Obrazy na stronie
PDF
ePub

legit et destinavit, qui Electos sibi reconciliaret, et opus salutis exequeretur; quo spectant loca 1 Pet. i. 20, Act. ii. 23, Apoc. xiii. 8. Secun2. Missione ; dus in Missione, per quam juxta æternum Prædestinationis

decretum, non tantum promissus est sub Veteri Testamento, variis Oraculis prædictus, et Typis adumbratus, et ut Ecclesiæ Mediator exhibitus: Sed in complemento temporum in mundum missus est, ad assumptionem naturæ nostræ, ut in ea opus sibi demandatum perficere posset, cujus missionis frequentissima est in Evangelio mentio; non per mutationem loci, ut eo veniret, ubi non erat antea, sed per manifestationem extraordinariam præsentiæ suæ in carne, in qua visibiliter apparuit, et operatus est.

Quæ constat

III. Tertius gradus in Vocatione consistit, qua ad Mu3. Vocatione ; nus illud obeundum consecratus est, de qua Isa. xlii. 6, Ego Jehova vocavi se in justitia, &c. et Psal. cx. 4, et Christus ipse, Joh. x. 36. Vocatio autem ista duas partes complectitur, Unctionem, et Inaugurationem. Unctio, ex qua nomen Messia et Christi natum, Unctione; quod nar' ox proprium fuit Redemptori nostro, licet improprie et alii Uncti et Christi dicantur ratione officii vel Prophetiæ, vel Sacerdotii, vel Regni duo notat: 1. Consecrationem ad munus, quæ Personæ Christi etiam secundum naturam divinam competit, per quam ad Mediatoris munus reipsa consecratus est, Psal. ii. 6, quam Scriptura Sanctificationis nomine designare solet, Joh. x. 36. 2. Gratiarum et donorum omnium ad illius muneris executionem necessariorum collationem, quæ ad humanam tantum naturam spectat, per quam unctus dicitur oleo lætitiæ supra consortes, et donatus Spiritu duérews, Psal. xlv. 7, Isa. Ixi. 1, 2, Joh. iii. 34.

Et Inauguratione. IV. Inauguratio est per quam, licet jure nativitatis, et beneficio unionis hypostatica, Dominus et hæres omnium esset reipsa, voluit tamen solenni ratione ad Munus suum inaugurari, quomodo reges etiam hæreditarii solenni inauguratione solent in plenam regni possessionem mitti, ut ab omnibus agnoscantur. Hæc vero Primo quidem in Baptismo Christi facta est, Matth. iii. 17, ubi illustri ratione et plane extraordinaria ad publicum muneris exercitium consecratus est, quod non modo apertione cœlorum, Spiritus Sancti missione super ipsum, sed et cœlesti voce confirmatum est, quæ excellentiam personæ, et officii testantur. Personæ quidem, dum vocatur Filius Dei, non adoptivus, quales Deus multos habet, sed naturalis, unigenitus, et proprius, qui propterea άyαжTòs dilectus et charissimus dicitur. Officii vero, dum dicitur, Patrem in ipso Eudoxтa, id. non tantum Patrem in Christo plane acquiescere, eoque plane delectari, sed etiam in eo et propter eum nos Deo placere et acceptos esse, Eph. i. 6. Excellentia porro istius officii ex eo clare demonstratur, quod non sine juramento constitutus sit Mediator noster, Psal. cx. 4, "Juravit Dominus," &c., ex quo Paulus præstantiam et æternitatem sacerdotii Christi supra Leviticum colligit, Heb. vii. Secundo in Transfiguratione, in qua pariter ad triplex munus confirmatus fuit cœlesti voce, Matth. 17. Tertio ista inauguratio plene facta est post resurrectionem et exaltationem, quando "Dominus et Christus factus est," Act. ii. 36, "et nomen supra omne nomen illi datum est, ut in nomine Jesu flectatur omne genu," &c., Phil. ii. 9, 10, quum potestas illi omnis data est in cœlo et terra, Matth. xxviii. et quum sedit ad dextram majestatis in excelsis, Heb. i. 3.

Triplicis Muneris
Christi ratio.

V. Munus hoc Mediatorium Christi distribuitur in tria officia, quæ sunt totidem ejus partes, Prophetiam, Sacerdotium, Regnum. Quas Christus sustinuit non seorsim, sed conjunctim, quod uni ipsi datum. Nam quæ in aliis divisa fuerunt propter

infirmitatem, in Christo uniuntur propter summam ejus perfectionem. Tanta quippe fuit munerum istorum dignitas et onus, ut nemo mortalium ea solus obire potuerit. Dari quidem potuerunt reges et sacerdotes, ut Melchisedek, reges et prophetæ, ut David, sacerdotes et prophetæ, ut summi sacerdotes aliquando. Sed nullus unquam occurrit, qui tria ista solus perfecte impleverit. Hoc uni Christo reservabatur, qui veritatem variis istis typis adumbratam sustinere potuit. Si Moses utcunque eum adumbrasse legitur, quia non modo fuit propheta Dei, et dux et liberator populi, sed et ante Aaronem inauguratum sacerdotio nonnunquam functus est, ut Exod. xxiv., hoc præter ordinem, et ad actum tantum factum est, nec in exemplum potest vel debet trahi.

Fundatur 1. In
Scriptura;

VI. Hujus autem distributionis variæ assignari possunt causæ 1. Scriptura, quæ triplici hoc nomine solet Christum indigitare, dum eum, modo ut Prophetam proponit, Deut. xviii.; Isa. lxi. 1, 2, ut Sapientiam Patris, et Aéyov, per quem nos Deus alloquitur, Prov. viii., Joh. i. 1, modo ut Sacerdotem, Psal. cx. 4, et passim in Epist. ad Hebræos, modo ut Regem, Psal. ii. et cx. 1, Isa. ix. Luc. i. Nec modo seorsim tria ista officia describuntur, sed et conjunctim proponuntur, ut Isa. ix. 6, Qui puer ratione humanæ conceptionis, et Filius. ratione æternæ generationis dicitur, vocatur Admirabilis ratione personæ, Consiliarius ratione prophetiæ, Pater æternitatis ratione sacerdotii, et Princeps pacis, cujus humeris imperium impositum est, ratione regni. Ita cap. lxi., unctionis Christi triplex finis notatur, "Evangelizare pauperibus," quod est prophetæ, "sanare contritos corde, et solari lugentes," quod est sacerdotis, et "libertatem captivis afferre, et vindictam Domini exercere," quod est regis, Psal. cx. Regia Christi dignitas, et ejus victoria et triumphus de hostibus asseritur per totum Psal. Prophetia, ver. 2, adstruitur, quum sceptrum verbi dicitur exiturum e Sione, et Sacerdotium sancitur, ver. 4, "Dominus juravit, et non pœnitebit eum, Tu es Sacerdos in æternum." &c. Zach. vi. 12, 13, 14, Homo Germen, qui dicitur ædificaturus templum Domini per verbum Evangelii, quod est Prophetæ, dicitur dominaturus in solio suo, quod est Regis, et Sacerdos sessurus in solio suo, idem qui Rex erit, futurus est etiam Sacerdos, Et consilium pacis erit inter ista duo, id. inter duas istas dignitates regiam et sacerdotalem, quia unus et idem erit Rex et Sacerdos, qui pacem Ecclesiæ acquisiturus est per sacerdotium, et defensurus per regnum.

VII. Ita in Novo Testamento tria ista officia sæpe conjunguntur, ut Joh. xiv. 6, quando Christus dicitur Via, Veritas, et Vita, Via ducens, Veritas docens, Vita salvans; Via in sacerdotio, dum per sanguinem suam viam nobis fecit in cœlum, Heb. x. 20, Veritas in prophetia, quia verbum Evangelii, quod sola est veritas salutaris, nobis revelat, Vita in regno, quo nos per efficaciam suam vivificat et protegit; Via in morte, Veritas in verbo, Vita in spiritu. Unde Emissenus in h. 1., "Ego sum Via, quia nemo venit ad Patrem nisi per me, Ego sum Veritas, quia nemo cognoscit Patrem nisi ex me, Ego sum Vita, quia nemo vivit nisi in me. Idem ostenditur celebri loco, 1 Cor. i. 30, ubi Christus a Patre dicitur nobis factus sapientia, justitia, sanctificatio et redemptio. Dicitur factus, id. constitutus a Deo, ut sit Sapientia nobis, id. autor et doctor infallibilis cœlestis sapientiæ per prophetiam; Justitia, id est, largitor justitiæ æternæ et infinitæ, per quam liberamur a reatu et justificamur coram Deo per sacerdotium; Sanctificatio, id. causa veræ et spiritualis sanctitatis, per quam purgamur a dominio et sordibus peccati per regnum; Et Redemptio, quæ in tribus istis se exerit; vel si stricte sumatur, ut est redemptio a miseria

