Obrazy na stronie
PDF
ePub

QUÆSTIO V.

DE DIVISIONE PRÆCEPTORUM DECALOGI.

An recte quatuor Præcepta Prima Tabulæ assignentur, et sex secundæ ?

Status Quæs

Affirm.

I. Non quæritur, An præcepta sint plura, vel pauciora numero denario, de hoc enim constat inter omnes: Unde

tionis. nomen Decalogi Legi datum propter decem verba: Nec, An decem ista præcepta distribuantur in duas tabulas, hoc enim etiam in confesso est: Sed quomodo distribuenda sint, et quot et quænam ad utramque tabulam pertineant: De hoc enim variant Doctorum sententiæ.

II. Quidam utrique Tabulæ quina præcepta assignant, ut Josephus, lib. iii. Antiq. c. 4. "Profert Moses duas tabulas continentes decem præcepta inscripta, in singulis quina," quem sequitur Philo., de Decal. pag. 477, et ex patribus Irenæ. lib. ii. cap. 42; Sed perperam, quia Christus præceptum quintum sub secunda tabula comprehendit, Matt. xix. 18, et Paulus, Eph. vi. 2, dum vocat primum mandatum cum promissione secundæ tabulæ Nam in prima promissio datur secundo; Et rei natura hoc evincit; quia alia sunt religionis officia erga Deum, quæ prima, alia charitatis et cultus erga Superiores, quæ secunda præscribuntur.

:

III. Alii primæ tabulæ tria solum assignant præcepta, primum et secundum in unum conjiciendo, et decimum in duo divellendo, quæ fuit Clementis Alexandr. partitio, lib. vi. Stroma. et Aug. q. 71 in Exod. et Epist. 119, ad Janua., quam sequuntur Pontificii, et Lutherani. Alii denique primæ tabulæ quatuor vindicant, secundæ vero sex, quæ sententia est Paraphrastis Chaldæi in Exod. xx. et plerorumque Patrum, Origenis, Athanasii, Ambrosii, Chrysostomi, et aliorum, quam et nos sequimur. Hoc tantum observamus cum Nostris, talem esse controversiam istam, de qua cum quoquam odiose et pertinaciter non sit contendendum, modo salva maneat totius Decalogi doctrina, nec mutiletur præceptorum numerus; Quod faciunt hic Pontificii, qui secundum præceptum de sculptilibus adjungunt primo de iis alienis non habendis, quasi esset tantum appendix vel explicatio primi; Imo et expungere solent ex Breviariis, ne populo innotescat; quæ causa fuit, ut quidam ex nostris fortius divisionem istam exagitaverint, et sententiæ receptæ adhæserint, his potissimum nixi

rationibus.

IV. Primo, Quia nisi divisio nostra locum habeat, confundentur officia Religionis erga Deum, quæ tabula prima, cum officiis justitiæ et charitatis erga proximum, quæ tabula secunda continentur; Quatuor enim prima præcepta religionem, et dilectionem Dei spectant, sex vero posteriora amorem erga proximum.

V. Secundo, Quia Præceptum primum et secundum, sententiis differunt; Ergo et ordine. Illud versatur circa Tò o seu objectum cultus, ut verus Deus colatur, Istud circa rò no seu modum cultus, ut non colatur per imagines. Unde fieri potest ut unum violetur non violato altero, quando verus Deus colitur quoad objectum, sed cultu non legitimo quoad modum, ut Israëlitæ qui Jehovam colebant in vitulo, Exod. xxxii.

VI. Tertio, Præceptum decimum perperam in duo dispescitur, quia sub uno communi nomine concupiscentia comprehenditur, et idem peccati genus prohibetur, unde Moses, Exo. xx., concupiscentiam domus præponit

concupiscentiæ uxoris; At Deut. v. 21, ordine mutato illam postponit, quod fieri non debuisset, si duo essent præcepta distincta. Paulus refert præceptum hoc ut unicum, Rom. vii. 7, non ut duo; non cognovissem concupiscentiam esse peccatum, nisi Lex dixisset, Non concupisces."

num.

