Obrazy na stronie
PDF
ePub

eo domus contremiscit, ut populus in deserto, quem A rosam, floridior es. Si cinnamonum, et balsamum terrent coruscationes, et fulgura sed ad ultimum sol in conspectu luminis ex Virgine videndum se præbuit, pia tamen nube carnis opposita.

aromatizans species, percellis odore, quia privilegia tibi concessa, non solum hominibus, sed et angelis, credimus admiranda. Si splendida facta est facies Moysi ex consortio sermonis Domini(Exod. xxxiv 20); quam gloriosum credimus inter omnes sanctos lumen vultus tui, quæ cum filio una es caro ex mirabili genitura, et unus unius ardentissimæ charitatis spiritus. Si Josue dux Israel cum esset in sanguinis effusione jussit solem stare in Gabaon, quomodo non omnia sidera ad nutum imperatricis gloriosæ discurrunt? Respice ergo beatissima Virgo, ad nos proscriptos in exsilio filios Evæ, in quibus, et primitia calamitatis participia et tributa mortis, et vectigalia peccati adhuc damnavit. Adhuc enim væ quod propinavit Eva damnat in nobis. Adhuc in pugna suB mus. Adhuc serpens Evam, Eva virum impugnat. Adhuc enim sensualitas rationem, adhuc rationis instantia partem inferiorem sollicitat. Adhuc in eadem domo quinque in tres, et tres dividuntur in duos,et inimici hominis domestici ejus (Mich. vn.6) Ut igitur in eorum conflictu habeamus constantiam, mitte nobis illum egregium cœlestis curiæ principem paranymphum tuum Gabrielem, qui, sicut nomine, ita et virtute fortitudinem divinam nobis ex sua benignitate mittere velit. O mater misericordiæ, resiliente te non est in tota sanctorum conversatione, qui pro nobis loquatur, qui pro nobis intercedat ad filium tuum. Sed te intercedente, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores mittentes voces suas procidunt ante thronum coram Agno (Apoc. Iv), et universa multitudo sanctorum confidentiam pro nobis orationem assumit. Precatur Moyses in conspectu Domini Dei sui, et orans pro populo suo rogat, ut memor sit juramenti. quod habuit ad Abraham, et Isaac, et Jacob, et placatus est Dominus. Sed tu, mitissima Virgo, roga Filium tuum, ut memor sit fœderis sempiterni, quod firmavit Verbum in carne de te sumpta, quod pepigit Verbum in sanguinis effusione, quod sigillavit indissolubili chirographo in sacramentis redemptionis nostræ. Qui ergo sub tua protectione confugimus, assume orationem ad judicem nostrum, Filium tuum, ut tu salus, quæ salutem nostram proficiendo inchoasti, intercedendo perficias. Amen.

7029 Gaude beata Virgo, cujus gaudium in hac vita lucis comtemplatione semper est indeficiens, dum eum lactas in terris, qui angelos nutrivit in cœlum. O gaudium matris contra matrem transcendens gaudia, cujus filius mortuos suscitat, et de morte triumphat, coelos penetrat. Duo hæc nomina. Mater, et virgo in materiali repugnantia tibi, beata Virgo mirabiliter conveniunt, et quasi geminata luce tam salutarem quam mirabilem perpetuam merito claritatem infundunt. Tibi enim Christiana pietas plenissime credit esse collatam quamdam participationem divinitatis a Domino filio tuo gratuitam, В Virgo mater capere potuit, vel sustinere. Sicut enim Deus Pater nulli angelorum dixit: Filius meus es tu nisi Unigenito (Psal. II, 7), ita nulli inter filias Evæ dixit: Mater Filii mei es tu, nisi tibi, beatissima Virgo. Si autem cherubim et seraphim ardore charitatis ita inflammantur, ut forsitan quod tunc creatura potest in deitatis transeat statum, quanto magis tu mater Virgo unita es filio tuo, et tuam carnem deificatam in filio multitudo angelorum adorat. Licet enim Christiana pietas omnium sanctorum patrociniis juvetur, specialiter tamen plenitudo gratiæ humano generi ex tua intercessione, quasi putens aquarum viventium de Libano cœlesti copiosius emicat. Persuadet enim, imo compellit tua nos cel- C situdo credere quod per angelos, et per angelorum ministeria sæpe tuis devotis subvenias, et postremum ad regnum filii tui perducas. Si enim angelus angelorum mittitur, confidenter debet credere Chriatianus devotus, quod imperatrix angelorum tanto magis habet angelos in obsequium, quanto differentius per illum nomen hæreditavit (Hebr. 1, 14). Si autem cherubim et seraphim, immerito hoc hausto de fonte vitæ bibentes inferioribus angelorum ordinibus, ita de consilio palatii quædam arcana revelant ut fluminis impetus totam illam lætifiet civitatem (Psal. LXXXVI); quanto magis tu gloriosa theodotos [Sic. An BEOTOVOç?] de occultis filii in amplexu ejus degustata mysteria, et angelis et hominibus copiosius effundis. D Quid dicemus de te, o præclara mater inter mulieres? Si solem te dixerimus, splendidior es. Si

