Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors]
[merged small][graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][graphic][ocr errors]
[ocr errors]

-PILEFATIO
Io. Nicolai Madvigii

AD PHILOLOGOS ET SCHOLARUM MAGISTROS.

Quum in emendationum Livianarum volumine, quod an

num fere abhinc prodiit, initio libri (p. 2.) dixissem, universi

operis Liviani ad eam formam, quam non solum animo con

ceptam, sed magnam partem litteris consignatam haberem,

edendi laborem, quem mihi quidam imponere cuperent, me

suscipere nolle, mutato deinde, dum liber typis deseribitur,

consilio, extremo loco (p. 629 in addendis et corrigendis) bre

viter significavi, Livium coniuncta mea collegaeque amicissimi

et suavissimi, lo. Ludovici Ussingii, opera editum iri. Eius

promissi exsequendi hoc initium est. Edimus enim nunc

primos quinque Livii libros, quos ceteri brevibus intervallis

subsequentur, sic emendatos, quemadmodum codicum bo

norum ope, adhibito recto iudicio artisque lege, sine temeritate

ac superstitione emendari posse visi snnt, eo exemplo, quod

quum communi quotidianaeque philologorum rerumque Roma

narum studiosorum, quique ob alias causas Livium legunt,

tractationi tum magistrorum discipulorumque in scholis usui

aptum putamus. (Postremo volumini praeter scripturas codicis

Vindobonensis quinque postremorum librorum periochae, quae

appellantur, adiungentur.) Et quoniam Ussingius ita et labo

ris partem molestiorem suscepit et consilta sententiasque me

cum contulit, ut totius recensionis arbitrium meum esse vellet,

par est etiam, me praefandi breviter et instituti nostri expli

candi munere fungi. Ac de tota Livii librorum recensendo

rum ratione, qualeque esset in singulis operis partibus instru

mentum criticum, ita expositum est a me in emendationibus

Livianis, ut iterum de ea re dicendi nunc quidem causam

habeam nullam; ibidemque et dixi aperte et exemplis quum

in unum locum congestis (p. 36 sqq.), tum per totum fere

« PoprzedniaDalej »