Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

EDINBURGI:

VENEUNT APUD BELL & BRADFUTE, STIRLING & SLADE,
ET FAIRBAIRN & ANDERSON.

[graphic][merged small]
[merged small][graphic]

Paucis ante mensibus a Typographis .Aeademiae nostrae rogati sumus, ut hanc priorum quinque librorum T. Livii editionem procuraremus. Quanquam multis variisque negotiis distineremur, et magnam diei juventuti in literis Latiriis erudiendje partem addicere cogeremur, eorum voluntali deesse . noluimus, ut sint exemplaria historici omnium eloquentissimi librorum, «pi Tyronum manibus teri solent, non ubique mendis scatentia. Praeterea nemo, linguae Latinae peritior, absque summa delectatione et maximo fructu paginas Nostri evolvere potest; de quo verbis Quinctiliani utemur; "Livius a pueris magis legendus, "quam Sallustius; et hic historiae majoris est aUctor: *' ad quem tamen intelligendum, jam profectu opus

"sit." "At non historia cesserit Graecis: nec

"opponere Thucydidi Sallustium verear, nec indig"netur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum "in narrando mirae jucundkatis clarissimique can"doris, tum in concionibus, supra quam narrari po"test, eloquentem; ita dicuntur omnia cuin rebus, "tum personis, accommodata; sed affectus quidem, "praecipue eos, qui sunt dulciores, ut parcissime di"cam, nemo historicorum commendavit magis; ideo"que immortalem illam Sallustii velocitatem, diversis "virtutibus, consecutus est; nam mihi egregie dixisse "videtiir."

Praestantissimam editionem, quam Ruddimannus, vir de republica literaria optime meritus, anno 1751 publici juris fecit, in locis fere omnibus secuti sumus, et operam dedimus, ut haec nostra quoque sit accuratissima. Nos esse voti compotes dicere non audemus; sed errores typographicos aut nullos aut perpaucos speramus. Te, Lector Amice, laboribus nostris, in gratiam juniorum discipulorum tantummodo susceptis, faveas, et, si sit ubi deliquerimus, condones, modeste humaniterque oramus.

[merged small][ocr errors]

T. LIVII PATAVINI
HISTORIARUM

AB URBE CONDITA
LIBER PRIMUS.

EPITOME.

I, II. Adventus MnecB in Italiam, et res ab eo gestce referuntur. III. Ascanii regnum Albce, et deinceps Silviorum. IV. Numitoris Jilia, a Marte compressa, nati Romulus et Remus. V. Amulius obtruncatus. VI. Urbs a\ Romulo condita. VIII. Senatus lectus. X. Opima spolia Jovi Feretrio lata. XI. Cum Sabinis bellalum. XIII. In curias populus divisus. XIV, XV. Fidenates et Vejentes vkti. XVI. Romulus consecratus. XVIII, &c. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit: Jano templum constituit; ejusque potiam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit. cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, Jeroces populi animos ad religionem perpulit. XXII. &c. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. XXV. Posthcec trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. XXVIII. Metti Fuffetii supplicium. XXIX. Alba diruta. XXX. Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. XXXI. Ad postremum Julmine Tullus absumptus. XXXII. Ancus Marcius ceremonias, a Numa institutas, renovavit: XXXIII. Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventinum assignavit.Politorium, urbem Latinorum, beUo repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. pontem sublicium in Tiberim Jecit. Janiculum coUem urbi addidit. Jines imperii protulit. Ostiam condidif. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. Eo regnante, Lucumo Damarati Corinthii JUius, a Tarquiniis, Htrurice civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen Jerre ccepit; et post mortem Anci regnum excepit. XXXV. Centum additis, patrum numerum auxit. Latinos subegit, Circum designavit, ludos edidit. XXXVI. Sabinorum bclio petitus, equitum centurias ampliavit. Tentandce scientice causa Atti Navii auguris consuluisse Jertur, an id,

A

« PoprzedniaDalej »