Obrazy na stronie
PDF
ePub

XXIII. Nihil habetur, Gen. xiv., in historia MelchiseFontes Solu- deci, unde colligi possit eum sacrificium incruentum panis tionum. et vini Deo obtulisse. Nec quod dicitur de prolatione panis et vini facta Abrahamo reduci ex cæde Regum eo pertinet. Quia non agitur de functione Sacerdotali, sed de munificentia Regia, qua milites Abrahami defatigatos reficere voluit, et amicum victorem regio epulo excipere, ut Veteribus hoc moris fuisse, redeuntibus ex prælio, et victoria potitis panem et vinum offerre ad eos refocillandos, notat Fagius in Gen. xiv., et exemplum occurrit Jud. viii. 5, ubi incolæ Succoth obviam eunt Gedeoni post debellatos Madianitas cum pane. Sic ex stylo Heb. panis omne genus ciborum significat, et edere panem cum aliquo est ad mensam assidere et convivari. Non aliam esse mentem Mosis hoc in loco probatur: 1. Ex verbo quod est proferre, in medium afferre, educere, extrahere, non vero offerre. Unde LXX. illud vertunt passim per yuv, aysy, ixPigs, et nunquam per Juu. Nec alio sensu potest sumi Jud. vi. 18. Imo si alicubi in Scriptura acciperetur pro actione sacerdotali, non sequeretur et hic pariter ita sumendum esse. 2. Rei natura hoc postulat, quia oblatio sacrificalis postulat altare aliquod in eum finem erectum, cujus nulla apud Mosem mentio, ut alibi sollicite hoc Moses refert, quoties de sacrificio Noachi, Abrahami, Jacobi, et aliorum loquitur. Unde patet oblationem istam non factam esse Deo in sacrificium, sed Abrahamo in convivium. 3. Sic exponit Joseph. lib. i. Antiq. cap. xi., ixogynos de votos ὁ Μελχισεδέκ τῳ Αβρααμ στρατῷ ξένια, και πολλὴν ἀφθονίαν τῶν ἐπιτηδείων παρέσχε, Subministravit hic Melchisedec Abrahami exercitui dona, et magnam rerum necessariarum copiam præbuit. LXX. reddunt per seyn, et in multis codicibus, nominatim Complutensi, additur exegetice avra ipsi, inveyxev άuta agτous xai olvov, produxit ipsi panem et vinum. Ita reddit Onkel. Vulgata, quæ Pontificiis est authentica, habet protulit. Ita sentire Hebræos veteres notant Hier. ad Evagri. et Ambros. in h. 1. Caietanus fatetur nihil hic scribi de sacrificio sive oblatione, sed de prolatione et extractione panis et vini, quam Josephus dicit factam ad reficiendum victores.

XXIV. Instantiæ, quæ ab Adversariis afferuntur, contrarium non evincunt. 1. Quod causa oblationis statim reddatur petita a Sacerdotio, dum additur, Erat enim Sacerdos Dei Altissimi. Quia quod est in Heb. non est particula causalis, sed copulativa, ut redditur a Pagnino, Montano, Vatablo, et LXX., de igtus; Nec pertinet ad antecedentia, ut ratio reddatur, cur protulerit panem et vinum, cum id fecerit qua Rex amicus et fœderatus, sed ad sequentia, ut intelligatur quo jure benedixerit Abrahamo, et ab eo decimas acceperit. Nec si Sophpasuch additur, ostendit finiri orationem, sed tantum versum, ut alibi fieri solet non semel, Psal. xcv. 7, 8, Gen. xxiii. 17, 18, Jer. xxxiii. 10, 11. 2. Nihil opus fuisse panem et vinum militibus Abrahami cibandis destinari, quia ex præda jam erant saturi, ver. 24. Quia non sequitur, ipso Pererio judice ad Gen. xiv., "Parum," inquit ille, "in hac confutatione videtur esse roboris, quia vel hoc nescivit Melchisedec, vel si scivit, voluit nihilominus eo munere suam erga Abrahamum benevolentiam, et ex victoria ejus singularem lætitiæ suæ voluptatem declarare." Adde quod spolia omnia non sunt esculenta, quæ deglutiri possint. 3. Nuspiam alibi fieri mentionem sacrificii Melchisedeci, ejusque ritum describi nisi hic; Ergo verba ista bene huc trahi, vel si ad convivium referuntur, esse convivium sacrum et religiosum ad probandam suam communionem in veri Dei cultu, ut fieri solebat post sacrificia. Sed non necesse fuit Mosem agere de Sacrificio Melchisedeci magis, quam de ejus genealogia et parentibus. Nam, præterquam quod

