Obrazy na stronie
PDF
ePub

que perpetuo virginitatis voto astrictas fuisse contendimus. Et certe illud Patribus, maxime autem Augustino, familiare videmus esse, ut voces propositum ac votum eodem usurpent significatu. Neque votum apud ipsos quoque scholasticos aliud sonat quam propositum voce firmatum. Quod utique sacræ illæ virgines factitabant, cum illud vestium mutatione, ac loci in Ecclesia separati occupatione palam fa

cerent.

Quod si obtendant Cypriani locum, ubi præcipit: Quæ perseverare nolunt aut non possunt, melius est nubant, quam in ignem delictis suis cadant (Epist. ad Pompon.); id ea ratione statutum esse respondetur ob lapsum quarumdam virginum, quæ offensionem Ecclesiæ etiamnum crudelitate tyrannorum vexatæ pariebant. Quocirca, licet istius modi conjugia majorem in modum condemnaret, ea tamen tanquam minora mala vitandis majoribus toleranda censuit verius, quam probavit. Quin etiam sanctus Epiphanius (hæres 61) ac post eum Augustinus (lib. De Bono Viduit. cap. 10 et 11) quorum temporibus virginum illarum vota usitata fuisse non diffitentur adversari, matrimonium post emissa vota contractum vetant dissolvi propter maritos, qui quidem si alias uxores duxissent domum, majori scelere se obligassent. lidem vero maximum asserunt ipsarum esse crimen, ac pœnis ecclesiasticis dignum. Quænam, obsecramus, alia mens fuit Cypriano? Numquid enim non dicit corruptas et pollutas illas virgines firmiter continere decrevisse, atque Christo se devovisse: quove pacto votum in his positum esse negari queat! Et hinc est profecto quod idem Pater cum Augustino asseverat (Enarrat. in psal. LXXXIII et LXXV) adulterio teneri feminas illas, quippe quæ datam Christo Domino fidem fregissent.

Maneat igitur virginum et continentium vivendi rationem ipsi Christianæ religioni ætate non esse inferiorem jam inde ab apostolicis temporibus puellas exstitisse, quæ Deo virginitatem seu voto seu firmo perpetuæ continentiæ promisso consecrarent: postremo hæc vota coram episcopis, aut presbyteris, aut parentibus, aut tandem omnibus christianis, per externa illa indicia quæ jam ante memoravimus, declarari consuevisse. Difficillimis autem vastatæ atque sub acerbissima tyrannide gementis Ecclesiæ temporibus eædem virgines in paternarum ædium secreto degabant. Postquam vero divinæ benignitatis ope fidelibus tranquillitas concedi cœpta, illæ ipsæ Hominis Dei sponsæ monasteria instituere aggressæ sunt in Oriente; unde Athanasius ob Arianorum persecutionem Romam perfugere coactus, ut nonnulla ibi constituerentur, causam præbuit. Illic quidem hoc vitæ genus initio minus valuit apud nobiles (Hieron. de laudib. Marcella): at vero cum illud illustres quædam matronæ essent amplexa, sensim in alias religiones maximi cujusque præsulis studio propagatum est.

In juvando tam sancto tamque utili instituto nemini inferiorem sese ostendit magnus Ambrosius; aliud quippe non modo in diœcesi propria admissum totis viribus fovit atque auxit; verum etiam per vicinas provincias et trans maria quoque usque in Africam ac Mauritaniam amplificavit. Unde agnoscas sancto antistiti sin minus primi apud Italos sanctimonialium parentibus laus debeatur, proximam tamen eidem non posse nisi injuria negari, patroni scilicet ac propagatoris. Ut autem qua ratione virginitatis professio dilatata est, manifestius appareat, librorum, quos hic edimns, analysim aggrediamur.

