Obrazy na stronie
PDF
ePub

1634

SANCTISSIMO PATRI

ALEXANDRO VIII

PONTIFICI MAXIMO

[ocr errors]

Ad tuæ sanctitatis vestigia, beatissime Pater, venerabundi, at securi accedimus, quo tua non minus dignitas, quam tua dignatio nos vocat. Summus es, sed omnium Pater; idem ipse qui olim fuisti, natura facilis ac benignus adversus omnes, qualem nos nuper et verbis toties, et factis coram experti sumus. Majeslate itaque cadente, quidni cedat pudor, ut tantæ dignationis, atque ejus, qua nostram dudum congregationem prosecutus es, benevolentiæ memores jucunda tui Pontificatus initia obsequiorum nostrorum publica professione celebremus ? Et ecce nobis in animo agitantibus, ultro sese obtulit sanctus Bernardus, magnus ille abbas Claræ-Vallensis, qui festinantibus prelis quasi exaltationi tuæ præcurrens, in novam lucem sub tuæ sanctitatis auspiciis prodire gestiebat. Quin etiam ille quondam honorum ac dignitatum osor, nunc summæ tuæ potestatis consortium ambit, non auctoritatem ut minuat tuam, sed ut fulciat, ut pastoralis regiminis curas al sollicitudines levet, ac sacræ doctrinæ ministerium in se suscipiat.

Neque vero est, beatissime Pater, quod tam celebri et eximio doctori vices suas committere vereatur sanctitas tua. Nemo quippe illo melius de sancta apostolica sede meruit, nemo rectius de ea sentit, nemo de summo pontifice magnificentius loquitur. Te quippe principem episcoporum, te hæredem apostolorum, te potestate Petrum, unctione Christum agnoscit, et prædicat (1). Parumne hoc? Etiam assertorem veritatis, fidei defensorem, refugium oppressorum, ultorem scelerum, regum patrem, legum moderatorem, canonum dispensatorem, et, ut cætera uno comprehendat, vicarium Christi, et Christum Domini confitetur et asserit (2). Denique in te suspicit plenitudinem potestatis, sed quæ maximam curam et sollicitudinem exigat : adeo, ut ei censeat orbe exeundum, qui forte volet explorare, quæ non ad tuam pertinent curam (3).

Te vero, sanctissime Pater, ad tantum pondus sustinendum finxit divina providentia, cum ingenium facile, sublime, amplissimum, judicium exquisitissimum, prudentiam et sagacitatem incredibilem tibi liberaliter concessit. Innatam prudentiam confirmavit longus rerum agendarum usus, cum per singulos honorum gradus deductus, non prius ex inferioribus provectus es, quam congruis meritis aditum tibi parasses ad altiores. In actuosa vita semper compos tui, in privata nunquam remissus aut atiosus. In maximis et arduis rebus, ubi alii sub sarcina gemunt, tu ipse, quasi nihil agendo, omnia tranquillus exsequeris : et quæ aliis laboris impatientiam, quietis ac inertis otii amorem afferre solet provecta ætas; tuæ sanctitati contra quietis et otii impatientiam, laboris amorem ac diligentiam inspirat, augetque. Isti sedulitati non dies toti sufficiunt. Ipsius etiam noctis inducias tuæ requieti subducis, dictitare solitus, diligentia et festinatione opus esse in ista ætate, cui multa, et quidem maxime, agendo incum bunt; ratus cum Bernardo, non esse locum otio, ubi sedula urget sollicitudo omnium Ecclesiarum (4). Sic exemplo tuo jubes facessere leges, quæ majorem annis sexaginta otio reddunt (5).

Cum sic a natura, a gratia, ab ipsa rerum experientia sis comparatus, Pater sanctissime, in ista tamen suprema dignitate procuranda, non tam tuis te credis consiliis, quam alienis. Hinc

(4) Ibid., cap. 7.
(5) Plinius, lib. iv, epist. 23.

(1) De consideratione, lib. II, cap. 8.
(2) Ibid., lib. iv, cap. 7.
(3) De consideratione, lib. II, cap. 1.

PATROL. CLXXXII.

