Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATROLOGIÆ

CURSUS COMPLETUS

SIVE

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE

ECCLESIASTICORUM

OCENTII

QUI AB EVO APOSTOLICO AD USQUE INNOCENTII III TEMPORA
FLORUERUNT;

RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUÆ

EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICE TRADITIONIS PER DUODECIM
PRIORA ECCLESIÆ SECULA;

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM
DILIGENTER CASTIGATA;

DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS NON NISI POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SECULIS DEBENTUR ABSOLUTAS,
DETECTIS, AUCTA;

INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS, SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI
SUBSEQUENTIBUS, DONATA;

CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM
DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA;

OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM
ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;

duobus indicibus GENERALIBUS LOCUPLETATA: Altero scilicet RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO Lectori comperiRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN
QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM SCRIPTURÆ
TEXTUS COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR: CHARACTERUM NITIDITAS,
CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO OPERIS DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIC, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM
AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS
FORMASQUE PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES PRIMA

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A TERTULLIANO AD GREGORIUM MAĞNUM.

ACCURANTE J.-P. MIGNE. Cursuum Completorum IN SINGULOS SCIENTIE

ECCLESIASTICE RAMOS, EDITORE.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

PARS PRIMA.

LIBRI AB AUCTORE NONDUM MONTANISTA SCRIPTI, INTER QUOS INTEGER
DE ORATIONE LIBER EX RECENSIONE MURATORII.

ACCEDUNT PLURES DIVERSI ARGUMENTI DISSERTATIONES JAC. PAMELII, DD. NICOL. LE NOURRY,
GOTHOFR. LUMPER, JOH. A. NOESSELT, LAUR. MOSHEIM, NEC NON ET PERPETUUS
SIGEBERTI HAVERCAMPI IN APOLOGETICUM COMMENTARIUS.

*

TOMUS PRIMUS.

PARISIIS

EXCUDEBAT MIGNE,

IN VIA DICTA : D'AMBOISE, PRÈS LA BARRIÈRE D'ENFER,

ÓU PETIT-MONTROUGE.

-

1844.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

APPENDIX V.-Les notes sur le traité du Baptême et de la Pénitence, avec la Dissertation intercalaris placée entre les deux traités.

Indices.

QUÆ IN HOC VOLUMINE CONTINENTUR.

Præfatio in Tertullianum.

Liber de Spectaculis.

Vita Q. S. F. Tertulliani, carthaginensis presby- Liber de Idololatria.
Liber ad Scapulam.

teri, auctore Jac. Pamelio.

Dissertatio de vera ætate ac doctrina scriptorum
quæ supersunt Q. S. Tertulliani, auctoribus D. Go-
thofredo Lumper et Job. A. Noesselt.
Paradoxa Tertulliani, cum antidoto Jacobi Pamelii.
Proverbiales formulæ toto opere hoc Tertullianico
contentæ, auctoribus B. Rhenano et A. Hoyo Bra-
gensi.

SERIES SECUNDA.

LIBRI MORALES.

De velandis Virginibus.
De Exhortatione Castitatis.
De Monogamia.

De Jejuniis.

De Pudicitia.

Dissertatio in Q. Septimii Florentis Tertulliani Apologeticum, duos ad Nationes libros et unum ad Scapulam, auctore D. Nicol. L. Nourry, presbytero et monacho ordinis S. Benedicti, e congregatione S. Mauri.

Liber de Oratione, cum notis Panciroli et Muratorii, variorumque.

Liber de Baptismo.

Liber de Pœnitentia.

Liber de Patientia.

Libri ad Uxorem duo.

Libri de Cultu fœminarum duo,

[ocr errors]
[ocr errors]

PRAEFATIO.

OMNES latinæ linguæ Patres, scriptoresque eccle- A usu ac vera auctoritate præfari non supererit. Ali enim alia quæ de eodem disserenda sunt pro virili in istius operis decursu dicent:

siasticos iterum, favente Deo, almaque Virgine Deipara, in lucem emittendos aggressuri; cum tanto canes christianæ testium agmini, quis potissimum præiret antesignanus, perpensa temporum, rerum, operum ratione, quæreremus; adfuisset quidem in promptu, e primis Ecclesia incunabulis, melioris notæ vir ac sanctioris ominis nomen; præstantior vero pondere ingenii ac doctrinarum copia nemo, præter hunc nostrum QUINTUM SEPTIMIUM FLORENTEM TERTULLIANUM.

