Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sanctificatio non consistit in sola

morum tione.

IV. Hæc autem non consistit in sola vitæ morumque emendatione, ut vellent Sociniani, qui corruptionem orimuta- ginalem negantes, et quicquid labis et vitii nobis inest, id crebris peccati actibus, et peccandi quadam consuetudine contractum esse statuentes, regenerationem et sanctificationem nihil aliud esse pertendunt, quam "pravæ consuetudinis, et vitæ mutationem, et secundum doctrinam Christi reformationem," ut Socinus loquitur, lib. de Bapt. et Smalcius de Filio Dei, c. 2: Sed in Immutatione et renovatione ipsius naturæ, peccato originali corruptæ, qua pravæ qualitates et habitus abolentur, et boni infunduntur ut homo desistat a malis actionibus et studeat bonis.

V. Rationes sunt: 1. Quia Scriptura Sanctificationem non ad actus tantum, sed ad ipsam naturæ renovationem extendit, 1 Thess. v. 23. Paulus optat Thessalonicensibus sanctificationem spiritus, animæ et corporis, ubi per spiritum partem animæ superiorem, et per animam inferiorem intelligit, quod alibi Scriptura per renovationem mentis et voluntatis, Eph. iv. 22, 23, 24, et appetitus sensitivi, Tit. iii. 5, et Gal. v. 24, notat. VI. 2. Quia alibi per dationem cordis, creationem, generationem, resurrectionem, novi hominis indutionem exprimitur, quæ phrases non tantum vitæ et actuum emendationem, sed totius naturæ renovationem postulant. 3. Quia ista sanctificatio debet esse communis infantibus non minus ac adultis, ut in Regnum Dei possint ingredi, in quos tamen non cadit actuum mutatio. 4. Ut corruptio peccati infecit totam naturam, non modo quoad actus, sed etiam quoad habitus; Ita sanctificatio debet includere totius naturæ reformationem, tam habitualem, quam actualem.

VII. Alia est mutatio habitualis in qualitatibus, qua fimus novæ creaturæ, Alia actualis in vita et moribus, qua tales esse demonstramur. Deus nos facit primo novas Creaturas per regenerationem; Deinde nos esse regenitos ostendimus per novam obedientiam; ut isti actus distinguuntur, Eph. ii. 10, et Ezec. xxxvi. 26, Jer. xxxii. 39. Illo modo dicimur novæ Creaturæ a priori, Isto a posteriori.

VIII. Actualis depositio vitiorum, et vitæ morumque emendatio, sequitur regenerationem, ut proprius ejus effectus, Gal. v. 22, 23, Col. iii. 5. Sed ipsa non est proprie talis depositio; sed ejus causa, quæ consistit in naturæ corruptæ renovatione, et ad Dei Imaginem instauratione.

Sanctificatio dis

IX. Hæc autem sanctificatio sedulo distinguenda est a tinguitur a Jus- Justificatione, quia earum confusio præcipuos Errores tificatione. Pontificiorum in doctrina de Justificatione peperit, ut jam visum. Licet enim conveniant in Authore Deo, In Causa meritoria, scilicet Christi justitia, quæ utrumque istud beneficium nobis acquisivit, quum venit in aqua et sanguine, 1 Joh. v. 6, In scopo generali gloria Dei et salute nostra, In causa instrumentali, fide scilicet per acceptionem unius, et per productionem alterius: Certum est in pluribus differre, ut Scriptura non semel ista beneficia distinxit, 1 Cor. i. 30, et vi. 11, Tit. iii. 5 Apoc. xxii. 11, nec posset toties negari a Paulo nos justificari operibus, si justificatio idem est quod sanctificatio; nec ulla cum specie objici potuisset ipsi, quod doctrina sua sanctitatis studium remittat, si justificare idem esset quod sanctificare.