1

1231331

и

1

[ocr errors]
[ocr errors]

ista ad cardinales vox, maximo certe pontifice digna, nihil e re christiana te moliturum unquam aut facturum, quod ad eorum consilium prius non relatum fuerit. Quod si quem alium insuper consiliarium maxime prulentem, expertumque in istum sacrum senatum adhibere volet sanctitas tua, nullum magis idoneum incorruptumque inveniet, quam Bernardum; cujus vel soli De consideratione libri, plane cedro digni, tot oraculis referti sunt, ut ad dirigendos summos pontifices, imo ad regendam universam Ecclesiam, quasi divinitus dictati esse videantur. Id sane pro comperto jamdudum habuere sanctissimi decessores tui, non modo Eugenius III, ad quem scripti sunt, sed præ cæteris Pius V, et Gregorius XIII, qui sacros illos libros tanti faciebant, ut eorum lectionem etiam mensæ adhiberent. In eisdem porro libris, atque in aliis ejusdem sancti doctoris scriptis, invenient omnes quid fugiant, quid sequantur, cardinales, episcopi, aliique inferiorum ordinum ministri. Ab eisden etiam reyes et principes discent leges regnandi, ipsique plebeii homines, nedum ingenui ac nobiles, Christianæ vitæ pro suo quique statu documenta haurient. Hoc auctore per te plebes clericis, clerici sacerdotibus, sacerdotes Deo in ea qua oportet humilitate subjecti erunt (6). In monasteriis et locis religiosis servabitur ordo, disciplina vigilabit. Super prava opera et dogmata censura ecclesiastica vigebit, et vestra ipsorum apostolica mandata et instituta, ea qua dignum est sollicitudine observabuntur (7). Hoc duce increduli convertentur ad fidem, perversi ordinabuntur ad rectitudinem; subversi ad veritatem revocabuntur, subversores invictis rationibus convincentur, ut vel emendentur ipsi, si fieri potest; sin minus, perdant auctoritatem alios subvertendi. Denique hoc doctore cessabit ambitio, dominandi libido, cupiditas; nec dignitates honoribus, sed virtutibus, sed cura et sollicitudine æstimabuntur. Atque ita demum Ecclesia in eum reflorescet statum, qui sanctissimum pontificem, qui Alexandrum, qui Petrum, imo qui et Christum ejus sponsum deceat.

Id fere perfectum et absolutum Bernardo vivente satagente, collaborante; nec dubium quin modo simile quid contingat, si Bernardo vocem et auctoritatem integram restituai Alexander. Hanc vocein Bernardo tribuerunt Patres synodi Stampensis, cum dubio pontifice invicem dissidentes voces universim suas et sua quique suffragia in ejus ore ac sententia reposuerunt. Eamdem mox vocem sibi propitiam sensit Innocentius II, qui sancti Patris prædicatione et auctoritate ab omnibus tandem pro legitimo Pontifice agnitus, ejusdem lingua et calamo usus est adversus schismatis reliquias, adversus nascentes kereses atque errores. Inde Bernardus evasit oraculum ac interpres conciliorum, Senonensis, Remensis, et aliorum; adeo ut ex ejus ore penderent fere omnia, nihilque in Ecclesia, aut in aulis regum ac principum, imo nec in privatis fere familiis, absque ejus consilio et sententia gereretur. Vidit illum Roma non semel: quæ quantum ei tribuerit, vel ex hoc solo conjici potest, quod Anacleto exstincto, cum Victorem pseudopontificem, usurpatis insignibus nudatum, ad Innocentii pedes adduxisset, tanta apud Romanos in reverentia deinceps habitus est, ut ab omnibus Auctor pacis et Pater patriæ prædicaretur. Denique « exeuntum Roma prosequitur, deducit clerus, honorat populus, universa nobilitas comitatur. Neque enim poterat sine communi mærore dimitti, qui colebatur amore communi (8). » ( si eodem honore, eadem reverentia modo tractarentur legerenturque sanctissimi doctoris libri! Quantus inde fructus, quanta ulilitas in rempublicam Christianam redundaret, Certe, quoad in nobis fuit, sacris ejus scriptis nativæ formæ gratiam et integritatem, ut gratius, fructuosiusque lectitarentur, restituere conati sumus. Tuum est, beatissime Pater, eidem reddere vocem virtutis, quam illi nec ipsa mors adhuc penitus eripere potuit. Viget etiam nunc apud pios quosque, imo etiam apud hæreticos ipsos, ejus auctoritas : vigebitque amplius in posterum, si tuæ vocis oraculo denuo confirmetur. Si tua sanctitate probante, monente, jubente, omnibus legendus, terendus, sequendusque proponatur Bernardus, erit vox ejus tanquam vox Domini confringentis cedros, intercidentis lllammam ignis (Psal. XXVIII). Nulla Bernardo vitia, nulla adversa potestas aut vis resistere, Deo suffragante, valebunt. Et confringentur sub Alexandro cedri, id est capita superborum et tyrannorum ; et intercidetur flamma discordiarum atque bellorum. Et jam suscitavit Deus spiritum vicini regis,