Cum nihil antiquius haberet vir sanctus, quam ut populum sibi creditum salutari doctrina informaret, operæ pretium episcopatus sui initio facturum se duxit, si demonstrata virginitatis sanctitudine ad eam profitendam christianas puellas pro sua virili accenderet. Habuit igitur de hoc argumento sermones tanta cum eloquentia et vehementia, ut maria ipsa pervaderent. Horum excita rumore beata ipsius soror Mar cellina, eidem per litteras tam lætum prosperumque successum gratulata est: quem etiam ut quæ viva voce pronuntiabat, quando sibi coram audire minime liceret, saltem transmitteret scripto mandata, obsecravit. Quare, ut tam justæ petitioni obsequeretur, conciones suas in tres illos libros, quos etiam nunc habemus, digerere animum induxit.

In primo libro virginitatis dignitatem expendit, ac post singularem sui demissionem statim in exordio demonstratam quænam ad scribendum ipsum impulerint, aperit. Tum beatæ Agnetis cujus natalis inciderat in eum diem, præmissa laudatione, virginitatem a Deo Patre ad nos una cum Verbo descendisse affirmat. Inde colligit nullam apud ethnicos, apud Hebræos autem adumbratam solum exstitisse virtutem illam quam tametsi neutiquam imperetur, tamen matrimonio longe præstare compositis inter se ambobus, palam facit. Hinc arrepta occasione, parentes ac potissimum viduas amanter arguit, quod filias ne vel ipsum de hac materia audirent concionantem, prohiberent. Ut autem quantopere hac in re peccent, planius fiat, illis ob oculos puellarum quæ Placentia et Bononia, imo etiam e transmarinis plagis Mediolanum Christo nupturæ veniebant, exemplum ponit. Ad postremum, narrato pulcherrimo facinore cujusdam virginis quæ ab altari, priusquam profiteretur continentiam, a suis avelli non potuit, liber clauditur.

In secundo, virginum instituere mores aggressus, id a se negat commodius præstari posse quam exemplis, quorum primum ac præcipuum a Dei Matre virginum omnium antesignana mutuatur. Hujus virtutes breviter quidem, sed summo cum ornatu et eloquentia describit. Huc Theclam addit Pauli discipulam, ac Mediolanensis Ecclesiæ patronam, quam illæ velut absolutum exemplar in se conentur exprimere. Verum ne exempla illa viribus suis majora causarentur, tertium, ipsumque memoriæ recentioris, eis objicit. Erat hæc virgo Christiana, quæ, dum se sponte exponit martyrio, ad lupanar a tyranno damnatur; unde Christiani militis ope divinitus elapsa, cum eo tandem martyrii palmam consecuta est. Deinde sanctus præsul

ad idololatriæ considerationem mentem reflectens, in laudatissima Damonis atque Pythiæ historia, nihil observari posse contendit, quod jure cum generosæ illius virginis constantia possit conferri. Denique, excusala ista forte paulo nimia, quam in oratione adhibuerat, arte ac facundia, id eo consilio factum asserit, ut vi majori et suavitate ad Deum animos pelliceret.

Tertium librum orditur ab ea exhortatione, quam Liberius pont. max. ad Marcellinam, cum Romæ in basilica Apostolorum, ipso Dominici Natalis festo, spectante fidelium innumera multitudine, velaretur, habuit. Ea cum fratre sæpius de hoc ipso sermone fuerat collocuta, cui proinde illum integrum hoc loco qui videbatur maxime opportunus, suis, non auctoris verbis expressum, misit. Is autem erat animi fervor in hac virgine, ut intra Liberii præceptorum cancellos non clauderetur. Suadet itaque amantissimus juxta ac prudentissimus frater, ut, remissis tantisper jejuniis, impensius orationi atque interno reliquarum virtutum studio vacet. Cum vero isthæc non sorori tantum vellet prodesse, verum etiam aliarum virginum institutioni, quid sequi, quidve fugere ipsas oporteat, præscribit: atque imprimis a conviviorum ac saltationis usu deterret. Postremo ubi Marcellinæ a qua interrogatus fuerat de illis virginibus quæ mortem sibi consciverant voluntariam, fecit satis, martyrium Sotheris cognationis vinculo sibi conjunctæ narrat, ac demum libro coronidem impsuit. Quidquid enim deinceps legitur in editis cum in omnibus mss. tractatum distinctum constituat, id post librum De Viduis visum est rejiciendum.

Hos quidem libros ab se tertio episcopatus sui anno, id est a reparata salute 377, compositos ipse testatur (lib. 1, cap. 7): sermones tamen quibus eos constare supra diximus, ante aliquod tempus pronuntiatos fuisse necessum est; cum eorum fama loca tam vastis maris tractibus sejuncta paragrasset. In quo sane illud non possumus non admirari, hominem vixum a provinciæ administratione sæcularibusque tribunalibus abductum, sacris Litteris et Christiana facundia tam exquisite instructum se præbuisse, ut libros conscriberet, Hieronymi (Epist. ad Eustoch. et Apolog. advers. Jovinian.), Augustini lib. iv De Doctr. Christ. cap. 21), atque omnium eorum, qui sequentibus sæculis in Ecclesia floruerunt, laudibus cumulandos.

SANCTI AMBROSII

MEDIOLANENSIS EPISCOPI

DE VIRGINIBUS

AD MARCELLINAM SOROREM SUAM

LIBRI TRES (1).

LIBER PRIMUS.

143-45 CAPUT PRIMUM, Ambrosius ab unoquoque verborum talentorumquesuorum reddendam Deo rationem intelligens, ad seribendum mentem appellit; tum recensitis aliquot divinæ misericordiæ exemplis, provocat sese ad bene sperandum: sed mox illi officio imparem se esse confessus, ut secum tanquam cum evangelica fien agatur, optat ; quo tamen os censoribus opprimal suis, separare se testatur verba sibi non defutura, qui loquatur Christum.

1. Si, juxta cœlestis sententiam veritatis verbi totius, quodcunque otiosum fuerimus locuti, habemus præstare rationem (2) (Matth. xi, 36): vel si unusquisque servus credita sibi talenta gratiæ

(1) Scripti an. 377.

A spiritalis quæ nummulariis dividenda forent, ut crescentibus multiplicarentur usuris, intra terram suam vel quasi timidus fenerator, vel quasi avarus possessor absconderit, non mediocrem, domino revertente, offensam incidet (Matth. xxv, 24-30); jure nobis verendum est, quibus licet ingenium tenue, necessitas tamen maxima eloquia Dei credita populi fenerare mentibus, ne vocis quoque nostræ poscatur usura: præsertim cum studium a nobis Dominus, non profectum requirat. Unde scribendi aliquid sententia fuit. Majore siquidem pudoris periculo auditur vox nostra quam legitur; liber enim non erubescit.

(2) Mss. aliquot, præsentare rationem.

2. Et quidem ingenio diffisus, sed divinæ miseri- A'mento sit, inveniet esse quod vox non explicet, et

cordiæ 146 provocatus exemplis, sermonem me-
ditari audeo; nam, volente Deo, etiam asina locuta
est (Num. XXII, 28). Quod si mihi sub istius sæculi
oneribus constituto assistat angelus, ego quoque
muta diu ora laxabo; potest enim solvere impe-
dimenta imperitiæ, qui in illa asina solvit naturæ.
In Arca Veteris Testamenti virga floruit sacerdotis
(Num. xvII, 8); facile Deo ut in sancta Ecclesia de
nostris quoque nodis (3) flos germinet. Cur autem
desperandum quod Dominus loquatur in homini-
bus, qui est locutus in sentibus (Exod. 1, 4)?
Deus nec rubum est dedignatus. Atque utinam meas
quoque illuminet spinas! Erunt fortassis qui etiam
in nostris sentibus aliquem mirentur lucere fulgo-
rem, erunt quos spina nostra (4) non urat; erunt B
quibus de rubo audita vox nostra solvat de pedi-
bus calceamentum, ut impedimentis corporalibus
exuatur mentis incessus.

