Obrazy na stronie
PDF
ePub

et assensum respectu Existentiæ Dei, et fiduciam præmiorum, quæ largitur gratis ex speciali misericordia.

XIV. Cum Christus Auditoribus suis se in objectum fidei proponat, non potest dici exegisse tantum fidem Omnipotentiæ vel Divinitatis suæ, sine speciali misericordia, quæ non alibi quam in ipso exhibetur. Patet exemplo Cocorum, Matth. ix. 27, 28, qui misericordiam ejus implorant, "Miserere Nostri, Fili David;" Et Petri ac Apostolorum, qui profitentur se credere Jesum Christum esse, et Filium Dei Viventis, id. Mediatorem, qui gratiam Dei nobis erat conciliaturus, ut alibi hoc explicant, Joh. vi. 69; Centurionis, Luc. vii. 9, qui non tantum credidit, quod Christus posset per potentiam, sed quod etiam vellet per gratiam servum suum sanare; Marthæ, Joh. xi. 27, quæ asserit se credere Christum esse Messiam, qui venturus erat ad salutem hominum.

XV. Quamvis Christus Leprosum de voluntate sua non plene persuasum sanaverit, Marc. i. 40; Non sequitur fidem justificantem non respicere specialem misericordiam. Quia longe dispar est ratio beneficii temporalis, et æterni. Nec si leproso de sanitatis recuperatione, de qua nullam peculiarem promissionem acceperat, dubitare licuit; nobis etiam, de gratiæ et salutis omnibus credentibus promissæ participatione, sine Dei injuria dubitare licet. Deinde licet Christus humanæ infirmitati sese accommodans, defectus clementer dissimulet et tegat, non propterea eos approbat, cum alibi dubitationem de sua benevolentia, et yería, in Discipulis non semel arguat, Matth. viii. 26, et xiv. 31.

XVI. Fides de Resurrectione et Divinitate Christi, quæ exigitur ab Apostolis, Rom iv. et x., 1 Cor. xv., Act. ii. 24, et iv. 10, et x. 40, non excludit specialem misericordiam, sed supponit, quia in eo est fundamentum salutis et consolationis nostræ, quod Deus Filium suum in mundum miserit, ut moreretur propter peccata nostra, et suscitaretur propter justificationem nostram.

XVII. Licet Symbolum explicite nihil habeat de misericordia speciali, satis expresse tamen illam involvit, non modo in articulo remissionis peccatorum et vitæ æternæ, sed præcipue ubi fides in Deum Patrem, Filium, et Spiritum sanctum describitur, quæ necessario infert fiducialem misericordiæ specialis apprehensionem.

XVIII. Licet fides quæ justificat totum Dei Verbum pro objecto suo respiciat, et includat multa quæ mere sunt historica et dogmatica; Tamen qua justificat, proprium ejus objectum est misericordia specialis, quia non potest justificare nisi prout respicit misericordiam Dei in Christo.

XIX. Tantum abest, ut fides specialis misericordiæ tollat e medio Orationem, Sacramenta, et bona Opera; ut eorum necessitatem supponat, quia sunt media quibus obsignatur et confirmatur ac augetur in nobis. Nec gratia Dei securitatis est pulvinar, vel licentiæ causa, sed vigilantiæ mater, et sanctitatis incentivum, 2 Cor. v. 14, Gal. ii. 20, Psal. cxxx. 4.

XX. Licet Fides fidelium pro mensura revelationis, vel obscurior, vel clarior fuerit in Veteri et Novo Testamento, semper tamen pro objecto habuit specialem Dei misericordiam in Christo. Sub Novo Testamento quidem clare Christus prædicavit se esse Messiam Servatorem Mundi, Joh. iv. 26, merito mortis, Matth. xx. 28, et xxvi. 28, et efficacia Spiritus, Joh. iv. 14, et vii. 37, et quidem iis qui credunt in nomen suum, Joh. iii. et vi. Et si Apostoli non satis intellexerunt quod de passione sua et morte dicebat, Luc. xviii. 32, 33, 34, hoc infirmitati ipsorum, et præconceptæ opinioni de Christi regno temporali, quæ postea a Christo sanata est, tribuendum, sed non defectui revelationis, quæ hic satis clara fuit.