MONITUM IN OPUSCULUM SEQUENS.

In majoris Augustiniani conventus codice num. 19 sequens tractatus eum ostentat titulum: Incipit quidam tractatus beati Bernardi De corpore Domini, atque in fine: Explicit liber beati Bernardi De corpore domini. Fides sit penes codicem, in quo notatu dignum est mediationes divi Bernardi nomine evulgatas ad decimum quartum caput se tantum extendere, iisque finire verbis: Quantoque Deum plus amabit, tanto propius videbit quem cernere finis est sine fine. Edit. vero sic habent: Tanto propius videbit, quem cernere cœpit, etc. Idem codex ministrat mihi librum Isidori Hispalensis. De norma vivendi, longe auctiorem sub titulo: Formula honestæ vitæ, sed de his alias.

TRACTATUS DE CORPORE DOMINI

(HOMMEY, Supplementum Patrum, t. I, p. 147.)

,

702 10 Misericordias Dei recolentes, gratias agamus ei qui per viscera misericordiæ suæ visitavit nos, Oriens ex alto (Luc.1, 38). Nam si, quod absit, ingrati esxtiterimus ci qui propter se fecit nos, et propter sese redemit nos, tanquam servi inutiles projiciemur de domo, et velut infructuosa arbor evellemur de terra sanctorum. Abhorrentes ergo omnem ingratitudinem, quia filii gratiæ sumus videamus charitatem supereffluentem, misericordiam superabundantem quam quotidie peccatoribus exhibet illa majestas. Putatis quod semel venerit ad vos Deus, quod et reliquerit vos, quod semel visitaverit terram, et ultra non respexerit eam? Nunquid abbreviata est manus Dei, aut virtus ejus infirmata est, aut oblitus est misereri Deus, ut qui semel innotuit, nunc jam ex toto recesserit. Nequa- B quam. Ecce ego, inquit, vobiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. xxvIII, 20). Veritas est quæ loquitur, et veritatem loquitur, nec te fallit, o homo, qui multum te diligit, nec a te falli vult. Hoc totum pro te facit.

Ipse 'nobiscum vult permanere, ut nos cum eo simus, imo non sumus, ita ut nobis vere dicere possit Tanco tempore vobiscum sum, et non cognovistis me: Philippe etc. (Joan. 14, 6). Ideo dicit : Filii hominum, usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?(Psal. IV, 3). Ecce quotidie venit ad nos ipse humilis apparens, nec reputamus eum; quotidie descendit de sinu Patris super altare in manibus sacerdotis, et nescimus eum; quotidie humiliat se, sicut quando a regalibus sedibus v nit in uterum Virginis, et nos obdurati non consideramus; o homo, credis hunc esse Filium Dei? Utique credo et confiteor. Et quomodo non totus deficis, non totus expavescis, non tolus contremiscis, quando ille quem tremunt angeli, et omnis cœlicus ordo adorat, quotidie se abjiciat, pro te terra et cinere. Suspectum te habeo ne voce solummodo confitearis, quod in corde non habes, et operibus contradicis ? Etenim, si non credis, jam judicatus es: si vero credis ut dicis, et ita irreverenter agis, ad tam magnificum sacramentum stultus es, superbissimus es, et invenitur iniquitas tua ad odium. (Psal.