3. Sed hæc sanctorum merita virorum. Utinam me sub illa infructuosa adhuc ficu jacentem ex aliqua Jesus parte respiceret (Joan. 1, 48) ! ferret quoque post triennium fructus et nostra ficus (Luc. XII, 7). Sed unde tantum peccatoribus spei? Utinam saltem ille Evangelicus Dominicæ cultor vineæ ficum nostram fortasse jam jussus excidere remittat illam et hoc anno, usque dum fodiat, et mittat cophinum stercoris; ne forte de terra (5) suscitet inopem, et de stercore erigat pauperem! Beati qui sub vite et olea equos suos alligant (Gen. XLIX, 11), laborum cursus suorum luci et lætitiæ consecrantes: me ficus adhuc, id est, illecebrosa deliciarum obumbrat (6) prurigo mundi, humilis ad altitudinem, fragilis 147 ad laborem, mollis ad usum, sterilis ad fructum.

4. Ne fortasse miretur aliquis cur scribere audeo, qui loqui nequeo. Et tamen si repetamus quæ legimus in evangelicis Scripturis et sacerdotalibus factis, ac nobis sanctus Zacharias propheta docu

(3) Ita edit. omnes, ac mss. non pauci : alii vero aliquot, de nostris quoque nucleis, non satis recte; manifestum enim est Ambrosium nostrum, quæ sua erat humilitas, seipsum cum virga rudi ac nodis aspera comparare.

(4) Mss. aliquammulti, mereantur ducere fulgorem, quos spina nostra, etc.

(5) Edit., nam forte de terra; quædam, nam forte, etc.

(6) Omnes edit. cum paucis mss., laborem cursuum suorum paci et lætitiæ consecrantes, ne ficus obumbret; alii mss. majori numero et auctoritate, ut in textu.

(7) Rom. edit. ac mss. nonnulli, Domini famulam... immaculatam sibi famulam; melius vet. edit. cum reliquis mss. utrobique, familiam. Etenim hic universim de virginum statu atque ordine prius loquitur, ac deinde ad aliquam singillatim laudandam progreditur.

(8) Mss. aliquot, mirentur innuptæ, et imitentur. (9) Eadem Rom. edit. sola, vacuum laudis est; sed vocem luce ex ant. edit. et cunctis mss. restituimus. Dicitur autem laudabile hoc nomen esse, quod agna sive Agnes, Græce ay, id est pura, tum innocen

stylus signet. Quod si nomen Joannis reddidit patri vocem (Luc. 1, 63, 64), ego quoque desperare non debeo quod vocem licet mutus accipiam, si loquar Christum cujus quidem generationem juxta propheticum dictum quis enarrabit (Isa. LIII, 8)? Et ideo quasi servus, Domini familiam prædicabo (7); immaculatus enim Dominus immaculatam sibi familiam etiam in hoc pleno colluvionum fragilitatis humanæ corpore consecravit.

CAPUT II.

Docet libri sui auspicato proferri exordium, cum natalis dies esset virginis, beatæ Agnetis videlicet quam a nomine, a pudore, a martyrio elegantissime commendat, sed potissimum ab ætate; quippe quæ annos duodecim nata, terrores, promissa, cruciatus, mortem denique ipsam virili prorsus constantia devicerit.

5. Et bene procedit, ut quoniam hodie natalis est virginis, de virginibus sit loquendum, et a prædicatione liber sumat exordium. Natalis est virginis, integritatem sequamur. Natalis est martyris, hostias immolemus. Natalis est sanctæ Agnes, mirentur viri, non desperent parvuli; stupeant nuptæ, imitentur innuptæ (8). Sed quid dignum de ea loqui possumus, cujus ne nomen quidem vacuum luce laudis (9) fuit? Devotio supra ætatem, virtus supra naturam ut mihi videatur non hominis habuisse nomen, sed oraculum martyris, quo indicavit quid esset futura.

