Obrazy na stronie
PDF
ePub

CULTA

Deo et hominibus placens

CONVERSATIO

in usum Cleri junioris adumbrata

per

Josephum Feger,

Collegii Pázmániani Vice-Rectorem Suae Sanctitatis Summi Pontificis
Cubicularium hon.

•BIBLI

Cum adprobatione Ordinarii,

Viennae in Austria.

Apud Mayer & Compagnie.

1856.

141. h.35.

Praefatio.

Sacerdos ex hominibus assumtus, divini Mediatoris vices

sustinet in iis quae sunt ad Deum, ut offerat sacrificia

in iis, quae sanguine Christi redemtos attinent, ut pastoris et doctoris munia obeat. Quapropter circumdatus licet infirmitate, omnibus viribus eo contendat, ut in tantae dignitatis celsitudine subjectiva cooperatione omnimode idoneus dignusque inventus, et oblationem sacrificii Deo acceptabilem reddat, et activae fidei charitatisque finem reportet, salutem animarum.

Ad haec praeliminaria ínstitutione opus esse, natura ipsa status sacerdotalis luce meridiana clarius indicat. Neque aliud anni probationis pro scopo habent, quam ut sancta vocatione distincti, ab omni corruptela, casuque in reprobum sensum praeservati, praeceptis morum et disciplinae, scientiis item sacris imbuti, sine offensione viam mandatorum Dei currere, omnemque activitatem ita moderari edoceantur: ut exsecutione officiorum utriusque ordinis — ibi quidem sancta sancte tractando, hic »forma facti gregis ex animo<< >>Deo per omnia placentes« viva se exhibeant exempla virtutum, motivo, formaque ipsa virtutis ab imagine Filii Dei mutuata.

Publica est vita Sacerdotis. »>In vita publica in>>quit s. Gregorius Nissenus suae quisque vitae pictor »>existit; artifex autem hujus operis voluntas est, colo>>res vero ad exprimendam imaginem virtutes sunt, pul>> chritudinis exemplar Christus est. Enitendum igitur, ut >> virtutum colores pulchri sint, et scienter periteque ad >>excipiendam imaginem commisceantur, ut imaginis »>(Christi zoũ Loyoũ) imago simus, et imitatione perspi>>cua, pulchritudinis exemplar exprimamus.<< Quodipsum praeter sacratiorem inter sacerdotem et fidelem populum relationem, illius pariter necessitudinis socialis momentum exposcit, vi cujus minister altaris, pastor et doctor - ut secundo qua membrum civilis societatis conversatione Deo et hominibus placente concives aedificet jure praetenditur.

Ad hanc officii partem implendam aeque institutione praevia opus esse fatebitur omnis, qui lubricas mundi semitas, et postulatorum ejus a veritate catholica in multis divergentium, verae humanae prosperitati persaepe adversantium, vel sinistra interpretatione adulteratorum, naturam penitius nosse didicit.

Ultimi saltem ordinis nonnulla memorando, scimus, quantis filii saeculi culturam, progressum, perfectionem, humanitatem, philantropismum, fraternitatem etc. aevi nostri efferant encomiis, quam decoro externos actus circumdent amictu, ut virtutis formam praeseferant! Et tamen haec omnia strictiori subjecta indagini apud non paucos, nil aliud sunt, quam speciosa toga, qua ulcera moralia momentanee obteguntur, quam dulcisonae phrases, quibus virus incredulitatis veluti quodam aromate conditur.

Culturae genuino sensu sumtae, perfectionis ente rationali dignae, ultimoque fini ejus consentaneae, - charitatis, quam nulla egoismi admixtio foedat, Ecclesia catholica, et haec sola foecunda mater, et infallibilis magistra est. Hanc ad perfectiora ducentem et nos sequi obligamur, lubentesque sequimur; cujus voce instructi, et ministerio gratiarum adjuti, scimus, quo loco-tamquam lucernam supra candelabrum positam nos, ceu exempla verae culturae ac urbanitatis, consistere oporteat.

[ocr errors]

In omnibus quae in regno morali concilianda, et ad veritatis unitatem reducenda sunt Providentia divina nos, ut jam memini, mediatores esse voluit. Loco igitur

« PoprzedniaDalej »