et morte. Sic Heb. i. 2, 3, Deus dicitur nobis locutus in Filio, tanquam in summo Propheta, qui postquam purgationem peccatorum nostrorum fecit qua Sacerdos, sedit in dextra Throni majestatis in excelsis, qua Rex.

2. In triplici hominum

ria;

VIII. Secundo, Hanc triplicis Officii conjunctionem remise- quirebat triplex hominum miseria per peccatum accersita, Ignorantia, Reatus, Tyrannis et servitus peccati. Ignorantia sanatur per Prophetiam, Reatus per Sacerdotium, Tyrannis et corruptio peccati per Regnum. Lumen Propheticum tenebras erroris discutit, Meritum Sacerdotis reatum tollit, et reconciliationem nobis parat, Potentia Regis servitutem peccati et mortis aufert. Propheta ostendit nobis Deum, Sacerdos adducit nos ad Deum, et Rex conjungit et glorificat cum Deo. Propheta Spiritu illuminationis intellectum illustrat, Sacerdos Spiritu consolationis tranquillat cor et conscientiam, Rex Spiritu sanctificationis rebellantes affectus domat. IX. Tertio, Eandem exigebat natura salutis nobis con3. In natura salu- ferendæ. Tria enim omnino ad eam requirebantur, Antis conferendæ ; nunciatio, Acquisitio, Applicatio: Ut revelaretur nobis quibus natura est ignota, Ut nobis acquireretur, et Ut acquisita applicaretur. Christus ergo triplici Officio suo, tria ista debuit præstare, salutem nobis annunciare per doctrinam Prophetæ, salutem promissam acquirere per meritum Sacerdotis, et acquisitam applicare per efficaciam Spiritus Regii.

X. Quarto, Mediatoris actus non poterant aliter perfici. 4. In Mediatoris Duo enim necessaria erant, Ut ageret a parte nostri apud actibus ; Deum, et a parte Dei apud nos τα πρὸς τὸν θεὸν et τα πρὸς pas. Pro nobis ad Deum satisfaciendo, et intercedendo, quod fecit qua Sacerdos, "Omnis enim Sacerdos instituitur in iis quæ sunt apud Deum, offerendo dona et sacrificia," Heb. v. 1. Pro Deo ad nos, loquendo et operando, prius per annunciationem gratiæ Dei et Officii nostri, quod egit qua Propheta; posterius per potentem redemptionem ab omnibus hostibus nostris, et efficacem salutis plenæ procurationem, quod fecit qua Rex.

XI. Quinto, symbolica Vet. Test. Unctio. Triplex enim 5. In Typorum im- hominum genus fuit sub Vet. Test. quod unctione sacra pletione; consecrari debuit, Prophetæ scilicet, Sacerdotes, et Reges, ut visum in Eliseo, 1 Reg. xix. 15, in Aarone Exod. xxix., in Regibus passim. Ut vero omnes Typi ad unum Christum respiciebant, et in eo complementum suum sortiebantur, debuit Christus veritatem triplicis istius Muneris in seipso exhibere, sed longe perfectius quam in aliis, non tantum ratione conjunctionis trium istarum partium, quas nullus hominum simul implere potuit, ut supra dictum, sed etiam ratione eminentiæ, et dignitatis, tum Officii, tum Donorum.

XII. Sexto, Hoc etiam non obscure innuebant tres 6. In Tribus Dei præcipuæ Dei virtutes, quæ in Opere Redemptionis se erga virtutibus. nos exerebant, Sapientia, Misericordia, Potentia. Quippe sapientiam Dei revelat nobis Filius ut Propheta, misericordiam ejus nobis promeretur ut Sacerdos, et potentiam depromit ad nostri liberationem et salutem ut Rex noster. Hinc nascitur objectum trium Virtutum Cardinalium, Fidei, Spei, et Charitatis, Fides enim amplectitur doctrinam Prophetæ, Spes nititur merito Sacerdotis, et Charitas se per voluntarium obsequium sceptro Regis subjicit.

