimmir. in externa quadam suasione morali, quæ per liberum arbitrium respui potest et tamen infallibilem effectum habet, quia Deus eam suasionem adhibet, quam congruere novit ingenio eorum, quos efficaciter trahere decrevit, et quam certo novit ab iis non contemnendam." Verba sunt Bellarmini 1. cit., et clarius mentem suam exponens, lib. iv. c. 11, docet "efficaciam suasionis, non tam ex velementia persuasionis provenire, quam ex dispositione voluntatis, quam Deus prævidet, nimirum cum Deus ita proponit aliquid interna persuasione, ut videat voluntatem aptam esse ad consentiendum." Et ibidem addit, "infallibilitatem rei non oriri ex vehementia motionis divinæ, sed ex prævisione aptitudinis ipsius voluntatis." Si quæratur porro in quo consistat congruentia ista Vocationis, Suarez, lib. iii. cap. 15, de auxilio efficaci dicit, Quosdam censere tantum consistere in quadam proportione, quæ est inter illuminationem tali modo a Deo effectam in homine talis complexionis, naturæ, et conditionis; Deum autem hæc exactissime comprehendentem in quocunque homine, nosse etiam quis modus Vocationis sit illi accommodatus, ut si ita cor ejus tangatur, consentiat. Quia vero Vocatio ista debet esse medium accommodatum intentioni Dei efficaci, quam implicat non impleri, et congruitas ista solum inducit quandam moralem certitudinem, cui absolute non repugnat, ut Vocationi sic congruæ liberum arbitrium resistat: Ideo dicit omnimodam efficaciam Vocationis in eo consistere, "quod Deus infinita sua sapientia prævidens, quid unaquæque causa seu voluntas in omni eventu et occasione operatura sit, si in ea constituatur, etiam cognoscit, quando et cui vocationi sit unaquæque voluntas assensum præbitura, si ei detur. Unde quando vult hominem convertere, vult etiam illum vocare eo tempore et modo, quo novit illum consensurum, et talis Vocatio appellatur efficax, quia licet ex se non habeat infallibilem effectum, tamen ut subest tali scientiæ divinæ, infallibiliter est illum habitura," &c. Hinc patet congruitatem istam secundum authores istos, in tribus potissimum consistere. 1. In suasione. 2. In tali contemporatione suasionis, tali persone sic dispositæ, tali loco, et tempore. 3. În scientia media, qua præscit, quo se inclinatura sit voluntas, In tali tempore et occasionibus locata.

IV. Sed hæc opinio merito exploditur ab Orthodoxis. 1. Quia coincidit cum prima, quam Bellarminus rejicit, licet verbis discrepet, quia non minus præcedente adscribit efficaciam gratiæ voluntati hominis, et ratio qua primam sententiam solide impugnavit in ejus crura recidit. Nam si penes nos est Vocationi congruæ assentiri et obedire, vel non assentiri et non obedire, ut ait ipse, dum suspendit efficaciam Vocationis a dispositione et aptitudine voluntatis humanæ congrue vocatæ, eo modo et tempore, quo prævidet Deus eam assensuram, Certe non

aliqua tantum, sed tota causa discretionis erit ab homine non a Deo. Nec difficile est ostendere nullam aliam causam efficacem dari hic posse præter voluntatem humanam. Quænam enim assignari posset : An gratia præveniens et adjuvans? Sed supponitur communis non congrue vocato, et congrue vocato; quæ relinquit liberum arbitrium in sua indifferentia. An congruitas? Sed tota illa congruitas ex se solum inducit, ut loquitur Suarez, quandam moralem certitudinem, cui absolute non repugnat, ut Vocationi sic congruæ liberum arbitrium resistat. An circumstantiarum variarum concursus, et temporis, et loci istius potius, quam illius ratio? Sed ista sunt adjuncta et accidentia externa omni causalitate destituta. An Præscientia Dei? Sed cum præscientia non sit rerum causa, et supponat objectum suum, non faciat; homo non potest dici aliquid facturus, quia Deus id præsciverit, sed ideo Deus præscivit, quia homo fuit facturus, præterquam quod scientia ista media merum figmentum est, ut suo loco visum. Ergo non alia discretionis istius et conversionis causa potest dari, præter hominis voluntatem et liberum ejus arbitrium, qui vocatur eo tempore, et loco, quo Deus prævidet eum assensurum.

V. Secundo, Supponit ista sententia dari posse aptitudinem aliquam in voluntate non renata ad conversionem; quod Pelagianum est, et Scripturæ ex diametro oppositum; quæ absolutam hominis advvauíav ad bonum toties asserit, et nihili ac mortis nomine exprimere solet. Quis vero dixerit dari ullam in mortuo aptitudinem et dispositionem ad sui resurrectionem? vel in nihilo ad sui creationem?