C

xxxv, 3.) Ipse enim dicit: Qui manducat carnem meam,et bibit meum sanguinem in me manet,et ego in eo (Joan. Lv, 57.) Quomodo in eo manes quem iniquis operibus inhonoras, et pravis moribus exacerbas, qui vere sanctus est, et in eo non nisi sanctum manere potest? Aut quomodo manet in te superbo, qui non nisi super humilem et quietum requiescit? (Isai. LXVI, 7.) Si ergo non manet in te, non manducas carnem ejus, nec ejus sanguinem bibis; si autem non manducas, salvari omnino non potes, ipso dicente: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. (Joan. 40-54.)

Vis ergo manducare carnem Filii hominis ut habeas vitam æternam ut dignus sis, recollige ea quæ pro te passus est, et assidua recordatione memoriæ tuæ commenda passiones animæ, et corporis necessitates, revolve per singula omnia usque ad mortem Crucis: sic exhibe suo exemplo et imitatione, corpus et animam tuam, hostiam viventem, sanctam, sibi placentem, ut te totum exhibeas ei sacrificium acceptabile in odorem suavitatis, sicut ipse se totum in tua redemptione expendit. Ultimo vero, crede firmiter, absque omni mentis scrupulo sanctum panem, et sanctum vinum super altare secundum formam sanctæ Ecclesiæ verum suum effici corpus et sanguinem in manu sacerdotis, et digna cum reverentia sume ipsum cum timore sancto, conscientia bona, charitate pura, et fide non ficta. Recolens quod sicut sanctis apostolis apparuit in vera carne, ita el modo se nobis ostendit in sancto pane, et sicut ipsi intuitu carnis suæ tantum ejus carnem videbant, sed Deum credebant oculis spiritualibus contemplantes, sic et nos videntes panem et vinum credamus esse ejus corpus et sanguinem et vivum esse et verum.

Ideo enim, ideo apparuit divina benignitas, ut homo humilis appareat gloriosus in divinitate. Scimus enim quod cum apparuerit, ei similes erimus, et videbimus eum sicuti est per gloriam suam quæ plenissima, sufficientissima, et abundantissima est æternaliter in omnibus qui diligunt eum in veritate. Ipsi soli honor et gloria in Spiritu sancto. Amen.

TRACTATUS CANTANDI GRADUALE

Graduali Cisterciensi prologi instar præmissus.
(Hommey, Supplementum Patrum, t. I, p. 27).

702 11 Sicut notatores Antiphonarium præmuni- A vimus, ita et eos qui gradualia notaturi sunt, præmunimus et hos et illos obsecramus, et obtestamur, ne notulas conjunctas disjungant, vel conjungant disjunctas; ut sicut in cantu ita et in modo proferendi, quantum ad pausationes pertinet, et distinctiones, servetur identitas. Eas autem solas litteras dici et esse finales, quæ tam depositionis plagalium quam elevationis authentorum plenitudine fulciuntur, id est, sub quatuor et supra se septem voces habent. Primam habes D grave, et ultimam C acutum. Præter has, et eas solas quæ naturaliter interjacent, nullam supra vel infra invenies, cui non desit, vel plenitudo depositionis, vel elevationis perfectio.

Ut autem de singulis reddaris certior, seras primum modum, videlicet protum, qui primum tonum continet, et secundum, duas habere finales D grave, et A acutum. Illis ergo cantibus hujus maneriæ qui supra quintam habent tonum, necessaria finalis est. D grave quod supra quintam naturaliter et habet tonum. Illis vero qui supra quintam non tonum, sed semitonum habent, propria finalis est A acutum, quod ibidem non tonum, sed semitonum habet. Eis quoque, qui duobus tonis sub finali descendunt, similiter necessarium est. Hac igitur proprietate diligenter considerata non miraberis eos cantus qui terminari solebant in D per B notatos esse naturaliter in A acuto, neque hoc imitari superfluum aut fastidiosum tibi videbitur.

B

sunt recipere psalmum qui supra quariam habet, ut diximus, tonum; ideo transferuntur ad inferiorem finalem per B rot. Propter hoc, cantus Psalmorum tertii et quarti toni ita mutatos invenies, ut utrique finali servire habeant.

Tertius modus, videlicet tritus qui quintum tonum continet et sextum, duas similiter habet finales F grave et C acutum illis qui ibidem non semitonum, sed tonum habent. Sed quia nullum introitum habemus qui in C terminari possit, ideo in quinto tono cantum Psalmi mutatum invenies, licet utrique finali aptari non possit.