XIII. Tria autem ista officia ita in Christo conjunguntur, ut non solum eorum operationes distinctas exerat, sed eadem actio a tribus simul prodeat, quod rei admirabilitatem non parum auget. Sic Crux Christi, quæ est

Altare Sacerdotis, in quo se in victimam Deo obtulit, est etiam Schola Prophetæ, in qua nos docet mysterium salutis, unde Evangelium vocatur Verbum Crucis, Et Trophæum Regis, in qua scil. triumphavit de Principatibus et Potestatibus, Col. ii. 15. Evangelium est Lex Prophetæ, Is. ii. 2, 3, Sceptrum Regis, Psal. cx. 2, Gladius Sacerdotis, quo penetrat ad intimas cordis divisiones, Heb. iv. 12, et Altare, cui imponi debet sacrificium fidei nostræ. Ita Spiritus, qui ut Spiritus, Sapientiæ est effectus Prophetiæ, ut Spiritus consolationis est fructus Sacerdotii, ut Spiritus roboris et gloriæ est Regis donum.

QUÆSTIO VI.

An Christus raptus fuerit in Calum ante inchoatum publicum Ministerium, ut ibi a Patre doceretur? Neg.; contra Socin.

Status Quæstionis.

I. Sententia Socinianorum, ut eam explicant Smalcius de Divinitate Christi, cap. iv. Ostorod. Instit. cap., xvi. Catech. Rako. de Prophetico Christi Munere, est, Christum utpote nudum hominem, initio rudem et ignarum fuisse illius doctrinæ, quam promulgare ministerio suo ad hominum salutem debebat. Ideo annos jam triginta natum, et a Johanne baptizatum, pruisquam Munus suum publice auspicaretur, corpore in cœlum subvectum fuisse, ibi perfectissime de Dei voluntate ab ipso Deo esse edoctum, et sic remissum in terram eandem doctrinam hominibus plene et sufficienter enarrare cœpisse. Tempus istius raptus, etsi non audent præcise definire, putant tamen optime referri posse ad moram illam, quam Christus jejunus egit in deserto per quadraginta dies et noctes. Scopus eorum est eludere loca Scripturæ, quibus probamus Christum fuisse antequam nasceretur ex Virgine, propterea quod dicatur a Patre exivisse et descendisse de cœlo.

II. Orthodoxi Raptum hunc Christi in cœlum tanquam mere fictitium, et nuspiam in Scriptura traditum rejiciunt, et non alium descensum de cœlo agnoscunt in diebus Carnis suæ, quam metaphoricum factum per Incarnationem ejus.

Probatur Senten

III. Rationes sunt: Primo, Silentium Scripturæ, quæ tia Orthodoxa. nullam hujus raptus mentionem facit: meminit quidem ascensionis unius in cœlum, et ingressus in Sacrarium, postquam resurrexit, Heb. ix. 12, sed alterius, nec vola nec vestigium occurrit. Loca enim quæ huc trahuntur alio pertinere postea ostendetur. Quænam vero silentii istius causa esse potuit, si revera contigit, cum hoc non parum faceret ad commendandam Christi doctrinam ? Cur potius meminit subductionis Christi a Tentatore in excelsum montem, quam raptus ejus in cœlum ab ipso Deo? Nec hic dicendum Evangelistas non memorasse raptum istum quia clam factus est et non palam, ipsi autem memorent ea quæ viderunt vel audiverunt; Quia sic reticenda etiam esset resurrectio Christi, quæ facta est nemine præsente nisi custodibus, nec Matthæus transfigurationem narrare potuisset, cujus ipse arón non erat. Referri ergo debuerunt non simpliciter quæ viderant ipsi et audiverant, sed quæ a Spiritu S. ipsis revelabantur de gestis Christi, quæ faciebant ad institutionem fidelium.