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

(6) De consideratione, lib. III, cap. 5.
(7) Ibib., cap. 1.
(8) Vitæ libro in, cap. 7.

[ocr errors]

qui repletus zelo, miseransque optimi regis dejectionem, ferat opem, ut a suis pulsum deser!umque a cæteris regem, regno restituat suo, quemadmodum suo tempore factum Bernardus scribit de piissimo illo Hibernice rege, qui a germano exturbatus, dedit locum iræ, ut suorum sanguini parceret (9). Funestissimam hanc scenan nostris oculis renovatum conspicimus; similem ejus exitum a maximo pontifice, a maximo rege, suspensis interim animis, exspectamus et exoptamus. Sic fiet, ut quem Ottobono quondam cardinali et legato, qui postmodum Adrianus V fuit, honoris causa cessit Henricus III, eumdem thronum alterius Ottoboni, id est Alexandri VIII, curis et subsidiis postliminio acceptum referat Jacobus II. Sed longius abripit nos impetus votorum nostrorum pro gloria tui pontificatus, beatissime Pater, cui non alio ad res magnas aggrediendas monitore, non alio incentore opus est quam Alexandro, ubs in causa Deus est, et Ecclesia. Tantum sanctissimis consiliis tuis propitius sit ille, cujus vicem geris, tuosque de nostris, si liceat, annos augere velit ad omnia illa gerenda et efficienda quæ in Dei gloriam, in Ecclesiæ utilitatem a tua sanctitate agitantur, et sperantur. Nos vero prorsus felices ac fortunatos reputabimus, si hoc votorum nostrorum pignus, hoc perennis observantiæ in se monumentum, benignis, uti alias solet, oculis accipiat sanctitas tua, nosque omnes paterna sua benevolentia et apostolica benedictione dignetur.

Offerebat supplex nomine suæ congregationis

F. JOANNES MABILLON M. B.

(9) Vitæ S. Malachiæ capite 4.

PRÆFATIO GENERALIS.

1. Posteaquam studiorum meorum primitias in S. Bernardi opera impenderam, non ita primæ illius editionis curam abjicere visum est, ut de ea expolienda et exornanda, imo etiam, si necessarium esset, penitus reformanda nequaquam cogitarem. Cum enim et eam juvenis ac pene rudis tiro aggressus essem, non sie rem a me perfectam, numerisque omnibus absolutam fuisse existimavi, quin mulla in Bernardo et restituendo, et illustrando limatius et accuratius elaborari possent, ubi litterarum major usus, et experientia diuturnior accessisset. Quapropter, etsi processu temporis in aliena prorsus a tanlo doctore studia longius abductus essem, ita nihilominus sanctissimi viri recordatio et amor pectori meo semper inhæsit, nt si qua in evolvendis, versandisque aliis auctoribus, quæ ad ipsius opera vel emendanda, vel illustranda conferre possent, mihi occurrerent; hæc omnia diligenter adnotare, et in opportunum tempus ad secundam editionem seponere non omitterem. Alque ita demum accidit, ut cum tempus pene nullum huie méditationi vacuum mihi ob alias lucubrationes antea concederetur; jam tepescente et refrigerato per has bellorum tempestates aliarum litterarum cultu, unus mihi fere in manibus reliclus sit Bernardus, qui ut juventutis, sic ingravescntis ætatis otium occuparet. Libenter itaque hoc otio, ex superiorum nostrorum indulgentia, usus sum ad novam lucem dandam auctori optime de omnibus merito; nec dissimulare possum, me non parum laboris ac diligentiæ, una cum coilegis ac sociis meis, in id operis posuisse, ut non tam secunda, quam nova prorsus, et, quoad in nobis erat, elaborata editio haberetur.

II. Erunt fortasse, qui tot editionum repetitiones improbaturi sunt, easqne in litteratorum incommodum verli causabuntur. Nec diffiteor sane longe optabilius fore, si prima statim editione auctores quique in, eum statum, qui ad perfectionem quam proxime accedat, omnino restitui possent. Verum qui in ejusmodi studiis versati sunt, næ illi optime porunt quam operosum sit, ne dicam impossibile, id assequi in tanta veterum librorum copia hinc inde dissipata, in tanta etiam eorumdem discrepantia : ut multo ac longo labore, atque etiam aliquando OEdipo et interprete opus sit, tum ad faciendam non tam voluminuum, quam foliorum hac illacque dispersorum collectionem, ac variantium lectionum delectum; lum ad sanandos locos male affectos et ad obscura penetranda; tum denique ad instruendam genuinorum operum censuram. Quæ omnia, aliaque id genus permulta, ut prima slatim recognitione ad amussim comparentur, necessarias est felicior genius, quam ut eum mihi tribuere liceat, nec scio an quisquam sibi arrogare possit. Utut esi, malim primæ, si qua est, temeritatis culpam deprecari, quam fortasse augere excusando, aut priorem editionem relinquere imperfectam. Aliam itaque castigatiorem, politior emque adornare visum est operæ

:

pretium : atque adeo post novam sancti doctoris operum recognitionem et collationem ad vetera exemplaria factam typographici denuo pistrini importunis serviliis me cum meis sociis mancipavi, certa quadam animalus fivucia, hoc consilium novumque laborem nostruin non ingritum fore cordatis viris, cum facti nostri rationis, atque novæ hujus editionis, quas quidem speramus, utilitates penitus intellexerint. 21. - De variis sancti Bernardi operum editionibus : ubi novissimæ hujus editionis tum causæ, et rationes,

tum commoda, utilitatesque explicantur. III. In primis nihil magis Bernardi merilum et pretium arguit, quam adeo frequentes el toties repetilæ ejus operum editiones, sive ante, seu post inventam artem lypographicam. Quippe multiplex illa editio argumento est, quam comparetur Bernardus a multis, quam avide legatur, quam denique ab omnibus ametur. Neque sane mirandum. In ejus enim scriptis elucet ingenium natura mobile, generosum, excelsum; sed humanum, civile, et honeslum. Eloquentia quasi congenita, sine fuco, non sine ornamento, sed nalivo. Stylus pressus, oratio vivax, dictio propria, cogitatus sublimes, affectus pii, lepores sponie nascentes, totus sermo unum Deum ac cælestia spirans. Ardet, non urens, sed inflammans. Pungit et stimulat, non ut irritet, sed ut moveat. Corripit, increpat, non ut detrahat, sed ul altrahat. Arguil, minatur, terret; sed anando, non indignando. Blanditur, sed non adulatur; laudat sed non extollit. Urget blande, perstringit absque molestia ; delectat, recreat, placet. Quippe oratio ejus, inquit Sixtus Senensis, ubique dulcis et ardens, ita delectat, et ardenter incendit, ut suavissima lingua ejus mel et lac verborum fluere, et ex ardentissimo ejus pectore ignitorum affectuum incendia erumpere videantur. Jam vero doctrinam habet minime vulgarem, Scripturæ sacræ verbis ac succo refertam; sic autem Patrum sententiis inhærentem, ut tamen propria ejus esse sentiatur. Ita quippe scribit de rebus divinis, de gratia et libero arbitrio, de moribus et officio pontificum, clericorum, monachorum, laicorum, ut fontem hæc indicent, non rivum aut canalem. Et miramur si vir tantus amalur? si ejus scripta comparantur, leguntur, teruntur ab omnibus ? si editiones eorum sine numero fiant? si viri docti et eruditi illis augendis, illustrandis, emendandis, et ad nativam integritatem revocandis operam adhibeant suam? si Romo ipsa, orbis domina et magistra, quæ Bernardum quondam docentem, imo et redarguentem venerala est; si Roma, inquam, ipsa libros de Consideratione, Eugenio III primum oblatos, tum Nicolai V jussu elegantissime descripios, demum pontificiis lypis sub Clemente VIII publicari passa est, lotuin Bernardum editura in lucem, si Gerardus Vossius operám itidem suam in lotum Bernardum contulissel? Quo minus mirandum est, si in metropoli Galliarum tantum Galliæ lumen regiis typis meruit honorari.

