Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECULUM IV. ANNUS 397.

SANCTI AMBROSII

MEDIOLANENSIS EPISCOPI

OPERA OMNIA

EDITIO PRÆ ALIIS OMNIBUS COMPLETA, QUARUM INSTAR HABERI
POTEST;

AD MANUSCRIPTOS CODICES VATICANOS, GALLICOS, BELGICOS, ETC., NECNON AD VETERES EDITIONES,
MAXIME VERO AD BENEDICTINAM RECENSITA ET EMENDATA;

VARI INSUPER OPUSCULIS QUÆ VEL OMISERE VEL NE MEMORAVERE QUIDEM ERUDITI BENEDICTINI,
LOCUPLETATA.

[blocks in formation]

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,

IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 189 OLIM CHAUSSÉE DU MAINE, 127.

1880

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

EPISTOLÆ in duas classes distributæ. Prior eas continet, quas in ordinem chronologicum
licuit digerere; posterior cateras secundum argjimenti rationem distinctas complectitur.

In libros de excessu fratris Satyri admonitio

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PRÆFATIO

IN HUNC SECUNDUM TOMUM.

Quidquid universim ad Operum sancti Ambrosii castigationem pertinet, speciatim vero ad illorum librorum, qui volumine primo continentur, non ita perfunctorie in Præfatione ad idem illud volumen exposuimus, ut in hac iterari sine justo lectoris fastidio posse videatur. Hoc igitur loco tantum superest, ut circa eos Tractatus quibus hic tomus constat, tam qui legitimi sunt, ac vere Ambrosiani, quam qui supposititii et adulterini, aliqua expendamus, ac de illis insuper, qui temporis injuria interierunt, quædam dicamus.

Editis in tomo superiore iis libris, qui quodam suo jure ad Scripturas divinas referuntur, in hoc cæteras Doctoris nostri commentationes exhibemus, eas nimirum quibus propriæ eximiis quibusdam Christianæ vitæ generibus virtutes atque institutiones, edocentur, et Catholica dogmata vel enucleantur rudioribus, vel ab impietate hæreticorum defenduntur. Quibus scriptionibus cum epistolas ejusdem Antistitis subjunxerimus, non secus atque Orationes ab eo in Satyri fratris, et imperatorum Valentiniani ac Theodosii funeribus habitas; ex his omnibus volumen efficitur cum ipsa varietate, ac diversarum ævi Ambrosiani sive in Ecclesia, sive imperio conversionum narratione jucundissimum, tum argumentorum queis bene multa fidei ac disciplinæ capita continentur, gravitate utilissimum. In cujus lectione illud contingit, ut utrum Ambrosii in sacris ministris ac virginibus instituendis pietatem, atque in propugnanda Christi et Spiritus sancti divinitate scientiam; an vero in exsequendis maximis rebus peritiam constantiamque magis mireris, prorsus nescias.

Cum sicut in priore tomo, ita etiam in hoc singulis operibus sua præmittatur Admonitio, qua eadem illa pro captu nostro examinavimus; superfluam rem hic ageremus, si diutius in eorumdem excussione immoraremur. Ordinem porro in iis collocandis, quoniam ætatis et chronologiæ ratione:n sequi minime licuit, illum tenuimus, quem et argumentorum affinitas postulare visa est, et ab editionum superiorum syntagmate minus abhorrentem judicavimus. Ne vero cuipiam negotium facesseret necessario inducta mutatio, omnium tractatuum qui hunc totum componunt, syllabum una serie et adnotata cujusque initiali pagina contextum subjecimus.

