Obrazy na stronie
PDF
ePub

In gleichem Verlage ist erschienen : CANONES ET DECRETA SACROSANCTI OECUMENICI CONCILII TRIDEN

tini sub Paulo III., lulio III. et Pio IV. Pontificibus maximis. Cum patrum subscriptionibus. Editio quinta stereotypa denuo recognita. Romae in Collegio Urbano de propaganda fide. 8. brosch. 1/2 Thlr.

[blocks in formation]

EDITIONEM ROMAE A. D. MDLXVI. PUBLICI IURIS FACTAM

ACCURATISSIME EXPRESSUS.

COM S. REV. CONSISTORIE CATHOLICI PER

REGNUAL SAXONIAE APPROBATIONE.

[graphic][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

C 172.7.40

Bequest of
John Harvey Treat,

Lonaco

CATECHISMUS

EX DECRETO CONCILII TRIDENTINI

AD PAROCHOS
Imi. D. N. PII QUINTI IUSSU EDITUS.

*PROOEMIUM Agens de pastorum in ecclesia necessitate, auctoritate, officio et praecipuis doctrinae Christianae capitibus. • "QUAESTIO II. Unde tam praeclarum fidei munus concipitur. *** Quum autem „fides ex auditu 1)“ concipiatur, perspicuum est, quam necessaria semper fucrit ad aeternam salutem consequendam doctoris legitimi fidelis opera ac ministerium; siquidem dictum est ?): „Quomodo audient sine praedicante? quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? Et quidem ab ipsius mundi origine clementissimus ac benignissimus Deus suis nunquam defuit, sed multifarie multisque modis locutus 3) est Patribus in Prophetis, eisque pro temporum conditione ad coelestem beatitudinem certum ac directum iter monstravit.

QUAESTIO I Homo non potest, suis relictus viribus, verain sapientiam el obtinendac

beatitudinis certas rationes consequi. * Ea est humanae mentis et intelligentiae ratio, ut, quum alia multa, quae ad divinarum rerum cognitionem pertinent, ipsa per se magno adhibito labore et diligentia investigaverit ac cognoverit, maximam tamen illorum partem, quibus aeterna salus comparatur, cuius rei in primis causa homo conditus atque ad imaginem et similitudinem Dei creatus est, naturae lumine illustrata cognoscere aut cernere nunquam poluerit. „Invisibilia 1) quidem Dei; ut docet Apostolus, a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus et divinitas:" Verum „mysterium illud 2), quod absconditum est a saeculis et generationibus,“ ita humanam intelligentiam superat, ut, nisi manifestatum fuisset sanctis, quibus voluit Deus fidei munere notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus, quod est Christus, nullo studio homini ad eam sapientiam adspirare licuisset.

1) Rom. 1. 20. 2) Coloss. 1. 26.
CATECHISMUS CONC. TRID.

*QUAESTIO III. Christus in hunc mundum venit ad docendam fidem, quam postea Apostoli

el successores eorum propagarunt.* Sed quoniam praedixerat, daturum sc doctorem iustitiae in lucem gentium 4), ut esset salus eius usque ad extremum terrac, novissime locutus est nobis in Filio 5), quem etiam, voce e coelo delapsa ) a magnifica gloria, iussit ut omnes audirent, eiusque praeceptis obtemperarent. Deinde vero Filius alios dedit Apostolos, alios Prophetas, alios pastores et doctores, qui verbum vitae annunciarent?), ne circumferremur tanquam parvuli, fluctuantes omni vento doctrinae, sed firmo fidei fundamento adhaerentes, coaedificaremur 8) in habitaculum Dei in Spiritu Sancto.

. *QUAESTIO IV. Quomodo verba pastorum ecclesiae sint recipienda. * Ac ne quis verbum auditus 9) Dei ab ecclesiae ministris, lanquam verbum hominum, sed, sicut vere est, verbum Christi acciperet, ille ipse Salvator noster tantam auctoritatem eorum magisterio tribuendam esse statuit, ut diceret 10): „Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit;“ quod quidem non de iis tantum, quibuscum sermo habebatur, intelligi voluit, verum de omnibus etiam, qui legitima successione docendi munus obirent, quibus se omnibus diebus usque ad corsummationem saeculi affuturum esse pollicitus est 11).

1) Rom. 10. 17. 2) Rom. 10. 14, 15. 3) Hebr. 1. 1. 4) Isa. 49. 6. 5) Hebr. 1.2. 6) 2. Petr. 1. 17. 7) Ephes. 4. 11, 14. 8) Ephes. 2. 22. 9) 1. Thess. 2. 13. 10) Luc. 10. 16. 11) Maith. 28. 20.

« PoprzedniaDalej »