Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

C

6. Nullum siquidem cantum, qui per diapente et semitonium ascendat ad sextam, terminare potes in B quadrato (201-2), quod supra se diapente non habet. Propter hoc non satis commode invenerunt in tertio tono versum,neuma, et « sæculorum. » Utrum- В que tamen forsitan consideraverunt, et sterilitatem B quadrati et habilitatem: sterilitatem, componentes versum, neuma, » et « sæculorum, » cantibus in E erminantibus tantum competentia; habilitatem, sexta pro quinta utentes: ut si quando sterilitati illius finalis fecunditas succederet,parata esset littera,quæ authenticam ejus elevationem reciperet. Apud nos tamen authentum in B quadrato terminari reperies, scilicet « Euntibus [al. add. et te Deum Patrum] » quod alibi terminari non potest. Hoc communem versum nec habet, nec habere potest, sed habet suum proprium. Porro omnes cantus tertiæ maneriæ, id est quinti et sexti toni, termines in F, vel in C, F, majori parti authentorum; C vero omnibus fere plagalibus attribuens omnes vero cantus quartæ maneriæ, id est septimi et octavi toni, in G tantum terminare debes. Harum septem litterarum, non unam magis, et aliam minus, sed omnes æqualiter principales ac proprias finales esse noveris: habentes nimirum tam authentorum elevationem, quam depositionem plagalium. Incipiunt autem a D gravi, et in C acuto desinunt: supra enim vel infra nullam invenies, cui non desit elevationis vel depositionis perfectio. Ut autem unaquæque earum progressionis percelleret plenitudine, fecerunt Musici dispositionem litterarum a l' græco usque in ee (203) superacutum non quia maluissent abundare quam deficere; sed quia nec superabundare, nec deficere voluerunt, facientes disposi-D tionem quæ neque sine incommoditate contractior, nec sine superfluitate posset esse prolixior. Utquid enim aliquid superadderes, cum supradictæ plenitudini hæc dispositio sufficiat : cui e regione si aliquid subtraheres, aliquam profecto finalium ejusdem plenitudinis decore spoliares?

7. Præterea sunt multi cantus, in quibus duplari elevationi hemioliam vel (204) epitritum depositionem quam habere solebant, subtractam invenics. Sicut « Cornelius, Sancte Paule, et alii plures. Omnes (201-2) Negant recentiores posse tertium et quartum tonum terminari in B molle, quia obstant tritoLus et semidiapente.

(203) In manuscripto est hæc littera II, quæ si

enim hujusmodi cantus duplices sunt et irregulares duplices, quia partim sunt authenti, partim plagales (205). Quod vero contra regulam sic ascendant et descendant, testantur etiam ipsi doctores erroris; sed per licentiam dicunt hoc fieri, regulas confundentes ut vitia retineant, non vitia resecantes ut regulas custodiant. Quæ est ita licentia, quæ regionem perambulans dissimilitudinis, confusionem adducens iucertitudinis, præsumptionis mater et refugium erroris, veritatem deprimit et perturbat 699 judicium? quæ est, inquam, hæc illicita licentia,quæ conjungens opposita, metasque naturales transgrediens, sicut inconcinnitatem juncturæ, ita et injuriam irrogat naturæ ? Luce siquidem clarius est cantum illum male et inordinate compositum, qui vel ita deprimitur, quatenus, prout decet audiri nequeat; vel ita elevatur, ut cantari non valeat. Sic enim debet fieri, ut in inferioribus auditorem habeat, et in superioribus prolatorem. Hujus mediocritatis tenorem quidam in octo, quidam in novem vocibus esse voluerunt, non clamosarum, sed vocum mediocrium possibilitatem considerantes. Verumtamen secundum illos, quorum exquisitior videtur esse sententia, usque ad decemvoces potest cantus progredi, propter auctoritatem Psalterii quod decachordum est; et ut æqualis sint dignitatis singulæ voces diapason, quæ octo sunt quatenus ultimæ, sicut et mediæ, geminam habeant habitudinem, scilicet elevari et deponi, collocatis altrinsecus duabus vocibus, altera superius,altera inferius; quia tantum hoc per octo voces habent cantus discurrere, et non per plures: propter quod regulari cantuum progressioni diapason sufficit.Licet enim in progressione cantuum duabus vocibus hinc inde, ut dictum est, positis, decem voces inveniantur, non tamen per decem voces, sed tantum per octo medias cantus discurrere, et usque ad voces altrinsecus positas pervenire habet, sed per eas ire vel redire non habet. Et quod majus est, secundum dispositionem tonornm et semitoniorum: quam habent musici, qui primæ et quartæ et septimæ litteræ altrinsecus tonum attribuunt secundæ et quintæ inferius tonum et supra semitonium, tertiæ vero et sextæ e converso, videlicet supra tonum et inferius semitonium, non prætermittentes quandoque B. rotundum pro asperitate tritoni : secundum hanc, inquam, dispositionem nullus cantus fieri potest in decem vocibus vel citra qui notari non possit; sed undecim vocum cantus fieri potest, qui notari non potest. Fac enim cantum qui sit authentus tertiæ maneriæ, et da dispositioni ejus in uno loco tonum, in alio semitonium; et eleva cantum illum decem vocibus,ut sint undecim, addita illa quæ est in depositione; scito profecto cantum illum non posse notari quia sub Caucto terminari non potest: cum in depognificat E, id est E la in monochardo Guidonis. (204) Hemiolia est proportio sesquialtera, epitritus sesquitertia.

(205) Hujusmodi toni dicuntur misti.

[blocks in formation]
[ocr errors]

9. Prohibentibus itaque metis naturæ necessariis, plus quam quatuor manerias inveniri impossibile est quæ et ipsæ secundum depositum plagalium et authentorum elevationem octo modis exprimuntur, quorum bini et bini, authentus videlicet et plagalis ejus, conveniunt omnino in maneria, sed differunt, hinc in depositione et elevatione progressionis, inde in hilaritate et gravitate compositionis; elevationem siquidem et hilaritatem usurpantibus authentis, depositionem vero et gravitatem plagalibus retinentibus.

Neumata >>

10. Ad hos inter se distinguendos, inventa sunt singulis subjicienda antiphonis, quæ apud quosdam Stivæ » vocantur, et apud Græcos signantur per hæc verba, « Hoa nocane » et «< nocais (206) » et his similia, quæ quidem nihil significant, sed ad hoc tantum a Græcis sunt reperta, ut per eorum diversos ac dissimiles sonorum admiranda varietas aure simul et mente posset comprehendi. Hæc ita maneriam suorum modorum et compositionem debent exprimere, ut postquam tuæ dilgentius memoriæ fuerint impressa, frequentatis aliquandiu cantuum diversitatibus, quibus arrideant cantibus auditu etiam facile cognoscas. Unumquodque ergo eorum suo modo singulare debet esse sufficiens : in hoc sufficiens, ut cuilibet finali sui modi convenire possit, in hoc singulare ut cantui alterius modi convenire non possit. Non enim ad discernendos modos a se invicem neumata competenter essent inventa, nisi unumquodque suo modo sufficeret, et cum evidenter ab aliis discerneret. Debet ergo maneriam et formam, tam communem, quam propriam, sui modi exprimere : maneriam videlicet per dispositionem; formam vero per compositionem, prætermissis interim neumatibus plagalium, quæ competenter investa esse videntur, utpote sufficientia suis modis atque singularia. De neumatibus authentorum sciendum est, omnia inala esse inventa: vel post inventionem corrupta, præter neuma primi toni. Unde siquidem neuma quinti toni et inconpetenter inventum reperies, quia suo modo nec sufficiens, nec singulare est. Cum enim ascendat per duos tonos, et semitonium, licet naturaliter C fina

S. Est igitur triplex ratio, quare cantibus decem voces attribuantur: Psalterii auctoritas, dignitatis æqualitas, et notandi necessitas. Secundum hujusmodi sufficientiam decem vocum consideraverunt musici progressionis plenitudinem, propter quam singulis assignandam finalibus prædictam dispositionem protraxerunt al I græco usque in ee: alioquin insufficiens esset formula, nec daret singulis plenarium ascensum. Has decem voces in sua progressione aliter ordinant plagales. Authentos vocamus, qui majoris sunt auctoritatis, primum, tertium, quintum, et septimum, qui gravari nolunt aut deprimi, sed B leves in saltibus, agiles in motibus, quintam et eas quæ supra sunt litteras frequentant. Hi sub finali quæ una est de decem vocibus, unam subponunt, octo supraponunt. Plagales sunt qui minoris sunt dignitatis, secundus videlicet, quartus, sextus, et octavus, qui raro tangunt vel transeunt quintam, sed sub ipsa volunt morose gravari. Illi finales suas quasi in medio collocantes, quatuor ipsis voces subponunt, et quinque supra ponunt pulchra videlicet rationis probabilitate, ut quot vocibus in elevatione superantur, tot superent authentos in depositione. Nullus itaque plagalis ultra sextam elevari, et nullus authentus plus quam una voce debet deponi. Plane igitur insaniunt, qui plagalem elevare per diapason, et authentum per diapente vel diatessaron deponere præsumunt. Utquid enim fiunt vel habentur hujusmodi cantus, graves quidem ad notandum, graviores ad cantandum, lineas variantes, arterias 700 cruciantes, caverciatam (al. cauteriatam] habentes progressionem, nunc ascendentes usque ad cælos, nunc descendentes usque ad abyssos? Ne etenim cjusmodi cantus fierent, testante Widone, consilium fuit ut unusquisque quatuor modorum; videlicet protus, denterus, tritus, tetradus, partiretur in duos, id est authentum et plagagalem, distributisque regulis, acuta acutis, et gravia convenirent gravibus. Cum enim hujusmodi cantus secundum unam partem sui sint graves et plani, secundum alteram acuti et alti; versus et psalmi D lem habeat, in F tamen nisi accidentaliter teruno eodemque modo prolati diversis competenter aptari non possunt. Quod enim subjungitur, si est grave, cum acutis non convenit si acutum, a gravibus discordat. Prohibet etiam idem Wido, ne hujusmodi abusio elevationis et depositionis fiat in Antiphonis et Responsoriis, quorum cantibus, psalmis et versibus coaptandi sunt. Cum enim cantus sit communis et duplex, versus autem et « sæculorum, » vel tantum authentice, vel tantum plagaliter canantur, ad illius modi cantum competenter non possunt aptari, cum plures sint in quibus adeo confunditur gravitas et acumen, ut vix possit adverti, cui magis, id est authento vel plagali, confe

rantur.

minari non potest. Unde non est sufficiens : quia naturaliter utrique finali debet convenire non per B rotundum quod a distinguendis tonorum proprietatibus omnino excluditur. Vaide enim absurdum est, ut in eisdem litteris, in quibus cantus totus comprehenditur, suum neuma quod ipsius naturam debet ostendere, recipere non possit, quod tibi contingit in hoc modo in cantibus ascendentibus per tritonum. Iterum singulare non est, quia naturaliter et proprie terminari habet in G, quæ est finalis quartæ maneriæ. Considera namque neuma septimi toni, et hoc illi conferas: ejusdem utrumque dispositionis prorsus 701 invenies et ejusdem fere compositionis, ita ut hoc septin.o tono

(206) Ita in manuscripto. Alias, noe, ane, et noc ans. PATROLOG. CLXXXII.