Quoad Fideles Veteris Testamenti, fides eorum, licet obscurius, habuit etiam pro objecto Christum et promissiones gratiæ in ipso, ut constat ex Joh. viii. 56, Luc. x. 24, Act. x. 43, Heb. xi., 1 Pet. i. 10, 11. Et vel sola clausula Foederis hoc evincit, quæ non potuit ab ipsis per Fidem recipi, quin in Messiam etiam crederent, in quo fundatur illud Fœdus, et in quo omnes promissiones Dei sunt Etiam et Amen, 2 Cor. i. 20.

QUÆSTIO XIII.

An forma Fidei justificantis sit Charitas, vel Obedientia Mandatorum Dei? Neg. contra Pontifi. et Socini.

Duplex Quæstio de forma fidei.

I. Duplex hic Quæstio movetur, 1. Contra Pontificios, qui Charitatem volunt esse formam fidei. 2. Contra Socinianos, qui formam ejus constituunt in obedientia Mandatorum Dei; de quibus distincte agendum.

1. Cum Pontificiis.

II. Pontificii, ut fidem in se consideratam non justificare obtineant, sed totam vim justificandi a charitate mutuari, fidem distinxerunt in formatam, et informem. Informis dicitur illis, quæ a charitate sejuncta est, formata vero, quæ a charitate tanquam forma perficitur, quod operose adstruunt Scholastici in iii. Sent. D. 23, Illi quidem inesse volunt quicquid creditu necessarium est, sed charitatem debere illi adesse et cum illa concurrere ad nostri vivificationem et justificationem coram Deo. Quia vero videbant opponi posse, fidem habere suam internam formam, per quam constituatur, et sit vera fides, et ab aliis distinguatur, ideoque a charitate quæ sit distincta virtus ab ipsa, non posse informari; respondent charitatem non esse formam essentialem fidei; sed quoniam perfectionem aliquam addit fidei, metaphorice dici posse formam ob analogiam ad formam proprie dictam, quæ suo modo subjectum perficiat, ut loquitur Grego. de Valen. Tom. iii. disp. 1. Q. 4; Vel ut Durandus exponit in Lib. Sen., charitatem non esse formam fidei secundum esse natura; imo posse separari a fide; sed quoad esse meritorium, quatenus meretur vitam æternam ; quia actus fidei non est meritorius, nisi quatenus imperatur a charitate, sine qua non habet rationem meriti, et per quam homo est gratus Deo.

III. Sed hæc opinio duplici falsissimo nititur fundamento. Primum est, dari aliquam veram fidem informem: Cum enim forma det esse rei, fidem dari informem est ἀσύστατον. Alterum est de merito Fidei et Operum, ut suo loco demonstrabitur. Ideo tanquam falsa et absurda merito rejicitur. Nec potest confirmari ex loco, Gal. v. 6, ubi fides dicitur ab Apostolo, di úyáæns ingyouuin, per charitatem efficax, quia hoc non passive est intelligendum, ut vellent Adversarii, ut fides dicatur reddi operosa per charitatem, quasi universam suam efficaciam mutuetur a charitate, quia eam potius largitur aliis ut earum causa et radix, quam ab illis recipit, sed active, ut sæpe alibi sumitur verbum igysiotai, Rom. vii. 5, 2 Cor. i. 6, et iv. 12, Col. i. 29, Jac. v. 16, quatenus est illud quod a fide producitur ut terminus, non quod producit fidem ut principium, id. quod post se trahit charitatem, et in qua producenda sese exerit et manifestat. Atque ita Paulus vult probare non quamvis fidem in Christo valere, sed solam veram et vivam, quæ actuosa est per charitatem et bona opera ; ut actiones charitatis a fide sint imperative, non elicitive.

