creatis utentes non offerimus illis sacrificia ad quos nihil istæ pertinent. Quin etiamsi non dæmones quosdam, sed angelos terræ fructibus, animantiumque generationi prapositos esse noverimus, laudamus eos quidem et Leatos prædicamus quibus a Deo res nostro generi utiles commissæ sunt; sed honorem Deo debitum illis non habemus. Nam nec Deus, nec ipsi quibus hæ res creditæ sunt, id voluerint. Imo nos probant magis cum sacra illis facere fugimus, quam si faceremus. Neque enim opus habent suffitibus qui sursum e terra tolluntur. LVIII. Pergit Celsus : « Nihil in hisce rebus vel mini>> mum esse cujus cura non alicui potestati mandata fuerit, >> id discere licet ex Ægyptiis, qui aiunt sex et triginta dæ>>>mones aut æthereos quosdam deos (sunt etiam qui plures >> numerent) corporis in totidem partes divisi alium alius >> partis curam suscipere jussos fuisse. Sciunt etiam dæmo>> num illorum nomina linguæ suæ propria, at Chneumen, >> Chnachoumen, Cnat, Sicat, Biou, Erou, Erebiou, Ra>> manor, Reianoor, et alia quæ sua lingua nominant. Quin >> eorum invocatione morbos partium sanant. Quid igitur >>> vetat, ne, si quis mavult sano corpore esse quam male >> affecto, bonis omnibus affluere quam calamitatibus con>> flictari, is molestiis pœnisque, quantum fieri potest, li>> beretur, illos aliosque honore prosequendo? » His Celsus conatur animam nostram ad dæmonas adducere, ac si corpora nostra sortiti essent. Suam cuique partem nostri corporis attributam esse pronuntiat, et vult fidem nos lis adjungere cultumque tribuere, ut sano magis quam ægre corpore simus, prospere magis quam misere vivamus, et quoad ejus fieri potest molestiis liberemur. Cultus ille Dei, qui cultus nec dividi nec separari potest, adeo illi displicet, ut non credat Deum, cum solus adoratur magnoque anime colitur, posse illi qui ipsum colit, propter id ipsum virtu |