TYPIS MANDAVIT JOANNES MOIR: VENDITUR EDINBURGI à LAING, à CADELL ET DAVIES LONDINI, ET DUBLINI à CUMMING. MDCCCXX. Gough Ireland Add Serenissimo Sussexiae Duci, ALEXANDER MACDONALD. PULCHRA, Caledonio jamdudum condita versu, Regie dux, almum dat cui Sussexia nomen, Nunc, age, diductas verbis numeroque Maronis, Accipe Phingaleas laudes, quas ore sonoro Saepius Ossianes cecinit convallibus altis ; Inde novos dabitur fòrs me, vir magne, labores Vincere, virtutemque tuis extendere factis, Brachia Telluri quà porrigit Amphitrite, Dum vaga saecla reget Coelus, dum sidera pascet. PRAEMISSAE DISPUTATIONES. OSSIANIS conversurus Phingalèiden, paucisque ego contentus lectoribus, tria praefabor. Primum de vetustate disseram poëmatum, quae tribuuntur Ossiani; deinde de Phingalèidos dicam genere, contendamque esse pulcherrimum; exponam denique quid de optimâ sentiam interpretatione, Latinisque condendis versibus. I. Ossianis poëmata primus Anglicâ solutâque oratione vertit, superioris saeculi annis 1760, 1761, Jacobus Macphersonus. Nec mora, per Magnam Britanniam Hiberniamque avidissimè lecta sunt. Hinc in exteras derivata gentes, summis per Gallias, Italiam, Germaniamque laudibus efferuntur. A |