Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

PRÆMONITIO NOVI EDITORIS

AD LECTOREM BENEVOLUM.

Nøil de Horatio pronuntiandum superesse arbitror, post celeberrimum illud M. F. Quintiliani judicium : a Multo est tersior Lucilio ac purus magis Horatius, et ad a notandos hominum mores præcipuus..... At Lyricorum a idem Horatius fere solus legi dignus; nam et insurgit

aliquando, et plenus est jucunditatis et gratiæ ; et variis

figuris et verbis felicissime audax. » (Instit. Orat. lib. X, c. 1, § 94 et 96.) Nullum tamen invenies Editorem vel Interpretem, qui novis Flaccum laudibus extollere non studeat, glorieturve se de illo commentariis suis bene meritum : multi etiam occurrent querentes de sua ætate, quod sciolos morosos et vultuosos habeat, qui sæpe turpioris invidiæ stimulis excitati, vel putido arrogantis procaciæ fastu omnia præ se prosternentes, ea calumniari et damnare audent, quæ non legere prius curaverunt, sive lecta nullo modo intellexere.

Ego autem, nullius jurare in verba magistri ab ipso edoctus Horatio, quam in hac editione paranda viam ingressus sim, hodie simplicibus brevibusque verbis tantum explicabo.

In primo hoc volumine occurrent solummodo, cum argumentis et interpretationibus, carmina lyrica, quibus præibunt de metris Horatianis nonnulla e doctissimis commentatoribus excerpta.

In secundo volumine, Satirarum et Epistolarum libri; ac denique Ars Poetica, pari diligentia illustrata.

Tertius demum et ultimus tomus complectetur:

« PoprzedniaDalej »