De notis nostris quæ hoc in tomo frequentiores sunt de longiores, illud iterum admonebimus eas doctioribus scriptas non esse; quippe apud quos discipulorum nobis personam magis convenire quam præceptorum ultro fateamur. Verum cum cerneremus in argumentis longe gravissimis difficultates atque salebras minime leves subinde occurrere, gratiam aliquam a novis Theologis speravimus nos inituros, si eorum causa scabros illos locos complanaremus, quos veterani illæso vestigio calcare solent. Etiamsi autem nobis vere simus conscii pro nostra virili connisos esse, ne vel transversum unguem a catholica fide recedemerus; sicubi tamen, quæ humana infirmitas est, aliquid ei minus consonum protulerimus, illud delere non tantum lacrymis, sed etiam sanguine parati sumus. Quin hoc etiam profiteri licet, in iis ipsis opinionibus, in quibus quam quisque anteponat, sibi statuere maxime liberum est, cavisse nos sedulo ne ullis abrepti præjudiciis, usquam a recto itinere deflecteremus.

Plurima quidem codicum veterum beneficio emendavimus restituimusque in hoc volumine, sed multo plura, quæ in numerum Operum Ambrosianorum dudum irrepserant, partim omisimus, partim recejimus in Appendicem, rati scilicet iniquum fore ut gloriosum tanti Patris nomen una cum legitimis liberis subdititii atque eodem prorsus indigni sibi arrogarent. Enimvero non possumus satis mirari tot libros atque sermones sancto Doctori suppositos fuisse, qui ab ejus ingenio, stylo, sæculo penitus abhorrent, et quorum etiam nonnulli inter aliorum scriptorum Opera circumferuntur. Sed hoc admirationem nobis incutit multo majorem, quod male feriati quidam homines adeo illuserint fidei publicæ, ut aliquas commentationes, quas Ambro PATROL. XVI.

332

1

sii non esse liquido prodebat prima lectio variis locis interpolarent, quo eas pro Ambrosianis securius liceret obtrudere. Quod imposturæ genus qua parte levius sit eorum crimine, qui cusos abs se adulterinos nummos bonis admiscent, nemo dixerit.

Itaque subdititii illi fetus duplici in ordine, ut jam indicavimus, constituti sunt, omissorum scilicet et in Appendice comprehensorum. Priores ideo censuimus prætermittendos, quod alibi cum aliorum auctorum scriptis, uti dictum est, editi quærentium diligentiæ facile occurrerent, aut rursus quod per se levissimi ac nullius utilitatis, perinde editorum labore ac lectorum studio indigni essent (a). Quod vero ad eos ex quibus Appendicem composuimus, illorum quoque gemina est ratio. Etenim vel ipsos editiones superiores venditaverant tanquam Ambrosianos, et horum numerus multo major est: vel eosdem quasi subreptitios, aut saltem supposition is admodum suspectos in extremum agmen coegerant. Ex hac autem ultima classe quosdam tractatus retinuimus: quod videlicet nec inutiles judicavimus, nec invenimus usquam alibi in lucem datos. De his porro omnibus, sicut et de quibusdam ope!lis in hac editione primum vulgatis nihil adjicimus; præfixa enim singulis scriptis sua Admonitio, quidquid prædoceri lectoris interest, satis explicat.

Ut ergo ad Opera in editionem nostram e superioribus non admissa jam veniamus, quæ ex Gillotiana editione jam Romani répudiaverant, ea nos similiter abdicavimus tanquam manifesto supposititia. Tale est fragmentum De Fide Resurrectionis, quod Gillotius legitimo Ambrosii de eadem materia libro etsi non sine dubitatione aliqua subjunxerat. Sed nunquam illud edi curasset; si ex epistola Hieronymiana ad Pammachium adversus errores Joannis Hierosolymitani conflatum esse deprehendisset. Tales etiam sunt meditationes ex archivis Cartusiæ Parisiensis, ut idem Gillotius testatur, depromptæ : quæ quidem omnes reperiuntur inter eas meditationes, quas apud Augustinum tomo IX Lovaniensis editionis evolvere est, sed non eodem tamen ordine. Eastant hoc ipsa in appendice ad tomum VI novæ editionis, quibus et præmittitur Admonitio, quam consulere cuivis pronum est. Nec etiam dissimules sunt his scriptionibus, imo al Ambrosii charactere magis abhorrent breves epistolæ philosophorum, quas tanquam a Viro sancto e Græca lingua in Latinam versas post Gilbertum Cognatum edidit Gillotius. Cum his rejecere idem Romani secundam ex illis duabus epistolis de monacho energumeno, quas e codice uno Germanensi, in quo tres libros Officiorum proxime sequuntur, Gillotiana editio repræsentaret. Extra dubium est jure semotam illam epistolam, cum non alia sit ab epistola Gregorii Magni ad Januarium Calaritanum episcopum : sed cum altera lacinia sit avulsa e fine libri de vitiorum virtutumque conflictu, cur eadem Romana editio illam retineret, nihil erat causæ. Illo accedit, quod neutra epistola Ambrosii nomen in codice nostro inditum præfert; unde utrisque ex eo quod subjungantur libris Oficiorum, male auctorem attributum esse perspicuum est.