VII. Quamvis sub prohibitione Deorum alienorum in Fontes Solutio- primo præcepto, contineatur etiam prohibitio Idolorum, quatenus constituunt objectum cultus; non sequitur secundum non constituere peculiare præceptum, quia tunc sub alia exios spectantur, ratione modi cultus; Nec idola tantum, seu fictitiorum Deorum simulacra innuunt; sed etiam imagines veri Dei. Ne ergo cultus Imaginum, vel Dei in imaginibus, licitus censeretur, sapientissime Deus peculiari præcepto illum vetare voluit. Nec juvat quod dicitur imagines optime posse dici Deos alienos, quia quisquis imaginem religiose colit, is non Deum verum, sed falsum, imo Diabolum ipsum colit ex Paulo, 1 Cor. x. 20. Nam licet consequenter et eventualiter cultus imaginum refundatur in Deos falsos seu Diabolum; Non tamen ex mente et intentione Cultorum, qui hic peccant non in objecto, sed in modo cultus.

VIII. Quamvis Promissio et comminatio addita secundo præcepto possit extendi ad omnia præcepta in genere, respectu eorum qui mandata Dei servant, in specie tamen bene annexa est huic mandato peculiari de causa; quia populus tum temporis nimis erat deditus idololatriæ, ut diligentius sibi ab ea caveret, tum spe promissionis, tum metu comminationis.

IX. Licet Moses utatur gemino verbo ad concupiscentiam prohibendam, et, in Exod. et in Deut., non sequitur duplex facere voluisse præceptum; nam et in secundo quod unicum est, duplex verbum adhibuit ad cultum imaginum prohibendum, et, incurvandi et serviendi, quod fit

non distinctionis, sed majoris emphasis gratia.

X. Quamvis concupiscentia sit diversa quoad gradus, una originalis, altera actualis, una sine consensu voluntatis prævio, altera cum eo: Eadem tamen est quoad speciem, quæ hoc præcepto prohibetur. Nec si objecta materialiter spectata sunt diversa, formaliter tamen differunt, quia sub ratione formali rerum alienarum continentur. Si multiplicanda essent præcepta juxta diversitatem rerum concupitarum, non jam duo, sed multo plura constituenda essent præcepta.

XI. Divisio Decalogi quoad materiam, seu res quæ jubentur vel prohibentur, potest ita institui. In genere præcipitur Cultus Dei et quicquid illi opponitur vetatur. Cultus autem Dei, vel est immediatus, qui continet officia, quæ immediate Deo præstantur, vel mediatus, quum officia proximo præstantur propter Deum; Immediatus prima tabula continetur, estque vel internus, qui in eo situs est, tum ut verum objectum cultus retineamus, unicum Deum colendo, quod primo præcepto sancitur, tum ut modo legitimo eum colamus, quod secundo traditur; Vel externus, isque aut privatus, qui ab unoquoque semper et ubique præstari debet, qui tertio docetur, vel publicus in sanctificatione Sabbathi, qui quarto centinetur. Mediatus est pariter internus et externus; Externus tum in officiis Superiorum erga inferiores et vicissim, de quibus agitur præcepto quinto; tum in officiis proximorum erga proximos, qualia sunt conservatio vitæ et salutis, quæ præcepto sexto; castitatis et conjugii, quæ septimo; rerum seu possessionum, quæ octavo; famæ et veritatis, quæ nono præcipiuntur. Internus est affectionum omnium et desideriorum rectitudo, quæ decimo includitur.

QUÆSTIO VI.

DE REGULIS EXPLICATIONIS ET OBSERVATIONIS DECALOGI.

Quænam Regulæ sint tenendo in explicatione Præceptorum Decalogi, et in eorum observatione?

Regula prima ex- I. Duo ista Quæstione quæruntur, Primo de Regulis plicationis Le explicationis Decalogi, ut genuinus præceptorum sensus gis. teneatur contra perversa hominum judicia, qui præpostere eam interpretantur; Secundo de Regulis obedientiæ, ut sciamus qualem a nobis Lex exigat. Quoad primum, Regulæ istæ ad explicationem Legis sunt observandæ :

II. Prima, Lex spiritualis est, quæ non tantum externos corporis actus, sed internos animi motus respicit. Patet, tum ex Paulo, qui, Roman. vii. 14, Legem spiritualem esse testatur, tum ex natura ipsius Legislatoris, qui non est Legislator humanus et terrenus, qui cum oculos carneos habeat, externa tantum facta quæ in sensus incurrunt attendit, nec consilia et voluntates spectat, nisi quatenus extra emerserunt; unde non violantur ejus interdicta, nisi patratis flagitiis; Sed divinus et cœlestis, cujus oculum nihil fugit, et qui externam speciem non tam moratur, quam cordis puritatem; Ideo animæ non minus quam corpori loquitur, et internam obedientiam non minus ac externam postulat, quod Christus luculenter docet, Matth. v., quum homicidium extendit ad fratris odium, et adulterium ad concupiscentiam et aspectum mulieris.

III. Secunda, In Præceptis affirmativis negativa, et In Regula 2. negativis affirmativa continentur. Quia ut in Scriptura plures sunt res quam verba, ita in præceptis et interdictis plus inest semper quam verbis exprimitur; Non quod habenda sit Lex pro regula Lesbia, per quam quodlibet ex quolibet faciamus, sed ut in sensum Legislatoris penitius inquiramus, et ea quæ inter se connexa sunt, vel a se invicem pendent, complectamur. Hinc, quia non potest bonum a Lege præscriptum præstari, quin malum oppositum caveatur; Nec malum prohibitum vitari, nisi bonum oppositum præstetur, fit ut in præceptis affirmativis negativa, et in negativis affirmativa contineantur, ut ea quæ sunt expresse negativa, sint implicite affirmativa, et vice versa; Atque ita virtutes commendantur, dum vitia prohibentur. Non quod virtus in sola vitii abstinentia collocanda sit, ut vulgo dicitur, ulterius enim procedendum est, ad officia scilicet et facta contraria: Ita in hoc præcepto, Non occides, ratio nihil aliud videt, quam ab omni maleficio abstinendum esse, sed certum est præterea commendari charitatem, ut proximi vitam quibuscunque possumus modis adjuvemus, et ratio hoc exigit, quia Deus vetat injuria fratrem lædi aut violari, quia vitam ejus nobis vult caram esse et pretiosam, ut quæcunque conferre possumus officia ad ejus conservationem conferamus; sic dum furtum prohibetur, beneficentia præcipitur. Si Deus jubet parentes honorare, et præmium eos colentibus promittit, vetat eo ipso ne quis in eos sit injurius, nec impune laturum innuit, qui contra fecerit.

IV. Tertia, In omnibus præceptis Synecdoche est agnos Regula 3. cenda: qua specie una proposita intelligantur omnes sub eodem genere, et uno vitio prohibito cætera ejusdem generis eique analoga, et quæcunque eo spectant vel ducunt, prohibentur: Sic præcepto de

