nitentiales casus infrascriptos. Ita quòd nullus rector sive vicarius aut quivis alius habens curam animarum, saecu laris, aut religiosus civitatis, et diocesis nostrae Dertusensis absque licentiâ nostrâ, et nostrorum successorum, vel nostri et ipsorum successorum vicarii generalis aliquem ad confessionem et poenitentiam admittat, praeterquam in mortis articulo, in dictis casibus aut aliquo eorundem; sed illum confitentem sive confiteri volentem remittant ad nos, vel nostri successores, aut nostri et ipsorum vicarium generalem: alios autem casus concedimus dictis rectoribus, et aliis superius expressatis. Monentes eos, et in domino exortantes quod in confessionibus audiendis et poenitentiis injungendis districtè, et cautè, et more periti medici se habeant, et prudenter intelligant, quale eis debeant prebere consilium, et cujusmodi remedium adhibere: praedicti siquidem casus per nos, ut prefertur, retenti sequuntur in hunc modum. Et primo si quis confiteatur se credere haereticam pravitatem, sive esse receptorem, et fauto. rem haereticorum. Item clerici symonyaci, quocunque modo commiserint symoniam. Item clerici qui absque nos trâ licentiâ, vel successorum nostrorum ab alieno episcopo, aut praeter conscientiam nostram, vel dictorum successorum nostrorum, sive sine examinatione se fecerit promoveri. Item clerici per saltum promoti aliquo ordine pretermisso. Item apostatae in ordine suo, vel in suâ religione. Item non promoti ministrantes in officio divi-. no, ac si essent promoti. Item illi qui suos filios occiderunt studiosè, vel negligenter, seu invenerint juxta se mortuos, et qui illos exposuerunt per se, vel per alios ad portam ecclesiae, vel in alio loco, si sit publicum, ve fama. Item illi qui tractaverint in malos usus Eucharis tiam, sive Crysma. Item illi qui facto, verbo, consens, vel alio modo homicidium pertractaverint, si sit pubi " cum, vel si sit fama. Item sacrilegi: videlicet interfectores, percussores, ac violatores clericorum, tam saecularium, quàm religiosorum, et invassores vel violatores ecclesiarum, et incendiarii, et auferentes sacrum de sacro, vel sacrum de non sacro, vel non sacrum de sacro, et rem datam ecclesiae accipientes. Item retinentes contra ejus voluntatem, si sit publicum vel fama. Item et qui in ecclesia coierint cum muliere, vel alias per coitum ecclesiam polluerint, si sit publicum vel fama. Item qui luxu riam commiserint, seu compleverint cum matre, filiâ, vel sorore, vel aliâ consanguineâ sùâ infra quartum gradum, aut cum sanctimoniali, vel monacâ consecratâ, vel non consecratâ, si sit publicum vel fama. Et qui cum judaeâ, vel sarracenâ, vel quae cum judaeo, vel sarraceno, vel bruto animali coire ausu temerario, et nephario praesumpserit, si sit publicum, vel fama. Item mulier quae ex adulterio conceperit infantem, quem maritus ejus credit esse suum, propter quem legitimi haereditate paternâ defraudantur. Item qui, vel quae fecerit abortivum, vel tractaverit, si sit publicum, vel fama. Item iterantes scien ter babtisma, tam babtizans, quàm babtizatus. Item qui contra aliquem falsum tullerit testimonium in aliquibus causis, si sit publicum, vel fama. Item falsarii litterarum nostrarum,et nostrorum successorum, vel nostri, et ipsorum vicariorum, et officialium, et etiam falsarii litterarum domini nostri papae. Item maledici, hi qui contra Deum, vel aliquem sanctum, maximè qui contra beatam Virginem Mariam linguam blasfemam laxaverint. Item exercentes maleficia in matrimoniis vel ligamenta, si sit ublicum, vel fama. Item commitentes vitium carnale conta naturam, si est publicum vel fama. Item qui per vim volaverint, vel cognoverint aliquam mulierem carnaliter, siit publicum, vel fama. Item tenentes ad restitutionem décimarum, vel primitiarum, et aliarum obligationum, seu substractorum, sive illicitè adquisitorum excedentium summam XX. solidorum. Item et excommunicati à canonibus, vel constitutionibus provintialibus, vel synoda libus majori excommunicatione. Item et violantes, seu frangentes vota. Item si consanguinei, vel affines contrahunt matrimonia infra gradum prohibitum. Item si babtizatus et is qui illum suscipit de babtismo, vel