IV. Quanquam quod tot Bernardi editiones el recognitiones factæ sunt, aliæ etiam fuerunt causæ, et quidem non improbanda, imo necessariæ. Una et quidem præcipua est, quod cum in variis plurimisque codicibus scriptis hinc inde dispersa fuerint sancti doctoris opera, non potuerunt prima statim editione simul prodive omnia, sed per particulas, qualenus in hominum studiosoruin manus et cognitionem veniebant.

Prima quippe editio videtur fuisse illa, quæ Moguntiæ a Petro Schoyffero facia est anno 1475, complectens sermones de tempore et de sanctis, necnon etiam de diversis, alque libruin ad milites Templi, cum aliis nonnullis Bernardo perperam ascriptis.

Eodem tempore Rothomagi, absque anni designatione, vulgata sunt tria beati Patris opuscula, nempe libri de Consideratione, apologia ad Guillelmum abbatem, et liber de Præcepto el Dispensatione.

Accessit anno 1481 edilio Bruxellensis, quæ sermones de Tempore et de Sanctis, alque prima vicc Epistolas suppeditavit, editoris uti et typographi nomine prætermisso. Deinde Parisiensis anni 1494, epistolas trecentas et decem exhibens cum sermonibus in Cantica, per magistrum Rouauld, sacræ theologiæ doctorem castigatis et emendatis.

Hanc excepit editio Spirensis anno 1501, et post annos duos Veneta, sed absque epistolis; cæterum spuriis et alienis scriptis media ex parte jam infarcta. Brixiensem item anui 1495 suggerit Possevinus, quæ homilias, in Missus est, cum aliis quibusdam opusculis continebat.

Prima, quæ Bernardi Opera fere omnia in unum corpus redegit, est editio Parisiensis anni 1508, seraphica, uti præfertur, melliflui devotique doctoris sancti Bernardi scripla complectens, diligentissime cum archetypis bibliothecæ Claræ- Vailensis lunc demum in optimam unius codicis formam redacta, cura et industria magistri Joannis Bocardi, impensis autem Joannis Parvi bibliopolæ jurati Universitaris Parisiensis.

Post annos sex, et quidem anno 1515, Jodocus Clictoveus Neoportuensis eadem opera denuo recognovit, ac typis Joannis Cleyn Alemanni vulgavit Lugduni, adjectis Gilleberti de Hoylandia sermonibus in Cantica; quæ recognitio multoties Lutetiæ Parisiorum, uti et Lugduni recusa fuit.

Interim anno 1520 alia prodiit editio Lugdunensis, per duos monachos Claræ-Vallenses, Lambertum Campestrem et Laurentium Dantiscenum, adornata ; quæ sane omnium emendatissima est.

Secundum hos recognitores (nam varias editiones mitto) Franciscus Comestor Arneducæus, socius collegii Sorbonici, aliain sancti doctoris recognitionnm adortus est, præfixa Ludovico De Rie episcopo Genevensi nuncupatoria epistola, in qua testatur, se revolvendo vetera exemplaria, quæ refertissima collegii

« PoprzedniaDalej »