Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

348

[ocr errors]

Pars prior.

Monumenta historica ordine chronologico disposita.

I. Regula Formatarum *).

Graeca elementa litterarum numeros etiam exprimere, nullus qui vel tenuiter Graeci sermonis notitiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis canonicis, quas mos Latinus formatas appellat, aliqua fraus falsitatis temere praesumeretur, hoc a patribus CCCXVIII Nicaeae congregatis saluberrime inventum est et constitutum, ut Formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant rationem; id est ut assumantur in supputatione primum Graeca elementa Patris et Filii et Spiritus sancti IIYA, quae elementa octogenarium, quadringentesimum et primum significant numeros: Petri quoque Apostoli prima littera, id est II: qui numerus octoginta significat: eius qui scribit Episcopi prima littera, cui scribitur secunda littera, accipientis tertia littera: Civitatis quoque de qua scribitur, quarta, et Indictionis, quaecumque id temporis fuerit, idem qui fuerit numerus assumatur: atque his omnibus litteris Graecis, quae ut diximus numeros exprimunt, in unum ductis, unam, quaecunque fuerit, summam epistola teneat. Hanc qui suscipit, omni cum cautela requirat expressam. Addat praeterea separatim in epistola etiam nonagenarium et nonum numerum, qui secundum Graeca elementa significat AMHN.

*) E codice canonum saeculi quinti apud Ballerin. Oper. Leon. III. 452. De litteris formatis et commendatitiis vide Lehrbuch des Kirchenrechts §. 207. not. 9.

Walter Fontes iuris ecclesiastici.

1

« PoprzedniaDalej »