IV. Non melius sententia Adversariorum probatur ex Jac. ii. 26, ubi

2. Cum Socinianis.

fides sine operibus dicitur mortua, quia hoc non est intelligendum de causalitate operum ad vitam fidei a priori, quasi opera redderent fidem vivam, sed de declaratione a posteriori, quia opera vivam demonstrant; ut corpus dicitur mortuum sine spiritu, id. cognoscitur mortuum ex defectu respirationis et halitus; hic enim a pro o seu respiratione usurpatur. V. Socianiani, ut facilius evertant fiducialem apprehensionem Satisfactionis Christi, in qua fidei essentiam constituunt Orthodoxi, et ita justitiam operum, utut tam expresse distinctam a justitia fidei in scriptura, retineant; Nihil aliud esse volunt fidem, quam obedientiam mandatorum Dei; Ita ut bona opera non tam sint fructus fidei, quam ejus forma, ut loquitur Ostorod. Insti. c. 2, et Volkel. li. 4. cap. 3, de Fide, ubi tertium gradum fidei collocat in Obedientia Mandatorum Dei: "Tertius," inquit, "est Christo confidere perque ipsum Deo, atque adeo spe immortalitatis subnixum, totum se ad Dei studium accommodare, id est, Christi, et sic etiam Dei, Præceptis obtemperare."

VI. Sed contra fides non potest esse obedientia Mandatorum, Quia sic confunduntur duæ virtutes, quæ inter se sunt distinctæ, fides et charitas. 1 Cor. xiii. 13. Illa versatur circa promissiones Evangelii; Ista circa præcepta Legis, quæ ideo dicitur finis seu impletio Legis, Rom. xiii. 10. Illa est causa, ista effectus, "nam finis mandati est charitas ex mundo corde, et fide minime simulata," 1 Tim. i. 5. Illa est instrumentum justificationis, hæc vero fructus consequens. Unde in negotio justificationis opponuntur fides et opera, ut opposita et contraria, Rom. iii. 28.

VII. Nec reponi potest opera opponi fidei in justificatione, non quævis, sed perfecta, et Legi per omnia consentanea. Quia clarum est ex Paulo, omnia omnino opera sive perfecta, sive non, opponi fidei in justificatione; Nec fidem justificare ut opus, quod est dos Adversariorum, qui ita confundunt Legem cum Evangelio, et conditionem Fœderis gratiæ cum conditione legali, ut suo loco demonstrabitur.

VIII. Licet credere sit obedire mandato credendi, præscripto in Evangelio, 1 Joh. iii. 23; Non ideo fides bene dicitur obedientia Mandatorum Dei ex sensu Adversariorum, qui mandata hic intelligunt Præcepta Legis, quæ nobis facienda et implenda sunt bonis operibus, non mandatum Evangelii, quod præscribit nobis fidem in promissionibus gratiæ. Et si fides dicitur opus Dei, Joh. vi. 29, hoc fit potius is, ratione habita ad petitionem Turbarum, quæ rogaverant quid sibi faciendum esset, ut operarentur opera Dei, quia fides dare ipsis poterat, quod frustra quærebant in operibus Legis; ut alibi Evangelium nomine Legis donatur, et opera charitatis et beneficentiæ Jejunium vocantur, Isa. lviii. 6, 7, quia præstant reipsa quod frustra quærebant Judæi in Jejuniis suis hypocriticis. IX. Fides, qua fuit justificatus Abraham, non potest dici obedientia Mandatorum, licet conditio obedientiæ ipsi præscripta sit, Gen. xvii. 1, nam promissionis fidem fuisse aperte docetur, Gen. xv. 5, 6, et Rom. iv. 11, 13, 16. Ambulatio vero coram Deo, de qua Gen. xvii. 1 agitur, non est conditio justificationis fidei, sed ejus effectum. Nec oblatio filii ejus, causa ejus etiam dici potest, quia jam ante triginta annos justificatus fuerat, Gen. xv. Ergo particula causalis quoniam, vel quandoquidem, quæ habetur Gen. xxii. 16, est causa seu nota consequentiæ, non consequentis.

