Obrazy na stronie
PDF
ePub

OPERA

COMPLETA EDITIO PRIMA

CURANTIBUS

MELCHIORE SCHULERO ET IO. SCHULTHESSIO

VOLUMINIS SEXTI TOMUS SECUNDUS

NORUM SCRIPTORUM

PARS SEXTA

EXEGETICA NOVI TESTAMENTI RESIDUA.

GTINITY SCHOOL

LIBRARY.
VARVARD UNIVERSITY

TURICI EX OFFICINA SCHULTHESSIANA

1 8 3 8.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PRAEFATIO ET ΠΑΡΑΣΚΕΩΗ

in historiam dominicae passionis ac mortis. Quandoquidem mors Christi electorum omnium vita est, praestat · habere cognitum, qua ratione nobis fiat salutaris, quae in sese non polest non esse salutaris. Christus enim (ut Symeon testatur) ut multis in resurrectionem, ita et multis rursus in ruinam positus est. Fit hoc (quod alias plerumque). ut quod antidotum nobis datum est , vitio nostro in venenum et perniciem vertatur. Sunt qui crucem ac mortem Christi servatoris carnali quodam affectu cogitant, officio se egregie functos, et deo obsequium gratum praestitisse putantes, si Christo morienti singulis annis condoleant, et fletibus id testentur. Hi cogitare debent Christum non sui causa fletum a mulieribus postulasse. Dicit enim : Nolite flere super me aut mei causa, sed calamitatis admonuisse, quae ob ingratitudinem et infidelitatem illis obventura erat, et ob hoc subiicit: Flete vestri causa, venient enim dies etc. Taceo iam quod fere ambitionem in huiusmodi simulato dolore quaesivimus, voluimus enim videri tales qui Christo condoleremus, quum nihil minus essemus. Alii preculas quasdam frigidas in memoriain passionis demurmurant, alii in singulos dies aut horas certas passionis seriem partiuntur, alii ea tanquam magicis incantamentis, ad gloriam, ad cupiditatem abutuntur, non Christum sed sese quaerentes. Cogitemus seu potius meditemur et expendamus cur Christus mortuus sit: hic se aperient venae fidei et caritatis. Sic (inquit Ioannes) dilexit deus mundum, ut unigenitum filium suum daret pro eo, ut quicunque in eum credunt non pereant, sed habeant vitain aeternam. Eximiae ergo caritatis est, quod deus in mortem dat unigenitum suum, pro miseris et damnatis servulis, quae expensa, corda nostra accendit, et totos nos deo devincit. Quidquid vero praeter se dedisset, minus nobis fuisset ; etiamsi excellentissimam dedisset creaturam non fuisset satisfactum carni. Sese ergo dedit nobis in filio, ut de eius caritate et gratia nihil dubitaremus. Moritur auten),

Zuinglii univ, opera. Vol. VI. T. II. '

ut nos vivamus: cruci affigitur, ut nos liberemur, ipse eniin peccata nostra in corpore suo portavit, et omnes infirmitates nostras in se suscepit, cuius livore sanati sumus. Ipse precium est quod pro redeinptione nostra datum est, per ipsum iniustitia nostra deleta est et obliterata coram deo. In ipso iustitia dei placatur, in ipso credentibus vita donatur. Harum rerum meditatio ducet nos non solumn in venas divinae bonitatis, sed et in scaturigines peccatorum nostrorum. Hoc ergo in Christo apprehendainus, propter quod nobis a deo est donatus. Christus ergo non solum docet, ut penitius nos cognoscamus, nempe / impuros, iniustos et damnatos, sed simul sinum misericordiae tanquam certissimum asylum nobis aperit, simulque consolatur desperabundas, et onere peccatorum degravatas conscientias, pace et tranquillitate suos donans. Qui enim filium dedit, quid is negare posthac posset? In cruce ergo Christi hoc primum cogitemus, Christum esse precium redemptionis nostrae, hostiam pro peccatis, satisfactionem nostram, iustitiam nostram, vitam, sanctificationem, ostium et viam ad deum, pignus salutis et vitae aeternae, mediatorem, intercessorem, reconciliatorem unicum, per quem nobis aditus ad deum patet, in cuius morte peccata nostra moriuntur et intereunt. Cogitemus deinde, quid nobis praeferat dux et imperator vitae nostrae, qui datus est nobis a deo patre non solum redemptor, sed et praeitor et viae dux, ut reiectis omnibus , vestigiis eius inhaereamus, et defixis in eum oculis extra castra eum sequamur, ferentes opprobrium eius, conformes fiamus imagini filii dei, abnegata omni impietate, et noxiis desideriis, imo nobis ipsis abnegatis, crucem feramus post ipsum, inserti eius morti, mortificemus membra quae super terram sunt, et quae prins iniustitiae accommodavimus, accommodeinus iam iustitiae et sanctimoniae. Neque vero Christus exemplar est pictum aut sculptum, adeoque inortuum, sed vivum exemplar et efficax, quod in fidelibus relucet, exprimitur, et vere operatur, quod sese in omnibus dictis et factis totaque vitae actione exerit. Exemplar inquam vivuin et expressum omnium coelestium virtutum caritatis , obedientiae, modestiae, longanimitatis, mansuetudinis, tolerantiac, puritatis, constantiae, quo non est aliud perfectius aut absolutius. Quae enim maior caritas, quam mortem obire pro hostibus suis ? neque id in iuventa ut pueri ab Herode interfecti : neque divitum aut honoratorum more, sed turpissimam et abiectissimam, nempe crucis, idque inter duos latrones. Mori inquain morte turpissimorum et sceleratorum hominum ut seductorem. Ad haec assumpsit in se Christus quidquid est durum, vile, et adversum in hoc mundo: hoc inquam elegit Christus, et in sese pro nobis assumpsit, ne quid caro conqueri posset. Quidvis patiuntur homines, ut mortem effugiant, Christus super omnia unala etiam mortem eamque acerbissimam pertulit. Quidquid est magoum et pretiosum in hoc mundo contemnit, quidquid est carni ingratum et adversum eligit et patitur, paupertatem, ignominiam, infamiam, convitia, blasphemias, verbera, vincula, vulnera, mortem denique, ut nos disceremus mundum cum omuibus oblectamentis suis contemnere, et gravia quaeque ob ipsum cum gaudio ferre. Neque enim coelestia appetere possumus, nisi abiiciamus et contemnamus terrena. Qui mundum