36

36

et illud quinto, eadem possis aptare diligentia, qua A et hoc quinto, et illud septimo. Unde et hoc et neuma septimi toni irrationabiliter est inventum, cum competere possit finali tertiæ maneriæ. Est aliud valde indecens in utroque neumate habet enim utrumque in suo principio plagalem elevationem ascendens per tonum et semitonium, et moram faciens in quarta, sicut prorsus invenies in neumate octavi toni, qui plagalis est. Ergo vel communem authentorum, vel propriam alicujus authenti compositionem neutrum exprimit, nec minus competenter assignari potest octavo tono, qui plagalis est. Propter hoc utrumque mutatum invenies; ita plane ut suo modo unumquodque sufficiens sit, et singulare, nec superflua utatur circuitione. Neuma similiter tertii toni insufficiens est, quia authentis qui terminari possunt in B quadratum, convenire non potest; et idco sub sexta semitonium albatum invenies. Has neumatum exquisitas proprietates esse scias admodum necessarias ad distinguendos quosdam authentos a suis plagalibus. Hæc enim antiphona, « Lex per Moysen data est [al.sede a dextris meis], » quæ semel quintam tangit, et se totam sub ea colligit, omnino plagalis esset, nisi propriam sui authenti compositionem haberet, quam in neumate ipsius inveuies; videlicet, a finali per tonum [al. totum] B descendere, et inde surgere per diatessaron, constans ex duobus tonis et semitonio; postea per duos tonos ascendere ad quintam; et inde per quasdam interpositiones redire ad finalem. Curre per qualisbet antiphonas primi, hanc fere in omni- C bus compositionem invenies. Idem reperire potes in neumatibus aliorum authentorum. Caveant autem quicunque de canluum distinctione perfectam vount habere notitiam, ne propter aliquod brevitatis desiderium hæc neumata quasi superflua prætermittant. Adeptæ siquidem brevitatis non tantum valeret compendium, quantum amissæ commoditatis noceret dispendium.

702 11. His et aliis rationum probabilitatibus contra usum omnium Ecclesiarum Antiphonarium hoc corrigere coacti sumus: magis nimirum naluram, quam usum æmulantes. Nec hoc utique suggessit præsumptio, sed injunxit obedientia, Si ergo opus singulare et ab omnibus Antiphonariis diversum fecisse reprehendimur, id nobis restat solatii, quod nostrum ab aliis ratio fecit diversum : alia vero inter se diversa fecit casus, non ratio, vel aliud quidpiam, quod in causa casui non præponderat. Licet enim in vitiis omnia fere conveniant, in quibus tamen rationabiliter convenire possent, adeo disconveniunt, ut idem Antiphonarium nec duæ canant provinciæ. Mirum proinde videri potest, quare majoris fuerint auctoritatis atque communioBris notitia falsa quam vera, vitiosa quam sana. Ut enim de comprovincialibus loquar Esclesiis, sume Remense Antiphonarium, et confer illud Belvacensi, vel Ambianensi seu Suessionensi Antiphonario, quod quasi ad januam habes; si identitatem inveneris, age Deo gratias. Nolumus autem latere posteros, quod hortatu dominorum et Patrum nostrorum multa retinuimus de veteri Antiphonario, quæ quidem tolerabilia, sed multo melius possent haberi. Duo tamen incorrecta reliquimus, digna penitus correctione, videlicet, metrum quarti toni, metrumque septimi; quæ licet in graduali correximus, propter usum tamen pasalmorum in Antiphonario non potuimus corrigere, reclamantibus eisdem Patri bus nostris, quorum assensu et benedictione cœtera pro viribus exsecuti sumus. Prædicta metra quare vitiosa sint ratio in promptu est. Cantus enim psalmorum quarti toni, impediente solo metro, nullis Antiphonis potest aptari quæ terminentur B quadrato; metrum vero septimi toni in ea littera pausat in qua tonus ille nullum principium sumit, quod nulli tono licet.In illis enim litteris debet pausare quilibet tonus, in quibus habet frequentius incipere.