X. Licet autem charitas non sit forma fidei, sed An charitas a ab ea distinguatur, non propterea potest dici ab ea separabilis? Neg. bilis, ut vellent Pontificii, Bellarm. lib. i. de Justifi. c. 15. Quia proprium et immediatum est fidei effectum, quod a

fide sit separa

causa sua separari nequit. Unde dicitur efficax per charitatem, Gal. v. 6, et sine operibus mortua, Jac. ii. 20. Hinc Johannes cognitionem Dei sine ejus cultu falsam esse et mendacem asserit, 1*, c. ii. 4, "Qui dicit, Novi eum, et mandata ejus non observat, mendax est, et veritas non est in eo;" Et, cap. iii. 23, Mandatum Evangelicum ad fidem et charitatem refert, tanquam duos characteres verorum fidelium ab invicem inseparabiles.

XI. Nec contrarium potest probari, Vel ex 1 Cor. xiii. 2, quia agitur ibi de fide Miraculorum, non de fide justificante, ut supra dictum. Nec obstat quod ver. 13, agitur de fide salvifica, quia non est conclusio oriens a præcedentibus, sed novum argumentum ; idque postremum a comparatis, nimirum a fidei cessatione, et duratione charitatis. Vel ex Joh. xii. 43, ubi agitur de Principibus credentibus in Christum. Quia non potuit esse vera fides justificans, siquidem " dicuntur magis dilexisse gloriam hominum, quam gloriam Dei," quod fidelibus non competit. Unde fuit tantum assensus theoreticus ortus ex evidentia doctrinæ Christi, et virtute Miraculorum ejus, non vero fiducialis et practicus. Nec si in eodem capite credere in Christum de vera fide sumitur, debet etiam hic sumi eodem modo, quia circumstantiæ variant. Vel ex eo quod quis dicit se fidem ha bere, quæ sit sine operibus, Jac. ii. 14. Quia aliud est fidem reipsa habere, Aliud dicere se eam habere, quod faciunt hypocritæ, inani fidei professione se jactando. Si fides in cœlo debet cessare manente charitate, 1 Cor. xiii. 8, hoc intelligendum formaliter quoad modum cognitionis qui cessabit, non materialiter quoad substantiam notitiæ, quæ eadem futura est, quia cognitio quæ hic inchoatur per auditum Verbi in lumine Gratiæ, consummabitur per aspectum in lumine Gloriæ.

QUÆSTIO XIV.

Infantium.

DE SUBJECTO FIDEI.

An Infantes habeant Fidem? D.

I. Circa Subjectum Fidei quæstio movetur quoad Infantes. Status Quæstio- In qua peccatur bifariam: 1. In Defectu ab Anabaptistis, qui nis. De Fide omnem fidem Infantibus denegant, et sub hoc prætextu eos a Baptismo excludunt. 2. In Excessu a Lutheranis, qui, ut se opponerent Anabaptistis, in aliud extremum sunt delapsi, Statuentes infantes in Baptismo regenerari, et fide actuali donari, ut constat ex Colloquio Mompelgardensi. Brochmannus de Fide Justif. cap. ii. q. 10, "Nostrorum Theologorum rotunda assertio est, quod fides actualis jure justissimo tribuatur infantibus."

II. Orthodoxi inter duo extrema medium tenent; fidem actualem denegant infantibus contra Lutheranos, et fidem seminalem, seu radicalem et habitualem illis tribuendam esse contra Anabaptistas statuunt. Ubi ante omnia notandum: 1. Non agi de quorumvis parentum infantibus etiam Infidelium et paganorum, sed tantum Fidelium, seu Christianorum et Fœderatorum. 2. Nec de omnibus et singulis, quasi nemine excepto talis fides omnibus detur; quamvis enim de eorum salute bene sperare nos jubeat charitas Christiana, non possumus tamen pro certo statuere omnes et singulos ad Electionem Dei pertinere, sed hoc arcano Dei consilio et supremæ libertati relinquimus. Siquidem Prædestinatio Dei inter infantes discrimen facit, Rom. ix. 11, et promissio Foederis, non in carnis, sed in

PARS II.