Sacerdotium latius patet sacrificio, cum orare et benedicere ad illud pertineat; Scopus Spiritus Sancti non fuit recensere omnes actus Sacerdotii Melchisedeci, sed eos tantum in quibus præstabat Sacerdotibus Leviticis, quod non potuisset fieri per Sacrificii rationem, quod commune fuit ipsis. Quid quod mysticum potuit esse Scripturæ silentium in hoc ut in aliis, ut innueretur Christum nihil habuisse extra se, quo sacrificium notaretur, quia debuit esse Sacerdos et Victima. Quod vero additur de convivio sacro et religioso, quod secutum fuerit ejus sacrificium, ut prius sacrificati fuerint panes, quam Abrahamo appositi, mera est suppositio, cujus nec vola nec vestigium apud Mosem occurrit. Imo arúrrara ponit; Cum enim sacrificium teste Bellarm. destructionem afferat rei sacrificatæ, si panis et vinum semel destructa sunt in sacrificio, quomodo idonea possunt esse quæ ab hominibus participentur; pecudum quidem caro potuit comedi post immolationem earum, in qua destructionem sui, id. mortem patiebantur. Sed idem de inanimatis dici non potest, quæ destrui non possunt, nisi quum vel flammis absumuntur, vel effunduntur, ut in cibum amplius apponi non possint.

XXV. Sacerdotii æternitas, non infert statim perpetuitatem oblationis sacrificii, quasi otiosum esset sacerdotium, si sacrificium continuo ab ipso non offeratur. Sed sufficit ut sacrificium sit perpetuum ratione efficacia et continuæ applicationis. Ita Sacrificium Christi semel oblatum, quod actu oblationis cessavit, perpetuo tamen durat ratione virtutis et valoris æterni, quia sanguis ejus est semper vivus et recens coram Deo. Licet ergo sacrificii actus in terris cessaverit, non propterea Sacerdotium est otiosum, cum Sacerdos non instituatur tantum ad offerendum, sed etiam ad intercedendum, et alias functiones obeundas; imo si Christus adhuc esset in terris, ne Sacerdos quidem esset, Heb. viii. 4. Nec necesse est ut Sacerdos habeat semper aliquid, quod offerat novi, Heb. viii. 3, modo aliquando obtulerit; ut Sacerdotes Levitici peracto sacrificio non desinebant esse Sacerdotes; Vel si oblatio quædam requiritur, non est semper sacrificii iteratio, sed efficacissima repræsentatio per intercessionem, ad instar S. Sacerdotis, qui peracta oblatione in Tabernaculo in Sancto Sanctorum sanguinem expiationis inferebat intercessurus pro populo.

XXVI. Cum Apostolus dicat Christum Sacerdotem esse in æternum absque ulla mentione sacrificii, non potest Sacerdotii æternitas in eo consistere, sed ad tres alias causas refertur ab Apostolo: 1. Ad persona æternitatem, quia Christus ut Filius Dei in æternum vivit, Heb. vii. 3, 16, 17. 2. Ad sacrificii virtutem et efficaciam, quæ semper durat, et ad omnes cujuscunque temporis fideles pertingit, Heb. vii. 25, et x. 10, 19. 3. Ad intercessionis perpetuitatem, quia semper vivit ad interpellandum pro nobis, Heb. vii. 25.

XXVII. Religio Christiana non potest esse sine sacrificio aliquo externo et visibili, quo semel placata sit Dei ira, et peccatum expiatum ; sed non necesse est ut sacrificium illud externum quotidie offeratur; sufficit ut semel oblatum, vim et efficaciam æternam habeat, quod in Christi Sacrificio occurrit.