Quartus vero modus, id est tetradus, qui septimum tonum continet et octavum, unam tantum habet finalem G cantum Psalmi septimi toni in metro tantum mutatum invenies, quia ibi facit pausationem suam, ubi incipere non potest, quod nulli cantui licet. In illis enim litteris tantum cantus pausare potest, in quibus babet incipere; et in illis maxime quæ frequentius, et competentius cantuum usurpant principia.

Superflua insuper differentiarum multiplicitate exclusa, unam tantum quisque tonus differentiamn retinet et illam solam quæ in fina ibus desinens. suam, vel in se, vel in metro, maneriam certificat. Propter hoc in octavo tono illa differentiam retenta C est, quæ, reflexa usque ad D grave, per F redit ad finalem G per hoc enim in finali alterius maneriæ terminari non potest.

Cum autem differentiæ sex tonorum in propriis finalibus desinant, duorum tantum, id est, tertii et quinti tonorum differentiæ in suis finalibus non desinebant, et ideo adeo convenienter assignari poterant aliis tonis, sicut et illis. Hæ ad normam redactæ sunt, et in propriis terminantur finalibus. Præterea, sunt quædam responsoria, videlicet, Christus factus est; Ecce sacerdos; Exiit sermo, et consimilia, quorum copiosa est multitudo.

Secundus modus, videlicet deuterus, qui tertium tonum continet et quartum, duas habet similiter finales E grave et B quadratum; quartum videlicet prima illorum cantuum hujus maneriæ propria ac necessaria finalis est, qui sub sexta habent semitonum. Altera vero illis cantibus proprie habet servire, qui sub sexta non semitonum sed tonum habent, et ilis etiam qui finali tribus tonis descendunt. Nota quod multæ authenticæ ecclesiæ inter quas esse, arbitror, Ambianensium Morinorumque ecclesias, sicut in introitibus, ita et psalmos habent in postcommunionibus. Licet autem paucos introitus, mul- D quinti; cum longe competentius suo responsorio

tas postcommuniones apud eos invenire potes. Qui in B quadrato tantum terminari possunt, hi nullo modo cantum Psalmi illorum touorum supra quartam habeant, et B quadratum supra quartam habeat non tonum, sed semito um. Nos etiam sicut et illi, multos habemus introitus qui naturaliter terminari habent in B quadratum uhique nimirum supra quartam habentes semitonum; sed quia ibi non pos

In his responsorium est sexti toni, versus vero

versum subjungeres, si ejusdem toni esset cum eo. sicut est in aliis responsoriis ipsius Gradualis. In responsorio etiam quod sexti toni est, vitium oppositionis est quia progressio plagalis, compositio vero authentica est; quod fieri non licet: propter hoc ipsa responsoria ad quintum tonum satis competenter redacta reperies. Licet ergo hujusmodi emendationes usui contrariæ videantur quia tamen

usui prævalet natura, non tantum tibi displiceat usus immutatio, quantum placeat observatæ naturæ integritas, ut qui in regula vivendi dispensationem

A

admittere noluisti, in regulis cinendi falsitates aut vitia non dispenses, quæ magis resecari debent quam dispensari.

TONALE S. BERNARDI.

Scriptores ecclesiastici de musica, sacra potissimum, publica luce donati a Martino GERBERTO, S. Blasii in Silva abbate. Typis San-Blasianis 1084, 4° tom. II, pag. 265.

MONITUM.

Ex ms. San-Blasiano sæc. xi edimus Tonale, prout ibi habetur anonymum, ab Homeyo autem in Supplemento Patrum S. Bernardo Claræ-Vallensi tribuitur. Certe si non ipsi Bernardo, cuidam saltem ex correctoribus cantus ac antiphonarii Cisterciensis sub ductu S. Bernardi tribui potest. Vid. etiam Mabillonii admonitio in S. Bernardi tractatum De correctione Antiphonarii ab ipso vulgatum t. II, Opp. ejusdem. p. 691.

[ocr errors]

702 12

Discipulus. Quid est tonus?

INCIPIT TONALE.

Magister. Regula, naturam et formam cantuum regularium determinans.