Jam vero, ut de iis tractatibus agamus, quos licet a Romana editione non repudiatos, a nostra tamen duximus excludendos, libri De Vocatione gentium ordinem ducent. Hi quidem hactenus cum Operibus Ambrosianis editi fuerunt, sed eos tamen non esse Ambrosii tam constanter conveniunt Critici, quam de vero eorumdem auctore dissentiunt. Ne porro singulas de illis opiniones hic referamus, efficiunt duorum eruditorum hominum dissertationes. Quesnellii scilicet atque Antelmi; horum enim prior cum eos libros inter Opera sancti Leonis edidisset, rationes quibus illos huic Pontifici arbitratus est asseri posse, in medium protulit: posterior autem injuriam Prospero suo fieri existimans, ipsius jura contra Quesneliium nuper defendit. Et hoc etiam cum evenerit in Epistola ad Demetriadem, de eadem controversia, ubi de rejectis epistolis agendum erit, iterum dicemus.

Librum quoque De Vitiorum Virtutumque conflictu, quem in calce tomi V Romani ediderant, omisimus. Hunc quidem manuscriptorum alii Ambrosio nostro, alii Augustino, vel etiam Leoni attribuunt, sed pari falsitate. Optime vero omnium codex unus abbatiæ sancti Ebrulphi eum Ambrosii Autperti nomine inscriptum habet: cui Autperto in appendice tomi V Augustiniani ultimæ editionis, ubi exstat eadem illa disceptatio, argumentis nequaquam futilibus jam asserta est.

Sunt præterea in Appendice librorum Ambrosii quædam opellæ quas in hac editione

(a) Vide Monitum editoris ad append II,

recudere superfluum duximus : ut puta, Expositio fidei Symboli Nicæni contra Arium et Photinum, quæ tota e locis aliquot primi librorum sancti Ambrosii De Fide consarcinata est item Exhortatio ad pœnitentiam agendam; quia cum fere totidem verbis in Sermone 393 inter Augustinianos reperiatur, eam Ambrosio abjudicandam esse liquido patet. His item adde tractatum De moribus Brachmanorum, quem a nobis omissum nemo queretur, ut pote Ambrosio plane indignum. Denique abdicatorum ordinem claudet Sermo de Purificatione sanctæ Mariæ, quem etsi codices non pauci Ambrosio tribuant, et e veteri manuscripto, in quo præferebat nomen Alcuini, cl. Baluzius primo Miscellaneorum suorum tomo ediderit, probabilius tamen videtur Ambrosii Autperti hunc sermonem esse. Nam, præterquam quod sub ejus vocabulo vetustissimus codex Floriacensis illum exhibet, eumdem, auctorem pulcherrimas in sanctos, et in hoc beatissimæ Virginis festum scripsisse homilias testificatur Petrus Diaconus (De viris illustr. Cassin. cap. 13).