6. Habeo tamen unde mihi subsidium compareC tur. Nomen virginis titulus est pudoris. Appellabo martyrem, prædicabo virginem. Satis prolixa (10) laudatio est, quæ non quæritur, sed tenetur. Facessant igitur ingenia, eloquentia, conticescat, vox una præconium est. Hanc senes, hanc juvenes, hanc pueri canant. Nemo est laudabilior, quam qui ab hominibus laudari potest. Quot homines, tot præcones, qui martyrem prædicant, dum loquuntur. 7. Hæc duodecim annorum (11) martyrium fecisse tiæ symbolum sit, tum religionis; cum ad sacrificium quondam maxime destinatum fuerit illud animal.

D

(10) Edit. omnes cum Teller. cod., Appellabo martyrem. Prædicavi satis. Prolixa. etc. Elegantius autem reliqui mss. ut in textu, nisi quod pro prædicabo, non pauci legunt prædicavi. Rursus vero post duos versus Rom. edit. sola, Vox una præconum est, minus congrue.

(11) Rom. edit., Hæc tredecim annorum, etc. Sic etiam non solum ejusdem sanctæ martyris Acta beato Ambrosio inter ejus epistolas nequicquam, ut suo loco ostendemus, inscripta, sed et magnus Angustinus serm. de diversis, 101, in edit. nova 273, quanquam in Floriacensi mss. hæc verba tredecim annopum omnino desint. Verumtamen minime mutanda mss. omnium, ac vet. edit. lectio. Solemus quippe eos qui tertium decimum annum necdum impleverint, promiscue vel duodecim vel tredecim annorum vocitare. Illam autem scriptores cum Baronio satis conveniunt in ultima persecutione fuisse passam. Cujus quidem festum apud Græcos die 14 et 21 Januarii, nec non 15 Julii celebratur, apud Latinos vero 21 et 28 Januarii,

148 traditur. Quo detestabilior crudelitas, quæ A ris et religionis. Et virgo permansit, et martyrium

nec minusculæ pepercit ætati: imo magna vis fidei, quæ etiam ab illa testimonium invenit ætate. Fuitne in illo corpusculo vulneri locus? Et quæ non habuit quo ferrum reciperet, habuit quo ferrum - vinceret. At istius ætatis puellæ torvos etiam vultus parentum ferre non possunt, et acu districta solent puncta flere, quasi vulnera. Hæc inter cruentas carnificum impavida manus, hæc stridentium gravibus immobilis tractibus catenarum, nunc furentis mucroni militis totum offerre corpus, mori adhuc nescia, sed parata: vel si ad aras invita raperetur, tendere Christo inter ignes manus, atque in ipsis sacrilegis focis tropæum Domini signare (12) victoris nunc ferratis colla manusque ambas inserere nexibus: sed nullus tam tenuia membra poterat nexus includere.

B

8. Novum martyrii genus? Nondum idonea pœnæ, et jam matura victoriæ: certare difficilis, facilis coronari magisterium virtutis implevit, quæ præjudicium vehebat ætatis. Non sic ad thalamum nupta properaret, ut ad supplici locum læta successu, gradu festina virgo processit, non intorto crine caput compta, sed Christo : non flosculis redimita, sed moribus. Flere omnes, ipsa sine fletu (13). Mirari plerique quod tam facile vitæ suæ prodiga, quam nondum hauserat, jam quasi perfuncta donaret. Stupere universi, quod jam divinitatis testis exsisteret, quæ adhuc arbitra (14) sui per ætatem esse non posset. Effecit denique ut ei de Deo crederetur, cui de homine adhuc non crederetur. Quia C quod ultra naturam est, de auctore naturæ est.