D. In quo natura, in quo forma cognoscitur? M. Natura consistit in dispositione forma in compositione et progressione.

D. Quid dispositionem, quid progressionem, quid vero vocas compositionem?

M. Dispositio est tonorum et semitoniorum directa ordinatio secundum naturalem litterarum positionem. Progressio vero est elevatio et depositio. Compositio autem consistit in levitate et gravitate, in extensione et reflexione, in variis anfractibus multisque diverticulorum varietatibus. Cognoscis ergo naturam cantus, si cognoveris cujus dispositionis sit, vel cujus maneriæ: Cognoscis formam, cognito utrum authentice vel plagaliter progrediatur sive componatur.

D. Quot sunt maneriæ ?

M. Quatuor.

D. Quomodo inter se differunt?

M. Prima est, quæ a finali ascendit per totum et semitonium, et descendit per tonum. Secunda, quæ a finali ascendit per semitonium et tonum, et descendit per tonum. Tertia, quæ a finali ascendit per duos tonos, et descendit per semitonium. Quarta, quæ a finali ascendit per duos tonos, et descendit per tonum.

D. Quid vocas finalem?

M. Finales sunt litteræ terminativæ cantuum. D. Quot finales singulæ habent maneriæ ? M. Prima duas : D. et a. Secunda duas : E. et quadrum. Tertia duas : F. et c. Quarta unam tantum, scilicet G.

D. Utrum tot toni sunt, quot maneriæ ?

M. Quatuor sunt maneriæ, sed octo sunt toni, qui sub maneriis continentur. Quorum impares, vi

B

C

delicet primus, tertius, quintus et septimus authentici vocantur, ut pote qui majoris sunt dignitatis. Pares vero, videlicet secundus, quartus, sextus et octavus tonus, quia indigniores sunt, plagales vocantur. Continet autem unaquæque maneria unum authentum, et plagalem ejus. Prima primum et secundum, secunda tertium et quartum, tertia quintum et sextum, quarta septimum et octavum.

D. Quæ differentia est inter authentos et plagales ?

M. Authentus potest ascendere ultra li teram, quæ sexta est a finali: plagalis non. Plagalis potest descendere plusquam una voce sub finali, authen

tus non.

D. Quot vocibus superat authentus plagalem in elevatione, et superatur ab ipso in depositione? M. Tribus.

D. Quot ergo vocum est cantus ?

M. Decem.

D. Quare?

M. Quia secundum dispositionem tonorum et semitoniorum, quam habent musici, nullus cantus fieri potest in decem vocibus vel citra, qui notari non possit sed undecim vocum cantus fieri potest, qui notari non potest. Ideo non est necesse, ut usque ad incertitudinem illam infra vel supra cantus

exeat.

D. Cujusmodi est dispositio quam habent muD sici?

M. Primæ et quartæ et septimæ litteræ altrinsecus tonum attribuunt, secundæ et quintæ inferius tonum, et supra semitonium, tertiæ et sextæ econverso, videlicet supra tonum, et inferius semitonium, non prætermittentes quandoque b. rotundum pro asperitate tritoni...

D. De illis cantibus quæro, qui non ascendunt ultra sextam nec descendunt subter primam sub

finali, utrum authenti sint, an plagales?

M. Quidam eorum sunt authenti, quidam plagales.

D. Quæ inter illos est distinctio?

M. Hi non per progressionem, sed per compositionis distinguuntur considerationem. Quilibet enim cantus hujus diminutæ et contractæ progressionis si in quinta inceperit, aut eam frequentans in ea pausaverit, vel incipiens in finali ad eam saltum fecerit, authentus est; excipe in tertio tono sextam pro quinta. Quicunque autem cantus quartam non excesserit, sine dubio plagalis est. Quod si eam quandoque excesserit, sed se infra statim retraxerit, moras et circumflexiones suas sub ea faciens, iterum plagalis est; nisi constet, alicujus authenti propriam inesse compositionem.

D. Quæ sunt illæ propriæ compositiones?

M. Iuspice neugma primi toni, et propriam ipsius compositionem in neugmate reperies, quam nisi hæc antiphona Lex per Moysen, et multæ consimilis haberent, omnino plagales essent, Similiter est in eæteris authentis. Iterum quilibet cantus hnjus diminutæ progressionis, si in principio sui a finali ad quartam ascenderit per diatessaron plenarie formatum, et inde cito ad finalem rediens in ea pausaverit, plagalis est. Hoc determino propter quædam principia septimi toni, quæ licet per diatessaron ascendant, ipsum tamen reflectunt, et mox ad quinam prosiliunt. Per hanc regulam hæc antiphona : Petrus Apostolus, plagalis est, licet authenti sui propriam videatur habere compositionem.

