Obrazy na stronie
PDF
ePub

ti non temporaliter, quia constat auferendum fuisse in adventu Christi, sed modo spirituali et mystico, quomodo Christus ipse vocatur David. Ita quod dicitur de æternitate regni ejus intelligendum est, non quoad literam et typum, sed quoad antitypum, et ipsam veritatem, quæ longe nobiliori modo debuit impleri in Christo.

XIV. Quamvis Regna temporalia subjicienda fuerunt Christo, non ideo temporale debuit esse ejus Regnum; quia non temporaliter et modo terreno subjiciuntur illi, et ab eo administrantur, sed spiritualiter et divine, Ut licet terra cœlo subsit, et ab ipso regatur, non propterea học fit modo terreno, sed cœlesti. Regnat quidem diversimode in pios et impios, in illos suavi et salutari influxu Spiritus, qua Caput, in istos potenti virtute sua qua Dominus, sed in utrosque imperium spirituale, non mundanum exercet. XV. Oracula varia, de restitutione et perpetua duratione Reipublicæ, et Regni Judaïci, quæ afferuntur a Judæis pro regno temporali Messiæ, qualia sunt, Deut. xxx. 3, 4, 5. Ezec. xxxvii. 24, 25. Dan. vii. 27, Mich. iv. 6, 7, 8, non possunt, nec debent intelligi xarà rò parèv, sed mystice et spiritualiter. 1. Quia mos est Prophetarum loqui de rebus Nov. Test. terminis legalibus, et sub cortice rerum corporearum res spirituales et cœlestes adumbrare, quæ si ad literam urgerentur, vel nullum sensum funderent, vel absurdum. 2. Promissiones, quæ ibi habentur de beneficiis spiritualibus, non possunt impleri in Israële carnali, sed spirituali. 3. Si Christus debuisset regnum temporale exercere in Judæa, non passus fuisset Jerusalem solo æquari, Templum everti, et quæcunque pertinent ad Rempub. et politiam Judaïcam aboleri. 4. Rationes institutionis politiæ Judaicæ cessant per adventum Christi, et per vocationem Gentium.

XVI. Licet Messias opponatur Regibus terrenis, Psal. ii. 6, Et eos dicatur contriturus virga ferrea, ver. 9, Non sequitur Regnum mundanum esse debuisse, quia licet terrenus non sit, nihil impedit, quominus spirituali modo sit Reges terrenos domiturus, ut Deus omnium Monarcharum debellator est modo spirituali. Et quod additur de virga ferrea metaphorice est intelligendum, ut sensus sit, quemadmodum vas figulinum totum confringitur, quum virga ferrea concutitur: ita quoque Gentes istæ conterentur Verbo Evangelii, quod est sceptrum seu virga fortitudinis ejus; quod ex eo confirmatur, quod quæ, Psal. ii, de Messia prædicantur, promittuntur, Apoc. ii. 26, 27, omnibus vincentibus, ut notetur potestas eorum spiritualis in altero seculo.

XVII. Psal. lxxii. immediate et quoad literam de Salomone typo Christi intelligendus est, mediate autem et mystice de Christo ejus antitypo. Ideo in explicatione attendenda sunt, quæ typo sunt convenientia et congrua, et quæ antitypo; quoad illum quidem corporalia et terrena designantur, qualis ipse fuit, sed quoad istum spiritualia, et divina.

QUÆSTIO XVII.

DE ETERNITATE REGNI CHRISTI.

An Regnum Mediatorium Christi sit duraturum in aternum? Affirm.

I. Secunda conditio Regni Christi est ejus Eternitas, de qua controversia nobis intercedit cum Socinianis, qui ut Mediatoris nostri dignitatem et Divinitatem labefactent, statuunt Regnum hoc cessaturum die novissimo, et ultimum ejus actum futurum totius orbis Judicium, tum Regnum

et Potestatem Regiam Patri traditurum. Ad quos hic accedunt, licet dispari mente et fine, illi ex Nostris, qui Regnum Mediatorium Christi finem habiturum censent cum seculo, ut locus detur soli Regno essentiali, per quod Deus futurus est omnia in omnibus.