aniat, deum amare non potest : qui mundum et quidquid in mundo est spernit, huic sapiunt aeterpa et divina. Talem hominein nihil adversi perturbare aut deiicere, nibil laeti efferre poterit. Humilitas et obedientia eius exemplo carent, qui cum deus esset, descendit, et nostram infirmitatem in se suscipit, obediens patri usque in mortem. Ex his quae praemisimus satis (ut opinor) apparet, qua ratione mors Christi a nobis meditanda, quid nobis ex ea discendum propositum sit, quidquc sit condolere ei, nempe, ut vestigia ipsius insequamur, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius, qui maledictis laccssitus, maledicta non regessit: affectus malis, non minatus est, sed tradidit vindictam ei qui iudicat iuste. Discamus et nos talia, ut fortes intrepidi et constantes simus, si quid patiendum est pro Christo, pro veritate , pro iustitia, ut infracto animo feramus ignominias, contumelias, mortem, ut nihil sit tam arduum, nihil tam grave, quod pro ipso ferrc non simus parati. Hoc est conformem fieri Christo, pati quod ipse passus est, facere quod ipse fecit, gloriari et gaudere si quid ferenduin pro Christo acciderit. Absit enim ut gloriam aliam quaeramus in hoc mundo, quam in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem nobis mundus crucifixus sit, et nos mundo: cuius stigmata portemus in corpore nostro, in tolerantia multa, in afflictionibus, in necessitatibus, in anxietatibus, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in puritate etc. Semper in inortem tradamur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in mortali carne nostra. Caritas dei constringat nos, hoc perpendentes, quod si unus pro omnibus mortuus fuit, omnes nos fuisse mortuos, mortuumque esse uvuin pro omnibus, ut qui vivunt posthac non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Ne defatigemur unquam, licet enim externus homo noster corruinpatur, internus tamen renovabitur in dies singulos. Nam momentanea levitas afflictionis nostrae , supra modum aeternum pondus gloriae pariet nobis, dum non spectamus ea quae videntur, nempe temporaria, sed ea quae non videntur, nempe aeterna. Cum igitur Christus passus sit pro nobis carne, nos quoque eadem cogitatione armemur, quod qui patitur in carne destitit a peccato, in hoc ut iam non concupiscentiis hominum, sed voluntati dei, quod superest in carne tempus, vivat. Sat enim nobis sit, quod anteacto vitae tempore voluntatem gentium patraverimus, quum versaremur in lasciviis, concupiscentiis, vinolentiis, comessationibus, compotationibus, et nefariis simulachroruin cultibus. Ne miremur quasi novum aliquid nobis obtingat, dum per ignem exploramur, fit enim hoc ad experimentum nostri : quin gaudeamus, quod dignos nos censet deus, ut pro ipso aliquid patiamur, et consortes reddamur afflictionum Christi, in cuius gloriae revelatione gaudebimus quoque exultantes. Si probris afficimur pro nomine Christi, beati sumus, quoniam gloria et spiritus dei super nos requiescit. Si enim commortui fuerimus Christo, et convivemus : si sufferimus, et copregnabimus. Et nemo coronatur, nisi qui legitime certat. Feramus igitur afflictionem, ut boni milites Christi, qui nomen dedimus Christo in sacramento baptismatis, in militiam eius ascripti, insiti in mortem eius. Ne ergo implicemur vitae negotiis, ne mundanis

« PoprzedniaDalej »