XXVIII. Sicubi apud Prophetas Sacerdotes et Levitæ dicuntur futuri sub Novo Testamento, vel refertur ad sacerdotium spirituale et mysticum, quod commune est omnibus fidelibus, per quod facti Sacerdotium regium debent offerre hostias spirituales gratas Deo per Christum, 1 Pet. ii. 5, Rom. xii. 1, Heb. xiii. 15, quo sensu, Isa. lxi. 6, dicitur, Fideles vocandos esse sacerdotes et Ministros Dei; Vel intelligitur Ministerium Evangelicum, quod phrasi legali exprimitur, propter utriusque analogiam, quia ut

Ministerio Sacerdotum Deus utebatur ad conservandam divini cultus rationem; Ita in Ecclesia Christiana uti vult Ministerio sacro, quo Electi ad Christum adducantur, et adducti in ejus cultu constanter perseverent. Sic intelligendus locus, Isa. lxvi. 21, ubi ait assumturum Deum ex Gentibus Sacerdotes et Levitas, id est, Ministros sacros; Ut vero Levitæ proprie hic non sunt intelligendi, qui sint ex Tribu Levi, Ita nec vox Sacerdotis proprie, sed mystice intelligenda est.

XXIX. Si veteres Sacerdotum nomine solent insignire nonnunquam Evangelii Ministros; Non ideo fit ab ipsis, ut aliquod reale et proprie dictum sacrificium externum præter sacrificium cruentum Christi in Cruce oblatum in Ecclesia dari significent; nam eo nomine non raro solent et fideles ipsos sæpius designare. Sed duplici potissimum de causa: Primo, quia Ministri sese consecrant ad opus Ministerii; Secundo, quia Evangelii prædicatione defungentes, populum Dei quasi mactant, et offerunt Deo in hostiam sugirdirov To O, quo respicit Paulus, Rom. xv. 16, quum ait se ingoverev To svayyor, ut oblatio Gentium fiat accepta, sanctificata per Spiritum. Ut ita sacrificium sit aliquod, sed mystice et figurate dictum, non proprium et visibile.

Nam

XXX. Distinctio oblationis cruenta et incruentæ est dcvoraros. 1. Si Christus non tantum semel cruento, sed incruento etiam sese obtulit, et quotidie offertur sacrificio; non unicum, sed plura ejusdem Christi sunt sacrificia, contra expressa Scripturæ loca, Heb. ix. 25, et x. 10, 14. 2. Sic cadit Apostoli argumentum concludentis Christum sæpius passurum fuisse, si sæpius se offerre necesse habuisset. 3. Repugnat Oraculo Paulino testanti sine sanguinis effusione non dari remissionem peccati, Heb. ix. 22. Unde cum sacrificii propria qualitas fuerit esse cruentum, quisquis incruentum aliquod statuit Christi sacrificium, eo ipso verum sacrificium Christi negat.

XXXI. Sacrificii jugis ablatio, de qua, Dan. viii. 11, agitur, historice et quoad literam ad Antiochi persecutionem referri debet, qui templum profanavit, et cultum legalem, et imprimis sacrificium juge cessare fecit; mystice vero, si ad Anti-Christum referatur, sacrificium juge non potest ad Missam pertinere, quia fuit sacrificium cruentum, quod quotidie bis solebat offerri, et in uno tantum loco, quod de Missa dici nequit, Sed ad sacrificium ipsum Christi, quod continuo præsens est Deo ad propitiationem, et fidelibus ad consolationem, et quod per Anti-Christum revera ablatum potest dici, per sacrificii Missatici cum eo arvotárov institutionem.

XXXII. Oblatio munda, de qua Mal. loquitur, cap. i. 11, non magis potest ad sacrificium proprie dictum, quod in oblatione panis et vini consistat, referri, quam suffitus, de quo ibidem fit mentio. Ut vero constat per istum suffitum mystice intelligendas esse preces et laudes fidelium, quæ sæpe hac voce designantur, Psal. cxli. 2, Apoc. v. 8, Ita per oblationem mundam nihil aliud notatur, quam spiritualis cultus Dei inter_gentes præconio Evangelii instituendus, sermone cultui legali accommodato, ut passim alibi, Rom. xii. 1, et xv. 16, 1 Pet. ii. 5, Phil. iv. 18.