X. Differunt ergo multifariam: 1. Ratione objecti. Justificatio versatur circa reatum peccati, Sanctificatio vero circa maculam. 2. Ratione forma. Illa consistit in actu judiciali et forensi remissionis peccati, et imputationis justitiæ, Ista in actu physico et morali infusionis justitiæ et

renovationis internæ. 3. Ratione subjecti recipientis. Ad illam homo se habet ex parte Dei absolventis objective, Ad istam vero ex parte Dei renovantis subjective. 4. Ratione graduum. Justificatio in hac vita plena datur, quia plane reconciliamur Deo, ita ut justificati fide pacem habeamus apud Deum, nec ulla sit fidelibus condemnatio, Sed sanctificatio inchoatur quidem in hac vita, sed non perficitur nisi in altera. Illa fit simul et semel, Hæc vero gradatim et successive. 5. Ratione ordinis. Illa prior est ordine saltem naturæ, quia non sanctificat Deus nisi reconciliatos et justificatos per fidem; Ista vero sequitur.

XI. Quamvis Paulus in catena salutis mentionem non faciat expressam sanctificationis; Non sequitur eam contineri sub voce justificationis, quasi cum ea identificetur; quia longe aptius, vel sub Vocatione includitur, quæ est sanctificationis initium, vel quod verius censemus, sub glorificatione, quæ est ejus consummatio et complementum, ut sanctificatio est gloriæ principium; Unde non raro sub voce gloriæ designatur, Rom. iii. 23, 2 Cor. iii. 18.

XII. Licet per sanctificationem justi fiamus habitualiter; non fimus tamen justi imputative, vel potius justificati; nec ratio etymi hoc evincere. potest, ut antea visum.

XIII. Si Sanctificatio nos purgat ab omni peccato; hoc intelligendum tantum quoad maculam inhærentem in nobis, non vero quoad reatum adhærentem coram Deo, et nos obnoxios reddentem ejus judicio.

XIV. Quamvis Sanctificatio ab eadem causa pendeat cum Justificatione, nimirum a sanguine et morte Christi, non propterea idem debent esse; Quia non eodem modo illam producit. Nam materialiter se habet ad justificationem, quatenus est materia et fundamentum nostræ justificationis, quod immediate illam post se trahit; sed respectu sanctificationis tantum efficienter et mediate, quatenus est causa impulsiva externa, qua Deus movetur ad nobis dandum Spiritum Sanctum sanctificationis Authorem. Ita in Baptismo utrumque beneficium nobis obsignatur, sed unumquodque juxta suam xi. Induimus ibi Christum, Gal. iii. 27, tanquam justitiam, et sanctificationem, Justitiam quæ reatum peccati tollit, et fœditatem maculæ tegit, Sanctificationem vero, quæ maculam ipsam indies aufert et abluit. Sanguis Christi, cujus aqua est symbolum, duplicem vim habet, purgandi reatum coram Deo, quatenus est λurgo, seu pretium redemptionis, et purgandi maculam in nobis, quatenus est argin seu lavacrum sanctificationis per Spiritum.

Sanctificatio non

XV. Quamvis vero distinguenda censeamus, et nunseparanda est a quam confundenda duo ista beneficia: Ita tamen connexa sunt Justificatione. ex Dei ordine, et rei natura, ut nunquam sint divellenda. Quod vel ex eo luculenter constat, quod sæpe una eademque voce exprimuntur, ut quum mundandi et purgandi ac tollendi verbis designantur, non modo in diversis locis, sed etiam in eodem contextu, ut Joh. i. 29, quum Agnus Dei dicitur tollere peccatum mundi, id. tum auferendo reatum et pœnam merito sanguinis, tum auferendo maculam et sordes efficacia Spiritus, et Apoc. i. 5, dicitur Christus nos lavare a peccatis, tum quoad justificationem, tum quoad sanctificationem, quo sensu vestes fidelium dicuntur in sanguine Christi dealbata, Apoc. vii. 14, quia effusus in Cruce peperit remissionem peccatorum, quæ effusione sanguinis peragebatur sub Lege, tum quia aspersus cordi conscientiam purgat ab operibus mortuis peccati.

Veritas connexio

XVI. Istius autem connexionis necessitas et veritas nis istius prob.: colligitur, tum a parte Dei justificantis, tum Christi redi1. A parte Dei; mentis, tum Spiritus regenerantis, tum Justificationis

ipsius et fidei qua justificamur. 1. Deus in Fœdere Gratiæ duo ista beneficia conjunxit, quum pollicetur quod non recordaturus sit peccatorum nostrorum, et quod inscripturus sit Legem in cordibus nostris, Jer. xxxi. 33, 34. Nec natura ipsa Dei patitur hoc aliter fieri. Cum enim per justificationem jus habeamus ad vitam, nec quisquam ad communionem cum Deo possit admitti sine sanctificatione; necesse est illum quem justificat Deus, etiam ab eo sanctificari, ut idoneus reddatur ad possessionem gloriæ. Imo non tollit reatum justificatione, nisi ut Imaginem renovet suam in nobis per sanctificationem, quia sanctitas est finis Foederis, et omnium beneficiorum ejus, Luc. i. 68, &c., Eph. i. 4.

XVII. 2. Christus duplicem exion sustinet, Vadis et Capi2. A parte Christi; tis; qua Vas nos justificat, Et qua Caput sanctificat. Ratione prioris mors ejus est causa meritoria Justificationis, Ratione posterioris est causa exemplaris sanctificationis, Rom. vi. 4, 5, et viii. 29; 1 Pet. ii. 21. Ut ergo nemini datur Christus in Vadem, cui non detur in Caput; Ita nemo Christi Vadis merito justificatur, qui per efficaciam Christi Capitis non sanctificetur ad ejus Imaginem. Non satis est Christum mortuum esse et vivere pro nobis, nisi mortificet etiam in nobis ad similitudinem mortis suæ veterem hominem et novum vivificet, ut fiat in membris quod factum est in Capite. Accedit quod ex morte, qua justificamur, non modo acquiratur Spiritus, sed et præcipua motiva ducantur ad sanctificationem. Qualia sunt, 1. Fœditas peccati, quæ non alia re quam Christi sanguine elui potuit. 2. Odium Dei erga peccatum, qui ne proprio quidem pepercit Filio ad ejus ultionem faciendam. 3. Amor Christi inenarrabilis, cujus charitas nos adeo constringere debet, ut non amplius nobis vivamus, sed illi qui mortuus est pro nobis, 2 Cor. v. 14, 15. 4. Jus quod Christus acquisivit in nos moriendo, Rom. xiv. 8, 9, et 1 Cor. vi. 20, quod postulat ut illum glorificemus corpore et spiritu. Denique hic præcipuus est mortis Christi finis, ut mortui peccato vivamus justitiæ, 1 Pet. ii. 24, Tit. ii. 14.

XVIII. 3. Spiritus qui nobis datur duplex nomen sor3. A parte Spiri- titur, Spiritus adoptionis, qui obsignat justificationem nostus; tram, et Spiritus sanctificationis, qui eam inchoat et promovet; unde duplex solet esse ejus operatio, prima per consolationem, quum testatur nos esse filios Dei, Rom. viii. 16, altera per sanctificationem, quum facit nos clamare, Abba, Pater, ver. 15. A parte Dei descendit in nos, et confirmat ejus promissiones, a parte nostri vero ascendere facit ad Deum, ad officii nostri executionem.

XIX. Fides ipsa qua justificamur hoc postulat; Nam ut

4. A parte Fidei; est organum justificationis recipiendo justitiam Christi; Ita est radix et principium sanctificationis, dum purgat corda et efficax est per charitatem, Gal. v. 6. Ipsa justificatio, quæ remissionem peccatorum affert, non inducit permissionem seu licentiam peccandi, ut vellent Epicurei, sed studium pietatis et sanctitatis praxim debet accendere. Apud Deum est propitiatio, ut colatur, Psal. cxxx. 4; loquitur pacem populo suo, ut non redeat ad stultitiam, Psal. lxxxv. 8. Sic justificatio se habet ad sanctificationem, ut medium ad finem. Et in id tendit tota œconomia Gratiæ, quæ non alia de causa nobis illuxit, nisi ut abnegata impietate et mundanis concu piscentiis vivamus pie, sobrie et juste, Tit. ii. 12.

XX. Idem probant Sacramenta, quæ administrantur ad 5. A parte Sacra- obsignanda beneficia Christi. Baptismus, qui administratur mentorum. in remissionem peccatorum, Act. ii. 38, est etiam lavacrum

regenerationis, Tit. iii. 5. Et si in Cana exhibetur nobis Christi Corpus fractum, et Sanguis effusus in remissionem peccatorum, Matth. xxvi. 28,

Ibidem Corpus et Sanguis exhibentur ut alimenta vitæ spiritualis, quæ in sanctificatione consistit, 1 Cor. x. 16.

XXI. Licet Fidelis justificatus incidat in varia peccata, et sæpe ita gravia, ut illi sanctificationis progressus diu interrumpatur, imo et ipsa non parum atteratur, Non sequitur sanctificationem ipsam divelli a Justificatione, Quia si sanctificatio actualis tollitur, non tamen habitualis, nec semen Dei unquam aufertur, sed manet semper in nobis, 1 Joh. iii. 9, ut supra de Perseverantia fidei probatum est. Qui peccat non agit sancte, sed potest tamen qui sanctitatis actum non exerit, habere sanctitatis habitum in se manentem, licet debilitatum et infirmum.

XXII. Aliud est purgari a veteribus peccatis sacramentaliter et conditionate, Aliud reipsa et absolute. Illi de quibus loquitur Petrus, 2 Pet. i. 9, purgati erant a peccatis priori sensu, sed non posteriori, propter defectum conditionis requisitæ, nimirum fidei. Ita nec justificati dici poterant, nec vere sanctificati.

Vide plura de hoc argumento in sequentibus, ubi de necessitate bonorum Operum agetur.

QUESTIO II.

DE PERFECTIONE SANCTIFICATIONIS.

An Sanctificatio sit ita perfecta in hac vita, ut Fideles Legem absolute implere possint? Neg. contra Pontif. et Socin.

I. Inter Quæstiones, quæ de Sanctificatione agitantur inter Orthodoxos et Pelagianos veteres et hodiernos, duæ sunt Præcipuæ, Prima quæ ejus originem, Altera quæ ejus perfectionem spectat. Quia vero de illa fuse actum est, quum de Vocatione Efficaci disputavimus, Ea missa, ad aliam pergimus, quæ magno fervore et jam olim agitata est, et nunc etiam agitatur.

Origo Quæstionis.

II. Notum est inter plura hydræ Pelagianæ Capita, hoc etiam recenseri, Quod ille fidelem in hac vita sine peccato vivere posse contenderet, adeoque perfecte Legem implere posse, et in statu impeccantiæ constitui. Unde ab Hieronymo sæpius prædicator impeccantiæ vocatur. Augustinus, hæres. 88, hunc Errorem ita describit: "In id etiam progrediuntur Pelagiani, ut dicant vitam justorum in hoc seculo nullum habere peccatum, et ex his in hac mortalitate Ecclesiam Christi perfici, ut sit omnino sine ruga et sine macula, quasi non sit Ecclesia Christi, quæ in toto orbe clamat ad Dominum, Dimitte nobis debita nostra." Cui Errori fortiter se opposuerunt Patres, et inter alios Hieron., Epist. ad Ctesiph., et tribus libris contra Pelagianos, Augustinus, lib. ii. de peccatorum meritis et remissione, Ep. 89. lib. xiv. de C. D. cap. 9, et lib. de perfectione justitiæ, Enchir. c. 64, et alibi pluribus in locis.

III. Renovata est eadem quæstio hoc seculo a Neo-Pelagianis, Pontificiis, Socinianis, et Anabaptistis, qui ut viam sibi facerent ad merita operum, Legem a renatis perfecte impleri posse sanxerunt. Hinc inter Pontificios ipsos certamen super isto articulo non leve excitatum est inter Jansenistas et Jesuitas; ita ut ex quinque famosis Jansenii Propositionibus damnatis ab Innocentio X. hæc etiam fuerit: "Aliqua Dei Præcepta hominibus justis, volentibus et conantibus, secundum præsentes quas habent vires, sunt impossibilia; deest illis quoque gratia, qua possibilia fiant." Licet vero distinctis quæstionibus possit agi de Imperfectione

tionis.