idem babtizatus et ipsius suscipientis filii, et uxor prius cognita carnaliter, aut suscipiens, et babtizati pater, vel mater matrimonium contraxerint, aut alias inter eos perpetrabitur, seu commiscetur fornicatio, sive adulterium: et quod. de suscipiente dictum est, idem fiat de babtizante. Ett quod praedictum est in casibus' proximè dictis, idem servetur inter confirmantes, seu fronte crysmatos, et illos ad hoc tenentes. Item matrimonia clamdestina contrahentes. Item portantes arma ferrea, et lignea sarracenis, et alias res prohibitas.t Quòd rectores pro tricesima parte bonorum dimittant in morte XIII. solidos episcopo. Item licet in signum universalis dominii dominus Petrus, et dóminus Franciscus bonae memoriae praedecessores nostri retinuerint, videlicet dominus Petrus decimam partem, et dictus dominus Franciscus tricesimam partem bonorum rectorum nostrae diocesis Dertusensis, quae habent tempore mortis ipsorum, ut in constitutione ipsius domini Petri, quae incipit: Item statuimus, et ordinamus quod rectores ecclesiarum parrochialium &c. et in constitutione dicti domini Francisci, quae incipit: Item quamois dominus Petrus bonae memoriae &c. latius continetur: verùm cum fuerimus veraciter informati quòd dicti rectores reputantes dictam tricesimam partem etiam nimis magnam, non curabant reservare bona eorum; itaque tempore mortis ipsorum nulla, vel pauca bona inveniebantur, et inveniuntur, multaeque propterea piae etlaudabiles ordinationes ultimae ipsorum rectorum tolle bantur et tolluntur: idcircò nos ad supplicationem rectorum nostrae diocesis, volentes eis facere gratiam spetialem, de consilio et assensu praefati nostri capituli, tricesimam partem retentam per praedictum praedecessorem nostrum revocamus, et eam reducimus, ad id, videlicet, quod nos et successores nostri habeamus tantum à quolibet dictorum rectorum, et eorum successorum, et de bonis ipsorum mortis tempore eorundem, XIII. solidos monetae currentis in locis, seu villis ecclesiarum rectorum praedictorum. Quos XIII. solidos in signum universalis dominii nobis, et nostris successoribus retinemus. In aliis autem dictas constitutiones memoratorum praedecessorum nostrorum volumus in suo robore permanere. Quòd rectores possint ordinare in suâ ecclesiâ cappellaniam, et anniversarium, et in ecclesia sepelliri. Denique ad honorem ecclesiarum nostrae diocesis Dertusensis, et rectorum earundem, qui modo sunt, vel pro tempore fuerint, ordinamus de consilio, et assensu dicti nostri capituli, quòd si quis dictorum rectorum ordinare voluerit in suâ ecclesiâ cappellaniam perpetuam, aut perpetuum anniversarium, liceat hoc sibi, dum ta-, men, cappellaniam dotet ad minus de quindecim libris perpetuis, et dictum anniversarium, saltem de decem solidis censualibus perpetuis. Et valeat, si voluerit, in ipsâ ecclesià absque contradictione qualibet sepelliri in pavi mento ejusdem, sive tumulo, aut vaso, vel aliquo opere alio. Executores autem bonorum vel haeredes illorum rectorum qui ibi sepulti fuerint, teneantur et compellan. tur ipsius ecclesiae pavimentum propter hujusmodi sepulturam corruptum, sive destructum, reficere compe tenter. Indictio et convocatio concilii provincialis Dertusensis, die X. Septembris ann. 1429 celebrandi. EX ARCH. SEGOBR. MONITUM. Hoc concilium indixit cardin. Petrus de Fox, Martini V legatus, ad delenda penitùs praeteriti schismatis vestigia, quae Petro de Luna decedente, in successoris sui Aegidii Munnozii obedientiâ premere nonnulli infracto animo satagebant. Cessit pontificatui Aegidius apud villam S. Matthaei die XIV Aug. ann. 1429. Ejus rei acta, tum et concilii constitutiones edidit cardinalis de Aguirre. Deest tamen ibi convocatio synodi, quam modo ex autographo ad capitulum Segobricense misso, damus. Petrus, miseratione divinâ tituli Sancti Stephani in Coelio Monte presbyter cardinalis, in regno Aragoniae et omnibus aliis partibus, insulis, civitatibus, terris, et locis serenissimo principi domino Alphonso Aragonum regi illustri subjectis, à latere sedis apostolicae legatus, venerabilibus, et discretis viris, et capitulo Segobricen, salutem, et sinceram in Domino charitatem. Pridem sanc |