QUÆSTIO X.

DE NECESSITATE SATISFACTIONIS.

An necesse fuerit Christum pro nobis satisfacere Justitia Divinæ ? Affirm. Contra Socin.

I. Ut Sacerdotium Christi juxta descriptionem Apostoli et Levitici adumbrationem duabus præcipue partibus absolvitur, inaru seu Satisfactione data pro nobis in cruce, et panou, seu Comparitione et Intercessione pro nobis in cœlo, 1 Joh. ii. 2, Heb. ix. 12, Doctrina de Satisfactione Christi, ut primaria et potissima pars magni mysterii Pietatis et præcipuum fidei et spei nostri fundamentum, ante omnia adstrui, et adversus ignita Satanæ tela, quibus ab innumeris adversariis impeti solet, vindicari et confirmari debet.

II. Quicquid de ea in controversiam venit, ad quinque capita referri potest: 1. Ad Necessitatem ejus; 2. Ad Veritatem; 3. Ad Unitatem et Perfectionem; 4. Ad Modum et Partes; 5. Ad Objectum. De quibus distincte totidem quæstionibus dicendum erit.

Quo sensu Satis

hic.

Status Quæs

tionis,

De ejus Necessitate.

III. Satisfactio de qua hic quæritur, non sumitur late factio sumatur pro simplici et qualicunque offense reparatione, quum aliquis se purgat et excusat apud eum, qui offensam aliquam passus est. Sed stricte pro solutione debiti, qua solvitur quod alius debet, et qua satisfit Creditori, vel Judici, debitum vel pœnam repetenti. IV. De Necessitate Satisfactionis tres-sunt precipuæ Theologorum sententiæ. Prima negantium simpliciter, quales sunt Sociniani, qui non modo Christum satisfecisse pro nobis negant, sed et non opus ea fuisse contendunt, siquidem Deus gratis et possit et velit peccata remittere sine satisfactione. Socin. de Serva. lib. 1, cap. 1. Secunda distinguentium necessitatem absolutam et hypotheticam, et quoad istam quidem, asserentium constanter contra Socinianos satisfactionis necessitatem, quia Deus hoc ita decrevit, cui addunt et necessitatem congruentiæ, quia maxime congruum erat satisfieri justitiæ divinæ, ne impune violari dicerentur ejus præcepta; Sed quoad illam negantium ita necessariam fuisse absolute, quia, si Deo libuisset, alii modi liberationis possibiles non illi defuissent: qua in sententia videtur fuisse August. lib. 13, de Trin. cap. 10, Et nonnulli ex nostris, maxime qui ante Socinum scripserunt. Tertia affirmantium qui necessitatem absolutam ita statuunt, ut Deus non modo noluerit peccata nobis remittere sine satisfactione, sed ne potuerit quidem per justitiam. Quæ communis est Orthodoxorum sententia, quam sequimur.

V. Quia vero multifariam hic peccatur ab adversariis, ex perversa sententiæ nostræ explicatione; Quædam præstruenda sunt in antecessum fundamenta, ex quibus tota de Satisfactione Christi doctrina facilius percipi poterit, et lux magna, tum huic quæstioni, tum sequentibus inferetur. Ista vero respiciunt, vel peccatum, pro quo satisfactio requirebatur, vel Satisfactionem ipsam, quæ danda fuit, vel Deum cui satisfactio præstanda fuit, vel Christum, qui satisfacere debuit.

VI. Primo Peccatum, quod reatum post se trahit, quo exosi Deo reddimur, et pœnæ debitores constituimur, sub triplici cu potest spectari, vel debiti quo obstringimur justitiæ divinæ ad ejus solutionem, quo sensu Lex dicitur chirographum, Col. ii. 24, vel inimicitiæ, per quam, non

modo sumus orrvyu osores Dei, sed Deus ipse nos odio habet et cum indignatione respicit, vel criminis, quo rei sumus mortis et maledictionis æternæ coram Deo mundi Rectore et supremo Judice. Unde peccatores modo debitores vocantur, Matth. vi. 12, modo ixegoi inimici Dei, tam active quam passive, Col. i. 21, modo Rei et vлódio T, Rom. iii. 19. Unde colligitur tria ad Redemptionem nostram fuisse requisita, Ut debitum peccati solveretur, ut odium Dei et ira placaretur, et ut reatus expiaretur.