VI. Tertio, Repugnat descriptioni Actionis Dei in conversione hominis, quæ non simplici et nuda suasione morali constat, quæ mere objective se habet; sed virtute omnipotenti et invicta, quæ non minor est ipsa creatione et resurrectione hominis, quæque ideo non objective tantum, sed et effective circa hominem operatur, ut infra probabitur. Quis vero credat hominem regenerare, resuscitare, creare, et cor lapideum ab ipso auferre, et carneum illi dare, nihil aliud esse, quam conversionem moraliter suadere, id. præceptis, rationibus, promissis, et minis, ad conversionem invitare, ut cum Orator eleganter perorando, non tantum suadet, sed et persuadet? Sed longe aliter August. lib. de Grat. Christi, cap. 24, loquitur, quum ait, "Non lege et doctrina forinsecus insonante, sed interna, et arcana, mirabili, et ineffabili potestate, Deum in cordibus hominum operari non solum veras revelationes, sed et bonas voluntates." VII. Quarto, Quia si a congruitate Vocationis, et circumstantiarum variarum concursu, gratiæ efficacia penderet, illi converterentur, qui aptiores et magis dispositi videntur ad Evangelium recipiendum; Et circa quos circumstantiæ plures confluunt. Sed contra; Deus abscondit mysteria sua sapientibus, et revelat infantibus, Matth. xi. 25. Gentes vocat alienas a Christo et Foederibus, sine Deo et spem non habentes, densissimis superstitionis et Idololatriæ tenebris immersas, Et Judæos foederatos rejicit, quibus omnia suppetebant abunde externa auxilia ad fidem Christi recipiendam, et nullæ circumstantiæ ad congruam Vocationem deesse videbantur: Legis cognitio, Prophetarum Oracula, Johan. Baptistæ testimonium, Christi præsentia, prædicatio, miracula, mors et resurrectio tot argumentis certissimis comprobata; Et Apostolorum in illis instituendis sedulum studium, quæ omnia Gentilibus defuerunt. Quis ex istis circumstantiis magis congrue Judæos vocari non judicasset, adeoque potius converti debuisse: Cum tamen contra acciderit, ut quamplurimi Gentiles, paucissimi vero ac fere nulli Judæi, conversi fuerint? Quod Gratiæ miraculum Paulus celebrat Mosis et Isaïæ verbis, Rom. x. 19, 20,

21, "Sed dico: Nunquid Israël non cognovit? Primum Moses dicit, Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam; Isaïas autem audet et dicit, Inventus sum a non quærentibus me, et palam apparui iis qui me non interrogabant. Ad Israël autem dicit, Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem." Quænam vero congruitas Vocationis, et aptitudo ad obsequendum, in non quærentibus?

VIII. Licet vero Gratia efficax, qua ita movetur voluntas, ut infallibiliter sit præstitura consensum, congrua possit quodam sensu dici, quatenus Deus efficaciter movendo voluntatem, congrue illam movet, ut consentiat, et ut congruit naturæ voluntatis, Nihil ideo accedit Sententiæ Bellarm. quia congruitas ista non desumitur a dispositione ipsius voluntatis, vel circumstantiis extrinsecus ipsi auxilio efficaci accedentibus, ut varietur secundum diversas circumstantias et qualitates subjecti, atque adeo motio, quæ est congrua respectu unius, sit incongrua respectu alterius, et contra. illud secum affert auxilium quod dicitur efficax, quodque ideo distinguitur a gratia inefficaci, quæ non conversis tribuitur. Objectiones quæ hic moveri solent commodius solventur in Quæstione sequenti.

Tertia Sententia a

Sed

IX. Tertia sententia est Thomistarum et DominicanoPhysica Præde- rum, qui Vocationis efficaciam constituunt in Physica Praterminatione. determinatione, asserentes Gratiam efficacem esse actionem Dei physicam et realem, quæ determinat voluntatem ad volendum et eligendum bonum ipsi a gratia excitante inspiratum, Et quia non potest fieri, ut Deus physice prædeterminet voluntatem, quin ipsa voluntas determinetur, et velit id, ad quod determinatur, Ideo fieri non posse, ut gratia ista non habeat effectum. Sic eorum mentem explicat Bellarm. lib. 1, c. 12. Quæ sententia, licet a Bellarmino rejiciatur, tanquam liberi arbitrii destructiva, ad veritatem proxime accedit, utut minus forte accurate per physicam prædeterminationem exprimatur, eo quod Providentia actus naturales et omnibus agentibus, et omni statui hominis, ex naturæ secundæ conditione necessarios, cum supernaturalibus gratiæ qui in statu peccati ad sanandam voluntatem requiruntur, confundere videtur, et modum agendi rationalem et moralem, qui etiam in conversione, ut naturæ conveniens a Deo adhibetur, excludere. Unde Janseni. 1. 8, de Gra. c. 3, varia discrimina affert inter Adjutorium Dei medecinale, et Prædeterminationem istam physicam, prout a Defensoribus ejus traditur. Quanquam Franciscus Cumel, Disp. vari., in 1ma, læ, pag. 109, mentem suam et suorum longe commodius explicat. "Hane gratiam," inquit," Dei efficacem, a Deo efficienter proprie provenientem, et nos præmoventem, et prædeterminantem, propter solam prioritatem causalitatis, esse vocandam prædeterminationem physicam, censent Autores opposita sententiæ, cujus vocabuli ipsi primi inventores fuerunt: nam ante eorum tempora nos aliter loquebamur, dicentes constituendam esse efficacem Dei gratiam actualem, præmoventem nos, et Deum nos efficienter proprie movere auxilio gratiæ suæ. Quocirca," inquit, "non est cur toties repetant physicam prædeterminationem, quæ non est physica, id. naturalis, sed supernaturalis et divina, non moralis præcise, sed supernaturalis efficiens proprie ex efficacia divinæ gratiæ, quæ naturam perficit, non lædit arbitrium, sed ipsum tanto liberius est, et liberius agit, quanto magis subjicitur gratiæ actuali Dei."