Præibit nempe PAMELIUS Septimianos annales per quatuor et viginti fastus consulares contexturus. Subinde quæ cujuslibet libri occasio, ætas, auctoritas, quot sint et quandonam sive ante, sive post sus ceptum ab auctore montanismum conscripti, discrte disputabunt Joh. Aug. NOESSELT et D. Gothofredus LUMPER.

Tum Tertulliani Paradoxa, cum eorum antidoto, iterata ejusdem Pamelii opera recensebuntur.

B

Una succedent B. RHENANUS simul et ANDREAS HOYUS Brugensis, in explicandis que frequentiores usurpat Tertullianus Proverbiales formulas, unde lux non minima in toto opere suffunditur.

Deinde rara admodum ac pererudita in libros Apologeticos dissertatione D. NICOL. LE NOURRY ardua quæque Septimianæ doctrinæ momenta quam uberius et plenius exponet.

Laudandum quidem ingenium, damnanda' vero hæresis, ac sane lugenda longioris tanti viri vitæ pars ultima, majorque, in fœdos errores impensa. At cum altera pars et melior in fidei certamina strenue fuerit erogata, huic igitur, attentis saltem temporum ratione ac ætatis jure, primas habere partes indulgeatur. Hunc merito suum occidentalis Ecclesia sibi vindicet primum assertorem. Hujusce proinde magni nominis umbra ac patrocinio defensa, exoriatur et crescat nova hæc omnium, quibus adolevit Catholica Traditio, testimoniorum series integra, ex omnibus magnis, minimisve concinnanda scriptis, quæ ab Apostolorum ætate ad ultimos Patres in orbe christiano, fidei tuendae caussa, prodiere et supersunt; cuncta jam cdita iterum editura; deficientibus de die in diem aut raro occurrentibus veterum libris sufficienda; diu a multis enixe desiderata; jamdudum nuntiata; sero, quo providius, inchoata: ardua quippe res et tanta molis; indefesso tandem molimine, perpetuaque opera, adsit modo bonus dexterque Deus, finem ad usque ultimum perducenda.

(1) 1 Tim. III, 15.
(2) I Cor. Ill, 41.

(3) II Tim. II, 19.
TERTULLIANI I.

Interim subnectitur brevis et luculenta LAUR. MOSHEMII de ætate Apologetici, initioque persecutionis Severianæ disquisitio.

Interea decurrit integerrimus Tertulliani textus præcedentium editionum Rkenana, Pamelianæ, Franekana, Rigaltianæ, Parisiensium, Veneta, Hallensis, Wiceburgensis variis lectionibus illustratus, multorum præterea nempe JUNII, LATINII, WOUWERII, SALMASII, CIACCONII, SCALIGERI, SEMLERI, RITTERII, LEOPOLDI correctionibus castigatus, nec non et adornatus amplissimis RIIENANI, PAMELI!, -PANCIROLII, LACERDÆ, ALBASPINÆI, HAVERCAMPI, MURATORII, D. CORBINIANI THOMÆ et variorum commentariis.

C

His tot et talium virorum cura peractis ad cumulum, ut ita dicam, accedet copiosissimus Tertullianæ latinitatis index, præcipua CH. GODOFRED. SCHUTZII opera digestus.

Nobis vero talia auspicantibus felix faustumque sit, illud primis infixum vestigiis relegere, illud a Tertulliano misere lapso ediscere, nullum nempe fidei serendæ aut servandæ unquam fuisse necessarium feracissimi ingenii subsidium, nec ut firmum stet et inconcussum Ecclesiæ fundamentum, suffulciendam esse ab hominum imbecilli manu et caduca, banc columnam ac firmamentum veritatis (1). Enim aliud fundamentum nemo polest ponere, præter id quod positum est, quod est CHRISTUS JESUS (2). Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominal nomen Domini (3).

D

Unde jam nemo non videt quam exigua novis editoribus provincia remaneat, et quam sit nihil propemodum de suo penu addendum, nisi forte iis dicenda sint tum quae supra suscipienda decrevimus, de Tertulliani usu et auctoritate, nec etiam in iis sibimet omnino relictis, eximia nempe et breviori occurrente de eodem argumento dissertatiuncula D. Corbiniani Thomæ ; tum quænam fuerint ad usque tempora nostra præcipui in literarum orbe in Tertullianum impensi labores, quos iterum a doctiss. Ceillerio, Lumper, Schram et Schoennemann, diligenter investigatos accepturi sumus; tum demum coronidis instar, uberius in hoc prooemio supercrit (Une.)

Ea est interea hujusce qui primus occurrit testis varia ac dubia indoles, ut nonnulla de recto illius

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »