Obrazy na stronie
PDF
ePub

Filio tuo dilecti simus, nondum apparuit quod erimus. Attendit per retia carnis, et blanditus est, et inflammavit, et cucurrimus post odorem ejus. Sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. 1, 2): sicuti est, Domine, videre nostrum, quod nondum est nobis 1.

CAPUT XVI.

Solus Deus se scit omnino sicuti est.

19. Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter, et scis incommutabiliter, et vis incommutabiliter. Et essentia tua scit et vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter, et voluntas tua est et scit incommutabiliter. Nec videtur justum esse coram te, ut quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab illuminato commutabili. Ideoque anima mea tanquam terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6); quia sicut se illuminare de se non potest; ita se satiare de se non potest. Sic enim apud te fons vitæ, quomodo in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10).

CAPUT XVII.

Congregentur aquæ etc., Gen. 1, 9. Quid mare, quid

arida. Explicatur 11: Germinet terra, etc. 20. Quis congregavit amaricantes in societatem unam? Idem namque illis finis est temporalis et terrenæ felicitatis, propter quam faciunt omnia; quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. Quis, Domine, nisi tu qui dixisti ut congregarentur aquæ in congregationem unam,et appareret arida, sitiens tibi? Quoniam tuum est et mare, et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuæ formaverunt (Psal. XCIV, 5); neque enim amaritudo voluntatum, sed congregatio aquarum vocatur mare. Tu enim coerces etiam malas cupiditates animarum, et figis limites quousque progredi sinantur, atque ut in se comminuantur fluctus earum (Job. XXXVIII, 10, 11); atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia.

21. At animas sitientes tibi, et apparentes tibi alio fine distinctas a societate maris, occulto et dulci fonte irrigas, ut et terra det fructum suum : et dat fructum suum, et te jubente Domino Deo suo germinat anima nostra opera misericordiæ secundum genus; diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem; quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum indigentibus, similiter opitulantes quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus; non tantum in facilibus, tanquam in herba seminali, sed etiam in protectione adjutorii, forti robore, sicut lignum fructiferum; id est, beneficum ad eripiendum eum qui injuriam patitur, de manu potentis, et præbendo protectionis umbraculum valido robore justi judicii. 1 In vulgatis, quod nondum est, da nobis. At in Mss. non habetur da, nisi forte in aliquo e recentioribus.

2 Ita Bad. Am. Er. cum Mss. undecim. At Lov. et Arn., progredi sinantur aquæ,ut in se comminuantur.

3 Bad. Am. Er. Lov. omittunt et dat fructum suum. Sic legendum, juxta quatuor Mss. Ang. - Sic etiam Mart. cum uno Ms. Editio Florentina et 3 Mss. apud Rond. P. Benedictini in priori primi tomi editione beneficium posuerunt; in posteriori vero, servata præcedenti lectione, inutandam eam in beneficium dixerunt. M.

CAPUT XVIII.

Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quæ luminaria dividentia inter diem et noctem.

22. Ita Domine, ita, oro te, oriatur sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem; oriatur de terra veritas, et justitia de cœlo respiciat (Psal. LXXXIV, 12), et fiant in firmamento luminaria. Frangamus esurienti panem nostrum, et egenum sine tecto inducamus in domum nostram; nudum vestiamus, et domesticos seminis nostri non despiciamus. Quibus in terra natis fructibus, vide quia bonum est; et erumpat temporanea lux nostra (Isa. LVIII, 7, 8), et de ista inferiori fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitæ superius obtinentes, appareamus sicut luminaria in mundo, cohærentes firmamento Scripturæ tuæ. Ibi enim nobiscum disputas, ut dividamus inter intelligibilia et sensibilia, tanquam inter diem et noctem, vel inter animas, alias intelligibilibus, alias sensibilibus deditas; ut jam non tu solus in abdito dijudicationis tuæ, sicut antequam fieret firmamentum, dividas inter lucem et tenebras, sed etiam spirituales tui in eodem firmamento positi atque distincti, manifestata per orbem gratia tua luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et significent tempora: quia vetera transierunt, ecce facta sunt nova; et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus (Rom. XIII, 11); et quia nox præcessit, dies autem appropinquavit; et quia benedicis coronam anni tui (Psal. LXIV, 2), mittens operarios in messem tuam (Matth. 1x, 38), in qua seminanda alii laboraverunt, mittens etiam in aliam sementem (Joan. iv, 38), cujus messis in fine est (Matth, XIII, 39). Ita das vota optanti, et benedicis annos justi; tu autem idem ipse es, et in annis tuis qui non deficiunt (Psal. cI, 28), horreum præparas annis transeuntibus. Eterno quippe consilio, propriis temporibus bona cœlestia das super terram. 23. Quoniam quidem alii datur per Spiritum sermo sapientiæ, tanquam luminare majus, propter eos qui perspicuæ veritatis luce delectantur, tanquam in principio diei; alii autem sermo scientiæ secundum eumdem spiritum, tanquam luminare minus; alii fides, alii donatio curationum, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii judicatio spirituum, alteri genera linguarum ; et hæc omnia tanquam stellæ. Omnia enim hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult, et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem (I Cor. XII, 7, 11). Sermo autem scientiæ qua continentur omnia sacramenta, quæ variantur temporibus tanquam luna, et cæteræ notitiæ donorum quæ deinceps tanquam stellæ commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiæ quo gaudet prædictus dies, tantum in principio noctis sunt. His enim sunt necessaria,

1 Quatuor Mss. Angl., benignitatis operarios.

2 Lov., vitam optanti; et paulo post, ortum præparas: contra quam habent cæteri codices, quos utroque loco sequimur.

3 Mss. melioris notæ, in principia id est in luminaria noctis: quæ lectio videretur præferenda, nisi paulo supra haberetur in principio diei; forte pro in principium diei, juxta librum de Genesi contra Manichæos, cap. 14.

quibus ille prudentissimus servus tuus non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1), ille qui sapientiam loquitur inter perfectos (Ibid. II, 6). Animalis autem homo tanquam parvulus in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum, et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunæ stellarumque contentus sit. Hæc nobiscum disputas, sapientissime Deus noster, in Libro tuo firmamento tuo; ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis adhuc in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis.

CAPUT XIX.

Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc. 24. Sed prius lavamini, mundi estote; auferte nequitiam ab animis vestris, atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. Discite bonum facere, judicate pupillo, et justificate viduam; ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum; et venite, disputemus, dicit Dominus, ut fiant luminaria in firmamento cæli, et luceant super terram. Quærebat dives ille a magistro bono, quid faceret ut vitam æternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem, et nihil amplius; bonus est autem, quia Deus est dicat ei, ut vult venire ad vitam, servet mandata; separet a se amaritudinem malitiæ atque nequitiæ; non occidat, non mochetur, non furetur, non falsum testimonium dicat, ut appareat arida, et germinet honorem patris et matris, et dilectionem proximi. Feci, inquit, hæc omnia. Unde ergo tantæ spinæ, si terra fructifera est? Vade, exstirpa silvosa dumeta avaritiæ; vende quæ possides, et implere frugibus dando pauperibus, et habebis thesaurum in cœlis, et sequere Dominum si vis esse perfectus, eis sociatus inter quos loquitur sapientiam ille qui novit quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento coli; quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono (Matth. vi, 21). Sed contristata est terra sterilis, et spinæ offocaverunt verbum (Id. xix, 16-22).

25. Vos autem genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia ut sequeremini Dominum; ite post eum, et confundite fortia: ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento (I Petr. 11, 9); ut cœli enarrent gloriam ejus, dividentes inter lucem perfectorum sed nondum sicut Angelorum, et tenebras parvulorum sed non despectorum 1: lucete super omnem terram; et dies sole candens eructet diei verbum sapientiæ, et nox luna lucens annuntiet nocti verbum scientiæ (Psal. XVIII, 2). Luna et stellæ nocti lucent; sed nox non obscurat eas, quoniam ipsæ illuminant cam pro modulo ejus. Ecce enim tanquam Deo dicente, Fiant luminaria in firmamento cœli, factus est subito de cœlo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visæ sunt linguæ divisæ quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum (Act. 1, 2, 3); et facta

1 Am. Er. et novem Mss., desperatorum.

sunt luminaria in firmamento cœli (Matth. v, 14), verbum vitæ habentia. Ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. Vos enim estis lumen mundi, nec estis sub modio. Exaltatus est cui adhæsistis, et exaltavit vos. Discurrite, et innotescite omnibus gentibus. CAPUT XX.

Producant aquæ, etc., Gen. 1, 20. Quæ reptilia, que volatilia.

26. Concipiat et mare, et pariat opera vestra, et producant aquæ reptilia animarum vivarum. Separantes enim pretiosum a vili, facti estis os Dei, per quos diceret Producant aquæ, non animam vivam quam terra producit, sed reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram. Repserunt enim Sacramenta tua, Deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus tentationum sæculi, ad imbuendas gentes nomine tuo, in baptismo tuo. Et inter hæc facta sunt magnalia mirabilia tanquam ceti grandes, et voces nuntiorum tuorum volitantes super terram juxta firmamentum Libri tui, præposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo volitarent quocumque irent. Neque enim sunt loquelæ neque sermones, quorum non audiantur voces eorum, quando in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum (Psal. XVIII, 4, 5; quoniam tu, Domine, benedicendo multiplicasti hæc.

27. Numquid mentior, aut mixtione misceo, neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in firmamento cœli, et opera corporalia in undoso mari, et sub firmamento coli? Quarum enim rerum notitia sunt solidæ, et terminatæ sine incrementis generationum, tanquam lunina sapientiæ et scientiæ, earumdem rerum sunt operationes corporales multæ ac variæ; et aliud ex alio crescendo multiplicatur in benedictione tua, Deus, qui consolatus es fastidia sensuum mortalium, ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque dicatur. Aquæ produxerunt hæc; sed in verbo tuo. Necessitates alienatorum ab æternitate veritatis tuæ populorum produxerunt hæc; sed in Evangelio tuo, quoniam ipsæ aquæ ista ejecerunt; quarum amarus languor fuit causa, ut in tuo verbo ista procederent. 28. Et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior qui fecisti omnia a quo si non esset lapsus Adam, non diffunderetur ex utero ejus salsugo maris, genus humanum profunde curiosum, et procellose tumidum, et instabiliter fluidum; atque ita non opus esset ut in aquis multis corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. Sic enim nunc mihi occurrerunt reptilia et volatia, quibus imbuti, et initiati homines corporalibus sacramentis subditi, non ultra proficerent, nisi spiritualiter vivesceret anima gradu alio, et post initii verbum in consummationem respiceret. CAPUT XXI.

Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24. 29. Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed aquarum amaritudine terra discreta eje

cit, non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam. Neque enim jam opus habet Baptismo quo gentibus opus est, sicut opus habebat cum aquis tegeretur; non enim intratur aliter in regnum cœlorum ex illo quo instituisti ut sic intretur : nec magnalia quærit mirabilium quibus fiat fides; neque enim nisi signa et prodigia viderit, non credit (Joan. iv, 48), cum jam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris; et linguæ in signo 2 sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. xiv, 22). Nec isto igitur genere volatili, quod verbo tuo produxerunt aquæ, opus habet terra quam fundasti super aquas. Immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. Opera enim eorum narramus, sed tu es qui operaris in eis, ut operentur animam vivam. Terra producit eam, quia terra causa est ut hæc agant in ea; sicut mare fuit causa ut agerent reptilia animarum vivarum. et volatilia sub firmamento cœli, quibus jam terra non indiget; quamvis piscem manducet (Luc. XXIV, 43) levatum de profundo in ea mensa quam parasti in conspectu credentium (Psal. XXII, 5); ideo enim de profundo levatus est ut alat aridam. Et aves, marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. Primarum enim vocum evangelizantium infi. delitas homiuum causa exstitit; sed et fideles exhortantur, et benedicuntur ab eis multipliciter de die in diem. At vero anima viva de terra sumpsit exordium, quia non prodest jam nisi fidelibus continere se ab amore hujus sæculi, ut anima eorum tibi vivat, quæ mortua erat in deliciis vivens, deliciis, Domine, mortiferis (I Tim. v, 6); nam tu puri cordis vitales deliciæ.

30. Operentur ergo jam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces mysticas, ubi intenta sit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum; talis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum abscondunt se a facie tua Gen. 111, 8) et fiunt abyssus: sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi; et sint forma fidelibus vivendo coram eis, et excitando ad imitationem. Sic enim non tantum ad audiendum, sed etiam ad faciendum audiunt: Quærite Dominum, et vivet anima vestra (Psal. LXVIII, 33), ut producat terra animam viventem. Nolite conformari huic sæculo (Rom. XII, 2), continete vos ab eo. Evitando vivit anima, quæ appetendo moritur. Continete vos ab immani feritate superbiæ, ab inerti voluptate luxuriæ, et a fallaci nomine scientiæ; ut sint bestiæ mansuetæ, et pecora edomita, et innoxii serpentes. Motus enim animæ sunt isti in allegoria: sed fastus elationis, et delectatio libidinis, et venenum curiositatis motus sunt animæ mortuæ; quia non ita moritur, ut omni

Ejicit, juxta Somm. Mart. et Rond. M.

2 In signo, juxta Somm. et Rond. cum 5 Mss. M.

3 Lov., benedicunt eis; sed legendum cum Edd. aliis et Mss., benedicuntur ab eis: quæ lectio perperam correcta est propter verbum exhortantur, quod putarunt active usurpari.