IV. Secundo, Christus non eguit hoc raptu ad cognitionem mysteriorum, Nee secundum naturam divinam, quia erat Ayos Patris, Joh. i. 1, qui erat in sinu ejus, quique ideo omnia ejus arcana perspecta habebat, Nec secundum naturam humanam, quia juxta eam accepit Spiritum sine mensura

Joh. iii. 34, quo sufficienter instructus fuit ad munus suum, et thesauri sapientiæ et intelligentiæ in ipso fuerunt absconditi, Col. ii. 3. Confirmatur ex eo quod puer adhuc duodecennis mirabilia dedit sapientiæ suæ specimina, docens in Templo et disputans cum Pharisæis, Luc. ii. 47. Et quod in baptismo ante fictitium illum raptum Pater cœlitus testatur se in eo acquiescere, quomodo autem posset in eo acquiescere, qui voluntatem ejus perspectam nondum haberet? Tertio, si Christus ascendisset in cœlum post baptismum; Scriptura præmittere deberet ejus ascensum descensui, cum contra descensum præmittat ascensui, Eph. iv. 9.

V. Aliud est Christum ascendisse in cœlum proprie et Fontes Solu- localiter ratione humanitatis, Aliud ascendisse metaphorice tionum. et mystice per sublimem mysteriorum cœlestium cognitionem. Christus non dicitur ascendisse in cœlum priori sensu, Joh. iii. 13, "Nemo ascendit in cœlum nisi ille qui descendit de cœlo, Filius hominis qui est in cœlo," quia idem qui ascendit, descendisse dicitur, et sic non posset dici esse adhuc in cœlo; sed de ascensu mystico, ut ascendere in cœlum dicitur, qui arcana cœli penetrat, Prov. xxx. 4, quia quantum cœlum a terra distat, tantum consilia divina ab humanis, Isa. Iv. 9, quod prope nos est obvium et planum, id dicitur non esse in cœlo, ut eo sit ascendendum, Deut. xxx. 12, Rom. x. 6. Sic sensus erit neminem nosse res cœlestes et conscium esse consilii divini præter se, et series sermonis eo referenda esse ista verba docet, quia ver. præcedenti de revelatione mysteriorum egerat, Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo credetis, si dicam cœlestia? Et ut rationem reddat, cur et ipse cœlestia possit suo jure docere, et nemo ea nosse possit, nisi ipso docente, addit, Nemo ascendit in cœlum, &c. Cæterum quod Filius hominis dicitur esse in cœlo, hoc de Persona in concreto, non de natura humana in abstracto est intelligendum.

VI. Quum Christus dicitur descendisse e cœlo, et exivisse a Patre Joh. vi. 38, et xvi. 28, agitur de metaphorico ejus descensu per manifestationem in carne, non ut esset ubi non erat prius, sed ut ibi operaretur; Sed non supponitur localis ejus descensus secundum humanitatem, nec unquam Christus dicitur rediisse e cœlo, sed venisse tantum. Nec si Filius hominis dicitur ascendere post resurrectionem, ubi erat prius Joh. vi. 62, hoc intelligendum secundum humanitatem, sed secundum divinitatem, ubi ante fuit ὁ Λόγος, cum esset προς τὸν θεὸν Joh. i. 1.

VII. Quamvis Christus ea loquatur, quæ edoctus est a Patre, Joh. viii. 38 quia loquitur quæ audivit, Joh. iii. 32, et nihil facit quod non viderit Patrem operantem, Joh. v. 19, ut innuatur Filium intime habere perspecta omnia opera Patris; Non sequitur raptum fuisse in cœlum, ut talia audiret, vel videret, quia hoc habuit ex intima communione cum Patre, propter quam dicitur esse in sinu Patris, Joh. i. 18, et quia est in sinu ejus, eum

nobis revelare.

VIII. Licet Christus non fuerit raptus in cœlum, non propterea censendus est Mose et Paulo inferior, qui in cœlum rapti sunt, ut a Deo instituerentur. 1. Quia etsi eo rapti fuissent, Christus longe præstantiori ratione a Deo edoctus est, ex vi Unionis hypostaticæ. 2. Quia alia est ratio Servorum, et Domini. Illi opus habuerunt singulari et extraordinaria institutione ad ea cognoscenda quæ ignorabant. Sed Christus a momento conceptionis unctus Spiritu S. plenissime hæc habuit perspecta. 3. Moses non dicitur in cœlum raptus sed in montem. Paulus dicitur quidem raptus in tertium cœlum, sed an spiritu, an corpore raptus fuerit, dici non potest, ipso Paulo fatente se hoc ignorare.

« PoprzedniaDalej »