Et hæc de operibus quæ aliquando inter Ambrosiana vel in eorum Appendice locum habuerunt, dicta sufficiant: quod vero ad ea quæ in voluminum sancti Doctoris editionibus nusquam leguntur, nunc ipsa expendemus. Citatur in Decreto ex Synodo Romana sub Gelasio pontifice habita Liber Physiologus, qui ab hæreticis conscriptus est, et B. Ambrosii nomine præsignatus, apocryphus (Distinct. 15, cap Sancta Rom); quem Hormisdas quoque prohibuit in Decretali sed hic tractatus jamdiu evanuit. In bibliotheca Sanctigallensi apud Helvetios asservantur duo codices 1000 annorum, in quorum altero tractatus exstat sub hoc lemmate: Liber sancti Ambrosi episcopi contra hæreticos, cujus initium est: David una lapidis ictu, etc.; in altero autem alius tractatus ita inscriptus: Liber sancti Ambrosii episcopi in laude sanctorum compositus; cujus prima verba sunt: Pertinere ad nos, dileetissimi fratres. Utrumque autein Mabillonius noster dum Germaniæ perlustraret bibliothecas, rogatu nostro, describi curavit : sed cum priorem, quem ex Parisino quoque manuscripto descriptum habemus, et pro Ambrosiano citatum videre est in Urbinatis Milleloquio, ad examen revocassemus, invenimus patrem esse Operis cujusdam semel atque iterum in Bibliotheca Patrum editi, primo quidem sub hac epigraphe: Faustini episcopi contra Arianos, etc., rursus vero sub ista Gregorii Bætici Illiberitani episcopi ad Gallam Placidiam Augustam. Tametsi vero non defuerint qui, hac inducti inscriptione, id opusculum Gregorio tribuerent, melius tamen ab aliis Faustino ascribitur: sed hæc urgere non est hujus loci. Quod ad secundum horum tractatuum, quam et ille alienus sit ab Ambrosio, vel hinc intelligas, quod sermo quidam sit habitus ab episcopo anonymo, qui se ex Britanniis, ubi pacis concilian læ gratia diu moratus fuerat, reducem esse aperte narrat. Illud autem eos qui hocce scriptum Doctori nostro rati sunt ascribendum, videtur decepisse, quod ejus auctor mentionem facit sanctorum Protasii atque Gervasii; quin etiam et Ambrosium ipsum alloquitur. Sed hoc ultimum sancti Antistitis orationem non esse abunde probat.

In codicibus bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani opellæ item aliquot habentur Doctoris nostri titulo prænotatæ, quarum nonnullas laudatus supra Mabillonius ejusque socius D. Mich. Germanus, Musea Italiæ solita rimantes diligentia, detexerunt descripseruntque. Prima illarum est, quæ inscribitur: Confessio fidei sancti Ambrosii; incipit autem: Sufficiebat fides conscripta apud Nicæam. Sed hanc e Colbertino codice P. Jac. Homey, Augustinianus theologus, edidit in Supplemento Patrum, jamque prius ipsam vulgaverat P. Quesnellius Operum sancti Leonis tomo II, pag. 138, ubi Faustini nomen in fronte gerit. Rationibus iis quibus Faustino idem Quesnellius eam vindicat, et inter annos 379 et 381 asserit scriptam, nihil repugnatcontra vero ut eamdem Ambrosii esse existimemus, nihil suffragatur. Huic schedio iidem nos: tri Mabillonius atque Germanus alia duo etiam adjunxere, videlicet Libellum fidei, et epistolam De Pudicitia et castitate. Libellus acephalus est, epistola vero decurtata posteriori parte; ac præterea tam crebris lacunis utrumque intersectum, ut quamvis a charactere Ambrosii minus recederent, vix tamen essent tanti, ut in iis edendis charta et opera impenderetur. Idem etiam judicium esto de quibusdam aliis scriptionibus, quæ in eadem bibliotheca feruntur inveniri sub his titulis : De primitiis offerendis, De melioribus litigantibus, et Adversus Astronomos, quæ opuscula memoratis sodalibus nostris per augustias temporis, quo versati sunt Mediolani, expiscari minime licuit.

In Vaticana bibliotheca, præter scriptiones paucas, quas edidimus in Appendice, aliæ occur→

« PoprzedniaDalej »