II. Licet vero Quæstio ista, prout agitatur inter Orthodoxos, problematica sit, de qua utrinque disputari potest, salvo fidei fundamento, modo arcte teneatur contra Socinianos, Christum Regem in æternum fore Ecclesiæ suæ, sive qua Mediatorem, sive qua Deum; verior tamen et Scripturæ Oraculis convenientior videtur nobis affirmativa, quam cum plerisque retinemus.

Status Quæs- III. Ad Statum Quæstionis observ., Primo, Regnum Me

tionis. diatorium Christi spectari posse, vel quoad substantiam ipsam, vel quoad formam et modum administrationis, qui potest esse vel immediatus et internus, vel externus et mediatus, qui fit interventu ministerii Angelorum et Hominum, et qui occupatur in protegenda Ecclesia adversus hostes, a quibus continuo in terris impetitur, iisque conterendis et funditus delendis. Modus administrationis potest mutari et abrogari, substantia ipsa Regni semper manente. Quomodo fides dicitur in visionem mutanda, non quoad substantiam cognitionis, quæ eadem semper mansura est, imo et perfectior evasura; sed quoad modum, quatenus fides non amplius Verbo nitetur, et obscuritatem secum adjunctam habebit, sed facie ad faciem Deum ipsum intuebitur. Non hic quæritur de modo administrationis, qui hic obtinet, quem mutandum esse apud omnes est in confesso; Sed tantum de substantia Regni, quam desituram esse pertendunt quidam; Nos mansuram in æternum statuimus.

IV. Secundo, Mediatio tres partes potissimum includit: 1. Salutis acquisitionem. 2. Acquisitæ applicationem. 3. Applicata conservationem. Non quæritur de duabus prioribus, illis enim ita defungitur Christus in hac vita ut in futura locum non sint amplius habituræ ; Et hoc sensu facile concedimus Mediationem Christi cessaturam, quia nec acquisitione amplius opus erit, nec nova applicatione. Sed agitur de conservatione, circa quam contendimus Christum beneficia nobis parta perpetuo conservaturum, et ita regnaturum in æternum super Ecclesiam.

tur.

Regni Christi æ- V. Rationes sunt, 1. Quia Scriptura non semel æterniternitas proba- tatem istius Regni prædicat, ut 2 Sam. vii. 12, 13, ubi 1. Ex 2 Sam, vii. stabiliendus dicitur thronus Christi in perpetuum, quibus 12, 13. Luc. i. respondent ista apud Lucam, cap. i. 33, Regni ejus nullus 33. Dan. vii. 14. dicitur futurus finis, Et Dan. vii. 14, Filio hominis dicitur traditum Regnum, quod non transibit, nec dissipabitur. Nec excipi potest: 1. Æternitatem non intelligi absolutam, sed definitam, quia agitur de Salomone, cujus regnum cessavit. Quia licet hoc dici possit de typo, id. de Salomone, qui fuit figura Christi; non potest quadrare in Christum antitypum, cui æternitas proprie dicta competit, quam verba et apud Samuelem, et apud Lucam designant. 2. Christum regnaturum qua Deum, sed non qua Mediatorem. Quia agitur de Christo, non ut Deo simpliciter, sed ut Mediatore, et quatenus sedere debebat super thronum Davidis, id. implere in mysterio, quod David habuit in figura, quod non est regni essentialis, sed Mediatorii.

VI. Secundo, Quia Regnum hoc non evertendum est in 2. Ex Dan. ii. 44. secula, nec tradendum alteri populo, Dan. ii. 44. Agi enim de Regno Christi, quod obtinere debuit, eversis quatuor Monarchiis et Regnis in statua Danieli ostensis, Christiani omnes consentiunt, Sive per quartum Regnum intelligatur Romanum imperium, sive Seleucidarum, et

Lagidarum Alexandri successorum Regnum, de quo inter eos non constat. Dicitur vero non dissipandum in æternum, opposite ad Regna mundana, quæ cujuscunque sint naturæ vel dignitatis, quæ per aurum, argentum, æs, et ferrum, id. metalla diversi pretii et valoris adumbrantur, evertenda sunt, sive vi externa, sive intestinis dissidiis et propria fragilitate, qua negatum est rebus terrenis stare diu: Sed hoc tale est, ut nec ab extrinseco, nec ab intrinseco destrui possit, utpote ráλevrov et immotum, Heb. xii. 28.

3. Ex functionibus Mediationis.

VII. Tertio, Quia variæ functiones Mediatorii Muneris perpetuæ sunt futuræ: 1. Quoad Prophetiam, quia in æternum dicitur beatos illuminaturus, Civitas non egebit Sole et Luna, quia "splendor Domini illuminabit eam, et Agnus erit ejus candela," Apoc. xxi. 22, 23, et Agnus pasturus dicitur eos et deducturus ad vivos fontes aquarum, Apoc. vii. 17. 2. Quoad Sacerdotium per jugem repræsentationem Sacrificii sui, ceu fundamenti gloriæ qua potiemur, non tantum comparandæ, sed etiam in æternum conservandæ, quia res iisdem mediis et rationibus conservantur, quibus acquiruntur. Unde vocatur Sacerdotium aragábaтov, Heb. vii. 24. 3. Quoad Regnum, quia regnaturus est semper in Ecclesiam tanquam Caput et Sponsus ejus per Unionem adi AUTOV, non utique qua Deus tantum, sed etiam qua Mediator. Unde distincte Regnum Dei et Christi proponitur, Apoc. xi. 15, et xii. 10, et consummatio matrimonii proponitur in nuptiis Agni cum Ecclesia, Apoc. xix. 7, quod cum debeat esse æternum et indissolubile, æternitatem etiam operationis et relationis Christi Mediatoris, ut Sponsi erga Ecclesiam ut Sponsam supponit.

Deo.

4. Ex vinculo nos- VIII. Quarto, Quia Christus est vinculum perpetuæ træ unionis cum nostræ communionis cum Deo. Cum enim nec per se Creatura ad Deum accedere possit, nec in ejus communione perstare; Necesse est, ut quemadmodum per Christum semel ad Deum accessit; Ita per eundem ejusque vi et efficacia illi in æternum adhæreat. Nec aliunde membra Corporis Christi mystici vitam et gloriam haurire possunt, quam ab influxu Capitis, cui in æternum unita debent manere. Nec obstat quod dicitur Deus futurus omnia in omnibus, 1 Cor. xv. 28, quia hoc intelligendum respectu mediorum externorum, quæ in hac vita obtinent, puta Verbi, Sacramentorum, et simil. quibus fit, ut Deum in speculo tantum et ænigmate videamus, illique per fidem adhæreamus; ut innuatur Deum immediate et per se nos beatitudinis suæ participes plene facturum ; sed non exclusive ad Christum Caput Ecclesiæ, a quo omnia in ipsam bona derivantur.

tionum.

IX. Quum Christus dicitur sessurus ad dextram Patris, Fontes Solu- donec Pater posuerit inimicos in scabellum pedum suorum, Psal. cx. 1, affirmatur quidem dominium Christi toto vitæ hujus tempore, quo regnare debet inter hostes; sed non negatur æternitas regni ejus in seculo futuro. Sic sæpe in Scriptura particulæ istæ, xgis ou vel as où donec, usque dum, adstruunt quidem tempus præsens, aut præteritum, de quo poterat oriri dubitatio; sed non negant et excludunt futurum. Sic, Matth. xxviii. 20, dicitur Christus futurus cum discipulis usque ad consummationem seculorum, ut eos certos reddat de præsentia sua in mediis periculis et certaminibus, sed non ad excludendam communionem ejus in æternum. Idem est sensus, Gen. xxviii. 15, et Psal. cxxiii. 2. Quia ergo dubium suboriri poterat, quomodo Christus regnum obtinere posset inter tot hostium molimina; Spiritus S. fidem nostram hac in parte confirmare voluit, non negata tamen regni ejus in æternum duratione.

X. Regnum, quod Christus dicitur traditurus Deo et Patri, id est, Deo

ejus Patri, 1 Cor. xv. 24, bifariam potest sumi; Vel materialiter et subjective, pro ipsa Ecclesia, Corpus Christi mysticum constituente, seu pro ejus subditis, quomodo alibi Regnum Christi pro ejus populo non raro sumitur; ut sensus sit, Christum, consummato opere salutis, Ecclesiam perfecte consummatam et redemptam ab omnibus hostibus suis adducturum ad Patrem, plene beandam juxta Oraculum Isaiæ, quod Christo vindicatur, Heb. ii. 13, Ecce ego, et pueri quos dedit mihi Deus; sed ita tamen ut semper mansurus sit ejus Caput; Vel formaliter, non quoad substantiam ipsam Regni, sed tantum quoad administrationis modum, qui versatur in Ecclesia colligenda, regenda, et defendenda ab hostibus; qui, devictis omnibus hostibus, nullum amplius locum sit habiturus. Ita regnum traditurus est, non per ejus depositionem et abdicationem, sed per ejus consummati exhi bitionem, Deo, qui illud Christo tradiderat, rationem administrationis sibi commissæ redditurus, et ad gloriam ejus quicquid gestum fuerit relaturus. Quod vero in initio versus apponitur de fine non pertinet ad finem regni, sed ad finem seculi, finem omnium Christi hostium, qui tunc ita dejicientur, ut non sint in æternum restituendi, finem cujuslibet potestatis, et imperii, quæ abolenda esse Paulus asserit, finem denique ministeriorum omnium, quæ ad bonos tutandos, et frænandos impios Deus instituit, quæ tunc cessatura sunt, quia Deus futurus est omnia in omnibus.

XI. Subjectio, quæ Christo tribuitur 1 Cor. xv. 28, non referenda est ad Personam Filii, quasi ex Rege fiat subditus, quia hoc sensu Patri semper fuit et futurus est æqualis; Sed vel ad Corpus mysticum ejus, seu Ecclesiam, quæ non raro Christi nomine designatur, 1 Cor. xii. 12, quæ tunc perfecte subjicietur Deo, non subjectione depressionis, sed gloriæ et perfectionis, ut quemadmodum omnia subjecta fuerunt Sanctis a Deo in Capitis persona, Psal. viii., Heb. ii.; Ita Caput in persona membrorum subjiciatur Deo; Vel ad humanitatem Christi, quæ ut creata est, Deo in æternum subjici debet; Vel ad officium ejus, et Mediationem, secundum quam in cœlis non minus ac in terra subjici debet Patri, ut minor eo non per Muneris depositionem, sed per ejus subordinationem.

XII. Deus futurus dicitur omnia in omnibus, 1 Cor. xv. 28, exclusive. ad media externa, Verbum, Sacramenta, et similia, per quæ Deus se nobis hic communicat, quia tunc sine talibus mediis, Deus se Beatis communicabit, ut non amplius in speculo et ænigmate seu obscure sumus intuituri, sed facie ad faciem clarissime sumus eum contemplaturi; sed non exclusive ad Christum Caput et Sponsum Ecclesiæ, qui semper vinculum nostræ cum Deo communionis futurus est. Porro Deus dicitur futurus omnia in omnibus, non absolute et simpliciter, quasi ipsi etiam Diaboli salvandi sint; Sed pro subjecta materia, ratione fidelium et Beatorum, quos plenissime beatitudinis suæ facturus est participes, opposite ad modum, quo se nobis communicat, restricte et limitate pro conditione viæ: quoad partes, sed non quoad gradus, quoad gratiam sed non quoad gloriam. Sed tunc Deus futurus est omnia in omnibus beatis, Quoad plenitudinem bonorum, quæ ad omnimodam felicitatem requiruntur, cum Deus ipse se totum ipsis daturus sit, Quoad plenitudinem graduum, ut bona illa talia sint, quibus nihil addi possit quoad intensionem, non magis quam ad extensionem, Quoad plenitudinem subjectorum, ut omnibus Beatis omnia ista bona et singulis omnia indivisim communicentur, et in anima et in corpore, ad perfectam eorum consummationem.