VII. Atque hinc secundo natura satisfactionis, quæ pro peccato præstari debuit, percipi potest, nimirum in qua tres istæ axious simul concurrant, quæ sit et debiti solutio, et iræ divinæ, per nostri cum eo reconciliationem, placatio, et reatus per pœnæ perpessionem expiatio. Sed ut potissima ratio, quæ in peccato attendenda est, est ex criminis; Ita Satisfactio habet rationem pœnæ a supremo judice impositæ.

VIII. Hic vero accurate distinguenda est duplex solutio, quæ obtinet apud Jurisconsultos. Alia, quæ ipso facto reum et debitorem liberat, quum illud ipsum solvitur quod est in obligatione, sive fiat ab ipso debitore, sive ab alio, ejus nomine. Alia, quæ ipso facto non liberat, quum non idem omnino, quod est in obligatione, sed æquivalens solvitur, quæ licet obligationem ipso facto non perimat, admissa tamen, cum recusari posset, pro satisfactione habetur. Quod in debito pecuniario et poenali patet; nam in debito pecuniario solutio debiti ipso facto liberat debitorem a quocunque fiat; quia non attenditur hic quis solvat, sed tantum quid solvatur. Unde creditor, accepta solutione, nulla dicitur uti erga debitorem indulgentia et remissione, quia tantumdem accepit, quantum debebatur. Sed in debito pœnali eadem non est ratio, quia obligatio non tantum est de re, sed de persona, id est, non attenditur tantum quid solvatur, sed etiam quis solvat, id. ut poena feratur a persona peccante; Lex enim ut obedientiam propriam et personalem postulat, talem etiam poenam exigit. Ideo ut liberetur reus posita satisfactione aliena seu vicaria, debet actus Rectoris et Judicis intercedere, qui respectu Legis dicitur relaxatio, respectu Debitoris et Rei, remissio, quia remittitur pœna propria, et admittitur in ejus locum et acceptatur vicaria. In hoc autem negotio, quia peccatum non habet tantum rationem debiti, sed et criminis, satisfactio non est ejus generis, quæ possit ipso facto debitorem liberare, nisi accedat Judicis inua et remissio, quia non solvitur id ipsum quod est in obligatione, nimirum pœna propria, quam Lex juxta dxgßodixaior postulabat, sed tantum vicaria. Unde facile patet, quam bene hic inter se conveniant Remissio et Satisfactio, quicquid clamitent Adversarii, quia in pœnæ perpessione, quæ lata est a Christo, est Satisfactio, sed in admissione et acceptatione Vicarii est Remissio. Illa respicit Christum, a quo Deus poenam, non numero, sed specie eandem cum ea quæ a nobis debebatur exigit. Ista vero fideles, quibus pœnam propriam remittit Deus, dum vicariam admittit, atque ita admirabile videtur. justitiæ et misericordiæ temperamentum, Justitia quippe in peccatum se exerit, et Misericordia erga peccatorem. Satisfactio fit Justitiæ Dei a Sponsore, et Remissio nobis fit a Deo.

IX. Hoc tertio confirmatur ex oxiru Dei, cui satisfactio dari debet. Nam, ut triplex hic est peccati og ut diximus; Ita Deus potest spectari, vel ut Creditor, vel ut Dominus et Pars offensa, vel ut Judex et Rector. Sed in hoc negotio, licet duæ priorcs suum etiam locum hic habeant, præcipue tamen tertia hic attendenda est. Deus quippe hic non se habet tantum ut Creditor, qui potest pro libitu de jure suo remittere, nec tantum ut pars offensa, et Dominus qui de suo potest facere quod vult sine cujus

PARS II.

2 A

« PoprzedniaDalej »