Sententia Ortho

X. Orthodoxi Vocationis efficaciam nec suspendunt ab doxorum quin- Eventu, nec ab ejus Congruitate. Sed petunt a virtute que Propositio- supernaturali gratiæ, et divina ac ineffabili Dei motione, nibus expressa. quæ ita suaviter et potenter simul hominem afficit, ut non

possit non sic vocatus Deum vocantem sequi, et converti. Cujus naturam, quantum quidem a nobis percipi potest, quinque Propositionibus complecti

mur.

sitio.

XI. Prima Propositio: Via Domini, non minus in Prima Propositio. Gratia, quam in Natura sunt aviğixvíara. Nec tamen si earum rationem, et rò ãs, quod Deus celare nos voluit, assequi non possumus, Ideo neganda est, vel in dubium revocanda est res ipsa et, rò ori, quod perspicue nobis traditum est." Nam si in ordine Providentiæ rationem Consiliorum Dei, et modum rationum ejus capere non possumus, et àzarán esse fateri cogimur, Quidni longe potius hoc dicatur de viis Prædestinationis, et de modo Gratia efficacis et Spiritus Sancti in nobis operantis ? maxime cum Christus testetur, Joh. iii. 8, Spiritum istum esse instar venti, qui quo vult spirat, cujus sonus auditur, sed nescitur unde veniat, nec quo vadat; Ut innuat miris et ineffabilibus modis in nobis operari, et licet vis ejus potentissima sentiatur, non posse tamen viam ejus cognosci et explicari. Frustra ergo sunt, qui vellent sibi accurate describi operationis istius modum, et quinam sint arcani isti motus, quæ et quanta vis illa flexanima Spiritus agentis in cordibus Electorum, et quibus gradibus et momentis opus suum promoveat, cum hoc experimento potius sentiatur, quam ratione explicari queat. Non secus ac mulier gravida ignorat quibus modis foetus vitalis conformetur et crescat. Perperam tamen ex ignoratione modi in Scriptura non revelati, et nobis ad salutem cognitu parum necessarii, ad rei ipsius negationem, quæ tam clare traditur in Scriptura, proceditur. XII. Secundo Propositio: Gratia efficacis motio in Secunda Propo- homine non se habet ad modum actus, vel concursus tantum simultanei, sed etiam ad modum principii, et prævi concursus, seu prædeterminationis. Opponitur Pelagianis veteribus et novis, qui concursum omnem prævium negantes, tam in Gratia, quam in Natura, pertendunt non aliter concurrere Deum in bono, quam per modum actus, qui attingat quidem effectum, sed non causam, ut gratia Dei et voluntas hominis concipiendæ sint tanquam duæ causæ socia et coordinatæ ad effectus productionem, ut duo equi eundem trahentes curSed ut necessitatem concursus prævii seu prædeterminationis in via Providentia adstruximus, Loc. VI. Qu. v., eam etiam longe fortius reti. nendam in operibus Gratiæ censemus. Cum enim voluntas per peccatum non modo infirma facta sit, sed plane impotens et mortua, ut suo loco visum, Loc. X. de Lib. Arb. Q. iv, et inferius adhuc probabitur; Frustra Deus concurreret tantum per modum actus seu causæ sociæ cum libero Arbitrio ad eam convertendam; nisi per modum principii in ipsam voluntatem influeret ad eam renovandam et vivificandam, ut ista renovata et acta a Deo ageret tanquam causa, non socia et coordinata, sed subordinata, quæ omnem suam virtutem et efficaciam a gratiæ influxu trahat, quod Scriptura per creationem, regenerationem, resurrectionem, et similes phrases solet designare. Et Augustinus non semel insinuat, ut Enchir. c. 32, "Præcedit bona voluntas multa dona Dei, sed non omnia, quæ enim non præcedit, in iis est ipsa," et Lib. de Gra. Chr. cap. 24, dicit, "Deum, non Lege, aut doctrina forinsecus insonante, sed interna atque occulta, mirabili et ineffabili potestate, operari in cordibus hominum, non solum veras revelationes, sed etiam bonas voluntates." Sic Hugo de S. Victo. de Sac. Fidei, "Gratia reparatrix aspirat primo bonam voluntatem ut sit, deinde inspirat eam, ut moveatur; primo operatur eam, deinde per eam."

rum.

XIII. Tertia Propositio: Ut conversio sub duplici oxíos, Tertia Propositio. spectari potest, vel ut habitualis, vel ut actualis, Ad utram

« PoprzedniaDalej »