9. Quanto terrore egit carnifex ut timeretur, quantis blanditiis ut suaderet! quantorum vota ut sibi ad nuptias perveniret! At illa: Et hæc Sponsi injuria est exspectare placiturum (15). Qui me sibi prior elegit (16), accipiet. Quid, percussor, moraris? Pereat corpus quod amari potest oculis quibus nolo. Stetit, oravit, cervicem inflexit. Cerneres trepidare carnificem, quasi ipse addictus fuisset: tremere percussoris dexteram, pallere ora alieno timentis periculo, cum puella non timeret suo. Habetis igitur in una hostia duplex martyrium, pudo

(12) Tropeum Domini signare, id est, crucis figuram sublatis in altum brachiis exprimere, quod primis Christianis familiare fuit inter orandum. (13) Nonnulli mss., Flere omnes propinqui pote

rant.

(14) Rogabit forte aliquis cur Agnem tredecim annos natam, arbitram sui aut ad ferendum testimonium habilem exstitisse neget Ambrosius, cum ex Tertulliano lib. de Virgin. velandis cap. 11, constet moris fuisse apud ethnicos, ut puellæ 12 anno, masculi autem 14, ad sua negolia mitterentur. Verum observant ejus commentatores pupillas etsi a negotiorum tutela liberatas, nondum tamen absolvi a tutela auctoritatis. Unde licet propria negotia agere permitterentur, tamen quia etiam tum sub muliebri tutela erant, multa eisdem prohibebantur quæ apud ipsos reperias, Postea vero legem de venia ætatis masculis anno 20, puellis 18, edi. PATROL XVI.

D

obtinuit.

149 CAPUT III.

Variis e capitibus virginitatis laudes petuntur, sed hinc imprimis quod e cælo. Verbum elicere in terram ipsam meruerit: unde postea cjus studium quod sub antiquo foedere in paucis floruerat, propagatum est in innumeris.

10. Invitat nunc integritatis amor, et tu, soror sancta, vel mutis tacita moribus (17), ut aliquid de virginitate dicamus; ne veluti transitu quodam perstricta videatur, quæ principalis est virtus. Non enim ideo laudabilis virginitas, quia et in martyribus reperitur, sed quia ipsa martyres faciat.

11. Quis autem humano eam possit ingenio com prehendere, quam nec natura suis inclusit legibus? Aut quis naturali voce complecti, quod supra usum naturæ sit? E cœlo accersivit quod imitaretur in terris. Nec immerito vivendi sibi usum quæsivit e cœlo, quæ sponsum sibi invenit in cœlo.Hæc nubes, aera, angelos, sideraque transgrediens, Verbum Dei in ipso sinu Patris invenit, et toto hausit pectore. Nam quis tantum cum invenerit, relinquat boni? Unguentum enim exinanitum est nomen tuum: proptere adolescentulæ dilexerunt te, et attraxerunt te (Cant. 1, 1). Postremo non meum est illud, quoniam quæ non nubent, neque nubentur, erunt sicut angeli in cœlo (Matth. xxi, 30). Nemo ergo miretur si angelis comparentur, quæ angelorum Domino copulantur. Quis igitur neget hanc vitam fluxisse de cœlo, quam non facile invenimus in terris, nisi postquam Deus in hæc terreni corporis membra descendit? Tunc in utero virgo (18) concepit, et Verbum caro factum est, ut caro fieret Deus (Joan. 1, 14).

12. Dicet aliquis: Sed etiam Elias nullis corporei coitus fuisse permistus cupiditatibus invenitur.Ideo ergo curru raptus ad cœlum (IV Reg. 1, 11), ideo cum Domino apparet in gloria (Matth. xvi, 3),ideo Dominici venturus est præcursor adventus (Malac. iv, 5) Et Maria tympanum sumens pudore virgineo choros duxit (Exod. xv, 20). Sed considerate cujus illa speciem tunc gerebat. Nonne Ecclesiæ, quæ religiosos populi cœtus qui carmina divina concinedit Constant inus Magnus. Vide Cod. Theod.ad hunc titulum, et Cassiod lib. 1 Variar. form. 41, atque in eosdem Godefridi ac Fornerii observationes.

(15) Omnes edit. ac mss. aliquot, injuria est, inquit mss. omittunt inquit, exspectare placituram si alii mss... exspectare placiturum. Aptius. Sed quid si legamus spectare pro exspectare? Certe hoc ultimum loco prioris, perpetuo exibent mss. (16) Plures mss. priorem elegit; melius tamen alii, et cunctæ edit., Prior elegit.

(17) Mss. duo, vel mitibus tacita moribus: reliqui et omnes edit., vel mutis, etc. Rom. edit addit, petis; at nulla causa, cum aperte subintelligatur invitas: ubi Marcellinam sororem alloquitur, de qua in Admotione.

(18) Vocem virgo edit. Rom. detraxerat, sed contra altarum ac mss. omnium fidem,

7

rent, immaculato virgo spiritu copulavit? Nam A nec posse, qui virginitati finem dederunt. Qualis etiam templo Hierosolymis fuisse legimus virgines deputatas. Sed quid Apostolus dicit? Hæc autem in figura contingebant illis, ut essent indicia futurorum (I Cor. x, 11); figura enim in paucis est, vita in pluribus.

13. At vero posteaquam Dominus in corpus hoc veniens, contubernium divinitatis et corporis sine ulla concretæ confusionis labe sociavit (19), tunc toto orbe diffusus corporibus humanis vitæ cœlestis usus inolevit. Hæc illud est quod ministrantes in terris angeli (Matth. iv, 11) declararunt futurum 150 genus, quod ministerium Domino immaculati corporis obsequiis exhiberet. Hæc est cœlestis illa militia, quam laudantium exercitus angelorum promittebat in terris. Habemus ergo auctori- B tatem vetustatis a sæculo, plenitudinem professionis a Christo.

CAPUT IV.

Negatur virginitatis decus in ethnicis ullis unquam extitisse, puta in Vestalibus sacris deæ Phyrgia ac Liberi patris, atque etiam in philosophis ; ubi et de Pythagorea virgine, in qua tametsi laudatur animi magnitudo, continentia tamen desideratur: cum utraque in nostris virginibus emineat.

14. Certe non est hoc mihi commune eum gentibus, non populare cum barbaris, non cum cæteris animantibus usitatum : cum quibus et si unum eumdemque vitalem aeris hujus carpimus spiritum, vulgarem terreni corporis participamus statum, generandi quoque non discrepamus usu; hoc solo tamen naturæ parilis convicia declinamus, quod vir- C ginitas affectatur a gentibus, sed consecrata violatur; incursatur a barbaris, nescitur a reliquis.

15 Quis mihi prætendit. Vestæ (20) virgines et Palladis sacerdotes? Qualis ista est non morum pudicitia (21), sed annorum : quæ non perpetuitate, sed ætate præscribitur! Petulantior est talis integritas, cujus corruptela seniori servatur ætati Ipsi docent virgines suas non debere perseverare,

(19) Pauci mss. et corporis ne ulla... labe sauciavit.

(20) Virgines Christianas Vestalibus cum alibi non semei opponit atque anteponit Ambrosius noster, at mximime hoc loco et Relat. adversus Symm. quæ si invicem conferre non pigeat, lucem ex mutua contentione, numero, officio, privilegio ac vivendi forma tractant abunde Dionysius Halicar. lib. 1, J. Lipsius de Vestalibus, et Joseph Laurentius pluribus locis.

(21) Quidam mss., non morum prudentia. (22) Nonnulli mss. petulantium sit indicium. Et post pauca, pretio addicitur, pretio renumeratur.