APPENDIX

AD

TRACTATUS MORALES ET DOCTRINALES.

MONITUM IN OPUSCULUM SEQUENS.

Sitne hæc commentatiuncula revera S. Bernardi, utique Claræ-Vallensis, nec ne, non ausim affirmate pronuntiare. Ita tamen nos sentire jubet codex Mellic. E. 42, licet non antiquior sæculo xv, in quo illa Stimulo amoris Eckeberti illico subjicitur. Certe in ea nihil admodum Bernardo indignum reperias.

S. BERNARDUS;

Super bymuum: Jesu, nostra redemptio.

(R. P. Bernardi Pezii Bibliotheca ascetica antiquo-nova, tom. VI. Ratisbonne 1725, in-12.)

Tantus fuit amor! Si Christus Filius Dei vivi tot membra habuisset, quod sunt stellæ in firmamento cœli et unumquodque membrum suum corpus habuisset, omnia ad passionem Christus exposuisset, antequam unam animam in faucibus diaboli non redemptam reliquisset. O qualis et quanta est clementia Domini !

Quæ vicit clementia mei Jesu Christi, qui non minus diligit peccatorem conversum, quam eum qui peccali maculam nunquam contraxit.

Verbi gratia. Conversio peccatoris cibus et potus est Salvatoris.

Inferni claustra penetrans. Homo audacter dic: Peccavi! Non teterreat ira Principis, nec timor Diaboli, nec pœna infernalis, nec desperatio peccati enormis. Magis enim Judam desperatio quam peccatum quod commisit, damnavit.

Ipsa te cogat pietas. Peccavimus, et pepercit: offendimus, et adhuc placatus existit.

Tu nostrum gaudium. O bone Jesu, duo in me ignosce: naturam, quam fecisti, et peccatum, quod ego adjeci. Fateor quod per culpam deformavi naturam. Memento quod sum spiritus vadens et non rediens. Per me ivi in peccatum, per me redire non possum. Eia, benignissime Jesu! tolle a me quod teei, ut remaneat quod tu fecisti, ne pereat quod pretioso sanguine in tua cruce redemisti. Amen.

MONITUM IN OPUSCULA DUO SUBSEQUENTIA.

Librum sequentem ex codice menbranaceo sæculi XIII luci mandamus, qui tractat De passione Christi et doloribus, et planctibus Matris ejus. Conscriptus est in forma dialogi, et num sit Bernardi Claræ-Vallensis vel alterius abbatis Bernardi, ignoramus; eum tamen publici juris facimus, quia valde devotus est.

Tractatum alterum De laudibus B. V. M. inscriptum ex alio codice chartaceo in quarto, ut vocant, sæculi XIV, exscribere necesse fuit. Hunc tractatum seu librum vidimus in Bibliotheca coenobii S. Mariæ Magdalenæ ord. Prædic. Astæ, sign. N. A. B. C., num. 1. Num vero ejusdem sir vel alterius monachi deflorantis opera ejusdem, judicent critici.

LIBER DE PASSIONE CHRISTI

ET DOLORIBUS ET PLANCTIBUS MATRIS EJUS.

(D. Eugenius de LEVIS, Anecdota sacra, p. 60. Augusta Taurinorum 178... 4°.)

lens, qui essent illi tui sermones.

Cui ipsa dixit: Qui sunt isti sermones? Interim recogita in amaritudine animæ tuæ. De his in consequentibus ad invicem conferemus :

7022 Quis unquam regnans in cœlo sursum, vel A divi, non modicum perturbatus cœpi quærere, doperegrinans in terra deorsum, audiens vel mente pertractans quomodo factus est opprobrium (Psal. XXII, 7) ipse Dominus angelorum, et abjectio plebis (ibid.) Filius Dei Patris, et poterit lacrymas continere, vel ei enim erit impossibile flere? Verumtamen, tu, gaude, gaudio magno ab ipso (207), nunc glorifica in cœlis, quæ in mente clavis amarissimæ fuisti confixa suæ piissimæ mortis. Mihi tamen, obsecro, lacrymas illas infunde quas habuisti in sua passione, ut iis fluam largius.