D. Restat ut insinues, quis cantus sit regularis. M. Ut eum tibi propria et convertibili descriptione comprehendam cantus regularis est, qui sibi perfecte consonans suam in se maneriam certificat.

D. Expositione indiget brevis quidem, sed obscura definitio.

M. Ille cantus perfecte sibi consonat, in quo nec inconveniens est progressio, nec progressioni sive dispositioni dissimilis est compositio, nec compositionem dissolvit oppositio.

D. Da exemplum de singulis.

M. In illo cantu est inconveniens progressio, in quo authenticæ elevationi plagalis subjungitur depositio. Qui nimirum inconsulte progrediens, metasque debitas utrobique transgrediens, humano capiti caudam subjungit equinam. Hujus nævo vitii decolorata sunt hæc responsoria; Sancte Paule, Cornelius, et plures alii cantus, circa quos ut ingrediamur sine macula, operati sumus justitiam. Inconvenienter etiam cantus ille progreditur, qui nimis contractam habct elevationem; sicut enim sunt metæ, ultra quas non debet ascendere, ita sunt litteræ, ad quas eum necesse est ascendere. De omni namque authento certum est, quod necesse est eum ascendere ad quintam. Plagalis autem elevari debet usque ad quartam, vel ad minus usque ad litteram illam, in qua incipit suum Sæculorum.

A

B

Assume enim hanc antiphonam: Clamavi, secundum quod canitur in quarto tono; qua finita, si ejus Sæculorum inceperis, ridiculosum et dissonantem saltum facies. Illa siquidem antiphona non ascendit ultra F. grave, Sæculorum autem incipit in a. acuto. Propter hoc prolixiorem dedimus ascensum quibusdam antiphonis in hoc vitiosis, scilicet: Dele Domine, Omnis terra, Si iniquitates et consimilibus.

D. Procede, ut ea quæ sequuntur similis illuminet evidentia.

M. In illo cantu progressioni reclamat compositio, qui ubique authenticam habens compositionem, plagalem alicubi descensum interserit; sicut erat; Deus omnium, Sint lumbi, et multi alia, tam antiphonæ quam responsoria. Sunt alii cantus, in quibus progressioni compositio consentit, sed dissentit a dispositione, quia secundum naturalem dispositionem litterarum unius sunt maneriæ, sed secundum compositionis similitudinem sub alia videntur et dicuntur continerl maneria, sicut Benedicta tu, et multæ consimiles antiphonæ, quæ apud fere omnes hoc laborant vitio, quia secundum naturalem dispositionem primæ sunt maneriæ, et tamen propter similitudinem compositionis dicuntur et creduntur esse secundæ. Illius vero cantus compositio oppositione dissolvitur, qui in partibus suis dissimiliter compositus est, ita ut in una parte sui cujusdam toni, in altera alterius toni esse videatur, sicut erat : Beata Cæcilia, Videntes Joseph, et Dedisti, DoC mine.

D

D. Qui sunt, qui suam in se maneriam non certi ficant?

M. Qui ita cujuslibet maneriæ carent proprietate, ut in diversarum finalibus maneriarum pariter terminari possint, et diversorum esse tonorum. De numero quorum erant : Ecce sacerdos magnus, et multi alii cantus septimi toni: Visita nos, et multi octavi toni: Nazaræus vocabitur, et plures quinti toni Miserere mei Deus et plures sexti toni.

D. Illas maneriarum proprietates mihi vellem exprimi, quibus cantus innixi, diversis non possunt fluctuare finalibus.

M. Qui cantus vitiose composuerunt, vel bene compositos male notando vel cantando postmodum depravaverunt, si has, quas requiris, cognovissent proprietates, non tot cantuum emersissent improprietates. Ut ergo ad interrogata hreviter respondeam, in nullo prima vel secunda maneria debet prætermittere semitonium, quod finali vicinius est quin alicubi vel semel inveniatur, et sic finales illarum maneriarum alternari non possunt. Similiter omnes cantus quinti toni debent habere sub finali vel sub quinta semitonium, vel supra sextam tonum omnes vero cantus sexti toni exigunt sub finali vel sub quinta semitonium. Omnes autem cantus septimi toni debent habere sub quarta semitonium, et præter hoc vel sub finali tonum, vel supra

« PoprzedniaDalej »