Sanctificationis, et de impossibili impletione Legis; Quia tamen eodem pertinent, et iisdem argumentis probantur, a nobis hic conjungentur. IV. Ut Status Quæstionis rite teneatur, Notandum : Status Quæs- 1. Non quæri De Perfectione sinceritatis, quæ in eo consistit, ut quis corde non fucato et dimidiato serviat Deo. Hanc enim in veris fidelibus reperiri debere censemus, ut ea tribuitur Jobo, cap. i. 1, quum dicitur perfectus et rectus, timens Deum, et recedens a malo. Et Hiskia sibi cam vindicat, Isa. xxxviii. 3. 2. Nec de Perfectione partium, Tam subjectiva respectu totius hominis, qui totus debet sanctificari, tam quoad corpus, quam quoad animam et spiritum, 1 Thess. v. 23, Quam objectiva respectu totius Legis quoad omnia mandata. Hanc enim etiam a fideli requiri credimus, ut de Zacharia et Elizabetha prædicatur, Luc. i. 6. 3. Nec de perfectione comparata, quæ quibusdam fidelibus provectioribus tribuitur præ aliis; quo sensu fideles Novi Testamenti é vocantur respectu fidelium Veteris, qui vocantur v, 1 Cor. ii. 6, Gal. iv. 1; Et fideles Christiani, qui majores progressus fecerunt aliis in fide et pietate, et qui sensus habent exercitatos ad discretionem boni et mali præ aliis, qui lacte adhuc opus habent, et qui in rudimentis Religionis versantur, de quibus agitur, Phil. iii. 15, Heb. v. 13. 4. Nec de perfectione Evangelica, quæ est cum tegmine gratiæ, et cum ii paterna, quum omnia facta deputantur, quando quod factum non est ignoscitur, tectum scilicet justitia Christi, in quo perfecti dicimur, Col. ii. 10. Has enim omnes perfectionum species agnoscimus. Sed quæri de Perfectione Legali, absoluta omnibus numeris, ut nihil illi desit, tam quoad gradus, quam quoad partes, intensive, et extensive.

V. 2. Non quæri de Impossibilitate absoluta et totali, secundum quam aliquid dicitur non posse fieri, vel quia contradictionem implicat, vel quia naturæ Dei repugnat, vel quia in nullo statu homini competit. Nam hoc sensu non dicimus mandata Dei esse impossibilia homini, quia et possibilia fuerunt homini in statu Naturæ, et possibilia essent homini regenito in statu Gratiæ, si Deus talem et tantam gratiæ mensuram dare vellet, quæ omnem corruptionem cordis tolleret, et possibilia erunt in gloria. Sed quæri de Impossibilitate secundum quid, relate ad statum nostrum, et Dei ordinem, qui licet potuisset, noluit tamen perfectionem sanctificationis nobis hic dare, gravissimis de causis, tum ut sic distinguatur status viæ et patriæ, Ecclesia militans et triumphans, tum ut ita studium sanctitatis fortius excitetur et sciamus nobis non segnescendum esse in opere salutis, cum aliquid semper sit agendum, nec desint unquam hostes quibuscum certandum nobis est.

VI. 3. Non quæritur, An opera justorum vere bona sint, quod hic præter rem urgent Adversarii, quia hoc ad aliam quæstionem pertinet, De veritate bonorum operum, ubi ostendetur, quo sensu fidelium opera sint vere bona, et tamen peccata dicantur; Sed quæritur, An sint ita perfecta ut respondeant Legi, nec in illis quicquam habeat quod reprehendat?

VII. Quæstio eo redit, An fidelis regenitus ita promovere possit sanctificationem suam, ut perfectionem assequatur, non modo quoad partes, sed etiam quoad gradus, Et Legem implere possit, non tantum is et Evangelice, sed etiam gi et Legaliter, et ita cumulate Legi divinæ satisfacere, ut vivat non tantum sine crimine, sed etiam sine peccato, et Lex nihil habeat quod in illo accusare et damnare possit, si Deus in judicium cum illo veniat? Affirmant Adversarii, Nos negamus.

VIII. Non dissimulandum tamen Pontificios perplexe hic loqui, nec mentem suam satis aperte hic explicare. Bellarminus sane statum Quæs

« PoprzedniaDalej »