De passione filii tui et Domini mei verba ad invicem conferamus.

Enarra, te flagito, seriem veritatis, quæ mater es veritatis. Ad quem illa :

Illud quæris; caput et initium est magni doloris. Sed quia glorifica (208) flere non possum, tu cum lacrymis scribe quæ cum magnis doloribus ipsa persensi.

Cui, inquam, flere peropto, et nihil mihi aliud libet, da quod jubes, et præbe quod cupio. Audi, ac servis tuis dicat domina mea. Dic mihi

Teneris promissionem reddere quam nobis superius promisisti, Memini te mihi in primo exordio B si in Jerusalem eras, quando fuit captus filius tuus,

nostri sermonis fuisse locutam de doloribus, quos ipsa portasti pro morte unigeniti tui, quia, ut au

(207) Credo et ipsum.

et vinctus, et ductus, ad Annam tractus?

At illa: In Jerusalem eram, quando hoc audivi,

(208) Glorifica, id est gloriosa, alibi glorificata.

A

Fili et indulcor unice, singulare gaudium vitæ meæ, animæ et omne desiderium, et fac ut ipsa nunc moriar tecum quæ te genui ad mortem, sine matre noli mori. Recognosce me miseram matrem tuam, et exaudi precem meam; decet enim filium exaudire matrem. Exaudi me, obsecro, in tuo me suscipe patibulo, ut qui una carne vivimus, una carne per

eamus.

O Judæi, ipsi nolite mihi parcere, qui natum meum crucifixistis. Matrem crucifigite, aut alia quacunque me sæva morte perimite. Dum meo cum filio finiar simul, male solus moritur. O mors, orbas orbem radio, ne videam filium, gaudium, dulcorem! vita mea, salus mea perimitur, ac de terra tollitur spes mea. Cur ergo vivit post filium mater in dolore? B Tollite, suspendite matrem cum suo pignore. Non parcis proli, non parcas et mihi; tu mihi, mors,

et gressu quo potui ad Dominum meum flens perveni. Cumque illum fuissem intuita pugnis percuti, alapis cædi, faciem conspui, spinis coronari et opprobrium hominum fieri, commota sunt omnia viscera mea (Gen. XLIII, 30), et defecit in me spiritus meus (Psal. LXXVI, 4) et non erat mihi fere vox, neque sensus. Erant et mecum meæ sorores et feminæ multæ, mecum plangentes eum quasi unigenitum, inter quas erat Maria Magdalena, quæ super omnes alias, excepta illa quæ loquitur tecum, dolebat, et dum Christus Deus, clamante præcone, imperante Pilato, sibi bajulans crucem ad supplicium traheretur, et factus est concursus populorum post ipsum euntes, alii super ipsum plangentes, alii [cod. ei] eum illudentes ridebant. Sequebatur et ipsum, prout poterat, ejus mœstissima mater cum mulieribus, quæ secutæ fuerant a Galilea ministrantes ei, a quibus trahebatur, et tenebatur velut emortua, quousque perventum est ad locum ubi crucifixerunt eum. Ante oculos ejus fuit in cruce levatus, et ligno durissimis clavis affixus, et ipse tanquam agnus coram tondente se vocem non dabat, nec aperiebat os suum (Isai. LIII, 7). Aspiciebat ancilla Dominum suum, intuebatur mater filium suum in cruce pendentem, morte impiissima morientem, et tanto dolere vexabatur in mente, quanto non posset explicari sermone. Nec mirum, manabat ejus sanguis ex quatuor partibus rigantibus nudis, ligno manibus, pedibusque clavis contixus, de vultu illius pulchritudo effluxerat omnis. Et qui erat præ filiis hominum speciosus (Psal. XLIV, 2), videbatur omnium indecorus. Videbam quod complebatur propheticum C illud in eo judicium, cum et non erat illi species, neque decor (Isai. LII, 2), quoniam inimicorum vultum illius verberum fædaverat livor, et videbam me descri ab ipso quem genui, nec supererat alius, quoniam mihi erat unicus, et ideo non poterat capere in me dolor meus; vox mea fere perierat omnis, sed dabam gemitus suspiriaque doloris. Volebam loqui, sed dolor verba rump bat, quoniam verbum jam mente conceptum, dum ad formationem prætenderet oris, ad se imperfectum revocabat dolor, non inimica cordis vox tristis sonabat foris vulnus denuntians mentis, verba dabat amor, qui raucum sonabat, non lingua vocis magistra perdiderat usum. D Loquendo videbam morientem, quem diligebat anima mea, et tota liquefiebam præ doloris angustia. Aspiciebat et ipse benignissimo vultu me matrem plorantem, et me verbis paucis consolari voluit. Sed ipsis consolari non poteram, sed flebam dicendo, et dicebam plorando: Fili mi, fili mi, quis mihi dabit, ut ego moriar pro te? Moritur filius, cur nec secum misera moritur mater ejus? Amor unice, bli mi dulcissime, noli ne derelinquere post te, trahe me ad te ipsum (Cant. 1,3), ut ipsa moriar tecum Male solus moreris, tecum morte perimatur ista tua genitrix, et mors, mihi miseræ parcere noli, tu mihi sola præ cunctis placens, exere vires tuas, trucida matrem, et cum filio perime simul,