non mochando, prohibetur quilibet affectus uxoris alienæ ad eam concupiscendam, Matth. v. 28, et quævis illicitæ libidines vetantur; Sub homicidio omnes iræ motus includuntur. Præterea quod est in unaquaque peccati specie turpissimum vetatur, quæque sunt capitalia, quibus subnectuntur alia omnia, vel quod inde fluant, vel quod eo tandem ferant, vel quod, quæ minima videntur hominibus, in Dei judicio accuratissimo severiori nota taxentur. Non ergo hoc fit ad excusanda vel excludenda peccata leviora, sed ut major peccati detestatio animis nostris imprimeretur, quia caro peccati fœditatem diluere, et speciosis prætextibus inducere conatur, verbi gratia ira et odium non usque adeo execranda putantur, quum suis nominibus appellantur: At quum interdicuntur nobis sub nomine homicidii, melius intelligimus quanta sint in abominatione apud Deum. V. Quarta eodem pertinens, In effectu causa, In genere Regula 4. species, In relato correlatum includitur; quia qui vult vel prohibet aliquid, etiam id sine quo fieri non potest vel non solet. Sic in prohibitione adulterii prohibentur illicitæ quæcunque libidines, et earum scaturigo, intemperantia, et quæcunque earum sunt incitamenta. Ita dum Castitatem Lex præcipit, exigit etiam ejus nutricem Temperantiam, et modum in victu. Dum jubentur filii parentes honorare; vicissim jubentur parentes filios paterne fovere, et in Disciplina Domini educare, et sub nomine Parentum intelliguntur quilibet Superiores, Magistratus, Domini, Præceptores, Pastores, quibus vicissim officia præscribuntur, quibus tenentur erga inferiores. VI. Quinta, Præcepta primæ Tabulæ derogant secundæ, Regula 5. quoad actus internos et externos necessarios, quando simul locum habere non possunt. Sic amor proximi debet amori Dei subjici, et tenemur odisse patrem et matrem propter Christum, Luc. xiv. 26, quando amor parentum est árvoratos cum amore Christi. Jussa humana sunt negligenda, ubi Dei mandatis opponuntur, Matth. x. 37, et Act. iv. 19. Sed vicissim "cæremonialia primæ tabulæ cedunt moralibus secundæ, quia Deus vult misericordiam, non sacrificium," Ose. vi. 6, id. cultum moralem præcipue et primario, tanquam potiorem et per se necessarium, cæremonialem vero secundario tantum propter moralem. Unde non tam soliciti debemus esse de isto, quam de illo.

VII. Sexta, Præcepta alia sunt affirmativa, quæ juRegula 6. bent facienda, in quæ peccatur omissione; Alia negativa, quæ prohibent fugienda, in quæ peccatur commissione; Illa obligant semper, sed non ad semper, Ista obligant semper, et ad semper. Quia virtutes et officia quæ præceptis affirmativis jubentur, non omnibus momentis simul et semel possunt exerceri, et supponunt conditiones quasdam, quibus absentibus locus illis non datur, v. g. non semper superstites vel præsto sunt Parentes, ut eos honore debito afficiamus. At vitia et scelera quæ prohibentur, nullo temporis articulo licite committuntur. Hic vero excipiendum videtur mandatum generale affirmativum de Deo amando, quod obligat semper et ad semper, quia nullum est tempus, vel locus, vel status, in quo homo eximi possit ab officio amandi Deum.

Regula 7.

VIII. Septima, Omnium præceptorum principium et finis est Amor. Hinc charitas vocatur finis et λngwμ Legis, Ro. xiii. 10, 1 Timot. i. 5. Amor absolvit omnes beneficentiæ Dei et obedientiæ hominis vices. Ut omnia Dei beneficia ab amore fluunt et in eo continentur; Ita omnia hominis officia amore includuntur. Amor Dei est plenitudo Evangelii, Amor hominis est plenitudo Legis. Deus est charitas, et Tessera filiorum Dei non alia est quam amor, Joha.

PARS II.

C

xiii. 35. Ut vero duplex amoris objectum datur, Deus et Proximus; Ita duplex amor præcipitur, Dei in prima Legis tabula, Proximi in secunda. Ille vocatur primum et magnum mandatum, Iste secundum illi simile. Amor Dei recte Primum dicitur præceptum, quia ut Deo nihil datur prius, ita cultus ejus primo intendi a nobis debet, ut ab eo incipiant et in eo desinant omnia; Magnum, 1. ratione objecti, quia versatur circa objectum maximum et infinitum, puta Deum; 2. ratione subjecti, quia exigit quicquid est facultatum et virium in homine, ut ex tota mente, toto corde, totis viribus, Deum diligamus; 3. ratione amplitudinis et extensionis, quia ambitu suo omnia claudit, et influit in omnes actiones hominis, nihil enim Deo gratum esse potest, nisi quod propter Deum fit. Secundum illi simile dicitur, non ratione dignitatis; sed ratione qualitatis, quia utrobique, et in amore Dei et proximi, sinceritas et puritas cordis requiritur; 2. ratione authoritatis, quia utrumque a Deo præceptum est, et ad ejus gloriam tendit; 3. ratione pœnæ, quia utriusque tabulæ violatio reatum mortis æternæ inducit; 4. ratione connexionis et dependentiæ, quia ita arcte inter se connectuntur, ut neutrum sine altero præstari queat, nam ut non amari potest Deus, quin ametur etiam proximus ad imaginem Dei factus; Ita nec diligi potest proximus, quin diligatur Deus, qui eum condidit. "Si quis dixerit quod diligit Deum, et fratrem suum odit, mendax est; Qui non diligit fratrem, quem videt, quomodo potest diligere Deum quem non videt?"

1 Jo. iv. 20.

Regula prima ObIX. Regulæ obedientiæ quæ Legi præstanda est, variæ servationis Le- etiam sunt. Prima, Tota Lex a toto homine debet impleri. gis. Ut enim Deus totam Legem nobis præscribit quoad omnia sua præcepta sine ulla eorum divisione; Ita totum hominem non dimidiatum postulat, qui eam observet, non modo externe quoad corpus, sed et interne quoad animam et omnes ejus facultates: Ut nihil ex præceptis omitti a nobis debet, quin in omnibus maneamus quæ scripta sunt: Ita, ut homo totus est sublex Deo, nulla etiam pars ejus potest vel debet subduci ejus obedientiæ; ut quicquid est in homine, sive in mente, sive in voluntate et affectibus, sive in animo, sive in corpore, Deum colat et illi subjiciatur, quod et justitia Legislatoris exactissima, et boni natura, quod debet esse absolutum omnibus numeris, et fœderis Legalis formula postulat. X. Secunda, Quadruplex perfectio in obedientia requiRegula 2. ritur: Primo, ratione principi, ut sit vera et sincera, quæ non in ore demum aut motu externo corporis consistat, sed quæ in animo sedem habeat, et quæ ex corde purificato, et fide avvoxgir oriatur, quod Paulus, 1 Timoth. i. 5, innuit, dum ait, finem mandati esse charitatem ex corde puro, bona conscientia, et fide non ficta; Secundo, ratione objecti seu partium, ut sit universalis, non ratione hujus aut illius mandati, sed ratione omnium, quia qui peccat in uno, reus est omnium, nec censetur Legem implevisse, nisi qui in omnibus manserit quæ scripta sunt; Tertio, ratione graduum, ut sit intensa et absoluta omnibus numeris, nihil ut illi superaddi possit; unde Bernardus modum diligendi Deum ait esse, eum diligere sine modo; Quarto, ratione temporis et durationis, ut sit perpetua et constans a principio usque ad finem, ut non tantum uno vel altero actu Legi incumbamus, sed per totam vitam maneamus in iis quæ scripta sunt. XI. Tertia, Ut obedientia interna longe præstat externa, Regula 3. moralis cæremoniali; Ita frustra ista obtenditur sine illa. Hinc graves Prophetarum querela; qui populo suam impietatem exprobrant, quia separant ea quæ Deus indissolubili vinculo copulavit, externo et cæremoniali cultu contenti, nihil de interno et morali solliciti. Vide

« PoprzedniaDalej »