2 K

promissionis filiis rata est, ver. 8. Agitur ergo hic indefinite de cujusvis ordinis ac conditionis infantibus, qui ad Electionem Dei pertinent, quos discernere non est humani judicii.

bere fidem actualem, contra Lu

theranos pro

batur:

1. Quia nullius

rei actualis notitia in ipsos cadit;

III. Sententiam nostram duabus Propositionibus comInfantes non ha plectimur. Prima opponitur Lutheranis: In Infantes non cadit fides actualis. Rationes sunt: Primo, Quia in eos nullius rei actualis notitia cadit, unde dicuntur non cognoscere bonum aut malum, nec discernere posse inter dextram et sinistram, Deut. i. 39, Isa. vii. 16, Jon. iv. 11. Nec excipi debet, 1. "Nasci tamen nobiscum multarum rerum notitias." Quia aliud est habere principia et semina notitiarum in communibus notionibus nobis insitis, quod concedimus : Aliud habere actualem notitiam, quod negamus. 2. "Fidem non pendere ab usu rationis, imo debere subjugare in sui obsequium rationem," 2 Cor. x. 5. Quia aliud est fidem pendere ab usu rationis tanquam a principio: Aliud fidem supponere rationem tanquam subjectum. Prius negamus cum Paulo, qui ideo vult captivari rationem in obsequium fidei. Posterius statuimus cum eodem, qui vult cultum nostrum spiritualem esse ay, Rom. xii. 1. Ubi ergo non datur usus rationis, ibi nec usus seu exercitium fidei dari potest.

2. Quia actus fidei

in eos non cadunt;

IV. Secundo, Quia Infantes non sunt capaces actuum fidei, nec notitiæ, quia non datur sine actione intellectus, nec assensus, qui debet ferri in objectum cognitum, nec fiduciæ, quæ versatur in speciali applicatione promissionis gratiæ: Ergo nec fidei, quæ tribus istis actibus constat. Imo arúrrarov est dari motum intellectus, vel voluntatis sine cognitione, quæ ad illos semper supponitur.

capaces Verbi.

V. Tertio, Quia non sunt capaces auditionis et medita3. Quia non sunt tionis Verbi, ex quo fides concipitur, Fides enim est ex auditu, Rom. x. 17. Nec dicendum cum Brochmanno Deum destinasse Baptismum, ut lavacrum aquæ in Verbo regenerandis infantibus, ut pro Adultis destinavit auditionem Verbi. Quia, quamvis Baptismus sit signum externum gratiæ regenerationis, ad cujus præsentiam Deus infantibus eam potest dare per spiritum sine verbi auditu, Non potest tamen dici illis dari fidem actualem, quæ talis esse non potest, nisi quatenus actu se exerit circa auditum Verbi.

Fontes Solutionum.

VI. Parvuli, de quibus agitur Matth. xviii. 6, qui dicuntur in Christum credere, non sunt infantes in tenella ætate, sed pueri, qui aliquem rationis usum jam habent; quia de iis agitur, qui possunt vocari et scandalizari, quod in infantes non cadit, nulla dum boni vel mali notitia præditos. Nec obstat vel nomen aidier, quod illis tribuitur, quia generale est, non minus adultioris ætatis pueros, quam infantes significans. Vel vox ßpipovs, quæ habetur Luc. xviii. 15, quia, præterquam quod non occurrit Matth. xviii., ubi agitur de parvulis credentibus, potest etiam ad ætatem capacem institutionis extendi, ut Timotheus dicitur aò psovs didicisse Sacras Literas, 2 Tim. iii. 15. Adde Christum hic per radia, quæ in ipsum credunt, posse intelligere adultos, qui humilitate, innocentia, et modestia pares sunt infantibus. Nec concludi potest infantes et pueros spirituali intelligentia pares esse, cum ætas nihil conferat ad fidem. Quia licet ætas nihil conferat ad fidem, ut causa efficiens per se, requiritur tamen ad eam, ut subjectum recipiens, quia unumquodque recipitur ad modum recipientis.

VII. Quum Apostolus ait, "sine fide impossibile esse placere Deo," Heb. xi. 6, loquitur de Adultis, quorum exempla varia ibidem commemorat

« PoprzedniaDalej »