(23) Sacra phrygia celebrabantur in honorem Cybeles matris deorum, cujus sacerdotes erant evirati quidam nebulones qui Galli dicebantur. De quorum sacrorum institutione multa refert Lucianus in Dea Syria; sicut de corumdem Agyrtarum seu Gallorum spurcis ac infandis libidinibus et imposturis in Asino quæ in suum postea transtulit auxitque Apuleius. Vide hac de re præter Servium in 1x Eneidos, Ar. nobium etiam lib. v, et August. lib. vi De civit, Dei cap. 7 et lib. vii. cap. 25, atque alios. Orgia vero eadem erant ac bacchanalia, quæ ita vocabantur a

D

autem est illa religio, ubi pudicæ adolescentes jubentur esse, impudicæ anus? Sed nec illa pudica est quæ lege retinetur : et illa impudica, quæ lege dimittitur. O mysteria ! o mores! ubi necessistas imponitur castitati, auctoritas libidini datur. Itaque nec casta est, quæ metu cogitur: nec honesta, quæ mercede conducitur, nec pudor ille, qui intemperantium oculorum quotidiano expositus convicio, flagitiosis aspectibus verberatur. Conferuntur immunitates, offeruntur pretia; quasi non hoc maximum petulantiæ sit indicium (22), castitatem vendere. Quod pretio promittitur pretio solvitur pretio addicitur, pretio annumeratur. Nescit redimere castitatem, quæ vendere solet.

:

16. Quid de sacris Phrygiis (23) loquar, in quibus impudicitia disciplina est, atque utinam sexus fragilioris! Quid de orgiis Liberi, ubi religionis mysterium est incentivum libidinis? Qualis igitur potest ibi vita esse sacerdotum, ubi colitur stuprum deorum? Non habent igitur sacram virginem (24).

17. Videamus ne forte aliquam vel philosophiæ 151 præcepta formaverint, quæ magisterium sibi omnium solet vindicare virtutum. Phythagorea quædam una ex virginibus celebratur fabula (25), cum a tyranno cogeretur secretum prodere, ne quid in se ad extorquendam confessionem vel tormentis liceret, morsu linguam abscidisse, atque nem non faciebat, non haberet quam interrogaret. in tyranni faciem despuisse : ut qui interrogandi fi

18. Eadem tamen forti animo, sed tumenti utero exemplum taciturnitatis et proluvium castitatis, victa est cupiditatibus, quæ tormentis vinci nequivit. Igitur quæ mentis potuit tegere secretum, corporis non texit opprobrium. Vicit naturam, sed non tenuit disciplinam. Quam vellet in voce munimentum sui pudoris (26) exsistere! Eoque fortasse erudieverbo dicola,, id es, irasci ac furere, quod hujus sacris proprium fuisse ignorat nemo. De illis agunt T. Livius dec. 4, lib. ix, August. De civit. Dei, lib. 11, cap. 7, et uberius adhuc lib. vn, cap. 21 Jos. Laurentius variis locis, nec non alii.

[ocr errors]

(24) Rom. edit. cum ms. Teller, virginem. Quæ lectio minime displiceret, si paulo firmiori patrocinio niteretur.

(25) Ita mss, omnes, excepto Teller. cum quo edit., celebratur fabulis, cum, Rom., quæ cum, a tyranno.. linguam abscidisse fertur. Sed fertur additum fuisse abiis, qui infinivitum abscidisse ad celebratur referendum esse non advertebant. Cæterum per virginem illam Pythagoream videtur sanctus præses indicare Leænam Harmodii et Aristogitonis amicam quæ eorum adversus Hipparchum conspirationis conscia et deprehensa, cum libera linguæ abscissione silentium retinuisset, statuam meruit sub figura Leænæ ore patulo et lingua vacua expres sæ, Consule Herod. in Terpsic., Thucid. lib. i, Plutarch. de Garrul., Plinium lib. xxxiv, cap. 8, et alios.

(26) Mss. non pauci, momentum sui pudoris : unus monimentum, etc.

« PoprzedniaDalej »