esto serva.

Tunc summe gauderem, si mori possem simul cum Christo meo dulci, et simul mori misera. Sed mors optata recedit. Væ mihi infelici! Tibi, Jesu, præcepta vincit mors. Morte mori melius mihi quam vitam dulcem mortis; sed fugit a misera, et me infelicem relinquit, cui ipsa mors optata nunc

esset.

O fili chare, o benigne, summe nate, miseræ matris suscipe preces. Desine matri nunc esse durus, qui semper fuisti benignus in cunctis. Suscipe ma. trem in morte tecum, ut vivat tecum post mortem semper. Nibil vivere dulcius mihi quam tecum mori et vivere. Nihil vivere amarius est quam vivere mihi post tuam mortem.

7023 Tu mihi pater, tu mihi mater, tu mihi sponsus, tu mihi filius, tu mihi omnia eras. Nunc orbor patre et matre, viduor sponso, et desolor præ omnibus, omnia perdo. O fili mi, ultra quid faciam? Væ mihi veni, fili. Quo vadam? Ubi me vertar, dulcissime? Quis mihi solamen, piissime? Quis mihi de cætero subsidium et consilium ultra præstabit, fili charissime? Omnia possibilia sunt tibi. Sed si non vis ut moriar tecum, mihi relinque aliquid benigne consilium. Cui oculis et vultu, Domine, tam anxie in cruce annues?

De Joanne, ait: Mulier, ecce filius tuus (Joan. XIX, 26), et erat ipse præsens Joannes vultu tristis, lacrymis semper plorans, ac si diceret :

O homolus [cod. homulus], ad flendum mollis, ad dolendum! Tu scis quia ad hæc veni ei de carnem assumpsi, ut per crucis patibulum salvarem genus humanum. Quomodo implebuntur Scripturæ ? Scis enim quia oportet me pati pro salute generis humani, sed die tertia resurgam tibi, et discipulis meis patenter apparens. Desine flere, dolorem depone, quia ad Patrem vado, gloriam paternæ majestatis percipiendam ascendo. Quinimo et gratulare mihi, quia nunc inveni ovem errantem, quam tam longo tempore perdidi, Moritur unus, et ut idem totus reminiscatur mundus, ob meritum Christi, peccatores salvantur cuncti nunc, unius ob meritum.

« PoprzedniaDalej »