XIII. Peracto et consummato opere salutis, non opus est amplius Mediatione œconomica, quæ respicit impetrationem et applicationem salutis;

PARS II.

2 E

Sed manet semper veritas Unionis nostræ cum Christo Capite, per quam beneficia semel collata in æternum conservantur.

XIV. Licet Christus qua Aéyos cum Patre et Spiritu Sancto regnum essentiale sit exerciturus in beatos: Non obstat hoc tamen, quominus ut gos et qua Mediator in ipsos sit regnaturus; ut nunc regnum naturæ quod obtinet in mundo, non tollit regnum gratiæ in Ecclesia.

XV. Nihil obstat Regnum Christi dici simul, et temporale et æternum, Illud respectu modi regiminis, qui in hac vita obtinet inter inimicos, Istud proprie et per se, quia nullus ejus futurus est finis, vel quoad Regem ipsum vel quoad Regnicolas, vel quoad gloriosam gubernationem, Dan. vii. 14, Luc. i. 33, Apoc. xxi., et xxii.

QUÆSTIO XVIII.

DE ADORATIONE ET CULTU CHRISTO MEDIATORI DEBITO.

An Christus qua Mediator sit adorandus? Dist.

I. Cum inter Effecta et Consequentia Unionis Hypostaticæ reponi soleat, Honor Adorationis, et Cultus religionis, qui Christo savę Mediatori nostro debetur; De eo moveri potest controversia, et mota est antchac, non solum a Socinianis, qui vel negant Christum adorandum esse, vel ex adoratione et cultu ejus negant Divinitatem ejus posse probari: sed etiam inter Orthodoxos.

II. Occasionem Quæstioni dederunt, non modo PontiOccasio Quæs- ficii, qui de Christi humana natura adoranda disquirunt ad tionis. p. 3. Tho. q. 25, et Lutherani Ubiquitistæ, qui disputant de adoratione Carnis Christi, seu de adoratione Christi secundum humanam naturam, et qua Mediator est: Eckardus in Fasci. Contro. c. 6. q. 12, Balduinus in Cas. Consci. li. 2, c. 5, et alii, sed præcipue Sociniani. Cum enim Orthodoxi æternam Christi Deitatem, et rè quoovio probare satagant ex honore et adoratione illi debita; Isti, ut hoc argumentum eludant, excipiunt contra Majoris consequentiam, distinguendo inter cultum et adorationem, quæ tribuitur æterno Deo Patri, ut causæ primæ, et inter eam, quæ tribuitur Christo Mediatori qua tali, id. tanquam causæ secundæ, mediæ, et subordinatæ omnium eorum, quæ pertinent ad salutem, quæ utraque adoratio, divina quidem sit, non tamen summa, sed illa tantum, non vero ista, ut Christus non sit agnoscendus pro ultimo fine adorationis: Catech. Raco. cap. i.; Socin. in resp. 1. ad Volanum. Unde argumentum ab ipsis propositum: Quæ adoratio tribuitur Christo qua Mediatori, Illa non competit Deo qua tali, vel quia talis est; Et per consequens non evincit ipsius Deitatem vel iμccúGoy: Sed adoratio Christo tribuitur qua Mediatori: Ergo, &c. Cui quia responsum fuit a nonnullis per negationem Minoris; Hinc nata quæstio de Adoratione Christi qua Mediatoris, circa quam in partes itum est, aliis affirmantibus, aliis vero negantibus.

III. Licet vero fatendum sit, seposita controversia Sociniana de adoratione Christo debita, de qua suo loco dictum, Quæstionem hanc, prout inter Orthodoxos agitatur, Problematicam esse et minus principalem, de qua utrinque disputari potest salva fidei compage, imo et multum logomachia involvat alicujus tamen momenti esse, post detectas Socinianorum insidias, et quæsita latibula in distinctione illa de cultu Christi, qua Mediato

« PoprzedniaDalej »