Sumit, juxta Arn. et Mart. cum 6 Mss. M.

motu careat, quoniam discedendo a fonte vitæ, moritur, atque ita suscipitur a prætereunte sæculo, et conformatur ei.

31. Verbum autem tuum, Deus, fons vitæ æternæ est, et non præterit: ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis, Nolite conformari huic sæculo; ut producat terra in fonte vitæ animam viventem, in verbo tuo per Evangelistas tuos animam continentem, imitando imitatores Christi tui. Hoc est enim secundum genus, quoniam æmulatio viri ab amico est: Estote, inquit, sicut ego; quia et ego sicut vos (Galat. iv, 12). Ita erunt in anima viva 1 bestiæ bonæ in mansuetudine actionis. Mandasti enim, dicens In mansuetudine opera tua perfice, et ab omni homine diligeris (Eccli. m, 19). Et pecora bona neque si manducaverint, abundantia; neque si non manducaverint, egentia: et serpentes boni, non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cavendum; et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciatur æternitas (Rom. 1, 20). Serviunt enim rationi hæc animalia, cum a progressu mortifero cohibita vivunt et

bona sunt.

CAPUT XXII.

Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis.

32. Ecce enim, Domne Deus noster, creator noster, cum cohibitæ fuerint affectiones ab amore sæculi. quibus moriebamur male vivendo, et cœperit esse anima vivens bene vivendo, conpletumque fuerit verbum tuum, quod per Apostolum tuum dixisti, Nolite conformari huic sæculo; consequitur et illud quod adjunxisti statim et dixisti, Sed reformamini in novitate mentis vestræ (Rom. XII, 2): non jam secundum genus, tanquam imitantes præcedentem proximum, nec ex hominis melioris auctoritate viventes. Neque enim dixisti, Fiat homo secundum genus; sed, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1, 26); ut nos probemus quæ sit voluntas tua. Ad hoc enim dispensator ille tuus generans per Evangelium filios (I Cor. iv, 15), ne semper parvulos haberet quos lacte nutriret, et tanquam nutrix foveret (I Thess. 11, 7): ad Reformamini, inquit, in novitate mentis vestræ, probandum vos 2 quæ sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum (Rom. XII, 2). Ideoque non dicis, Fiat homo; sed, Faciamus hominem. Nec dicis, Secundum genus; sed, Ad imaginem et similitudinem nostram. Mente quippe renovatus, et conspiciens intellectam veritatem tuam, homine demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur; sed demonstrante te probat ipse quæ sit voluntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum et doces eum jam capacem videre Trinitatem unitatis, et unitatem Trinitatis. Ideoque pluraliter dicto, Faciamus hominem, singulariter tamen infertur, Et fecit Deus hominem ; 1 Plures Mss., in animam vivam.

2 In editis deest vos; quam vocem restituere placuit ex Mss., quia locum illum sic referre solet Augustinus.

3 Bad. Am. Er. et Arn. facis jam capacem. Sic etiam duo

e Mss.

et pluraliter dicto, Ad imaginem nostram, singulariter infertur, ad imaginem Dei. Ita homo renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Gen. 1, 27; Coloss. III, 10): et spiritualis effectus judicat omnia, quæ utique judicanda sunt; ipse autem a nemine judicatur.

CAPUT XXIII.

Et præsit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet.

33. Quod autem judicat omnia, hoc est quod habet potestatem piscium maris, et volatilium cœli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terræ, et omnium repentium quæ repunt super terram. Hoc enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quæ sunt Spiritus Dei (I Cor. 1, 14). Alioqui homo in honore positus, non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Ergo in Ecclesia tua, Deus noster, secundum gratiam tuam quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum, creati in operibus bonis (Ephes. 11, 10), non solum qui spiritualiter præsunt, sed etiam ii qui spiritualiter subduntur eis qui præsunt (Masculum enim et feminam fecisti hominem [Gen. 1, 27]. hoc modo in gratia tua spirituali, ubi secundum sexum corporis non est masculus et femina; quia neque Judæus, neque Græcus, neque servus, neque liber [Galat, 11, 28]); spirituales ergo, sive qui præsunt, sive qui obtemperant, spiritualiter judicant (I Cor. 11, 15) non de cognitionibus spiritualibus, quæ lucent in firmamento (non enim oportet de tam sublimi auctoritate judicare); neque de ipso Libro tuo, etiamsi quid ibi non lucet; quoniam submittimus ei nostrum intellectum, certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum esse. Sic enim homo, licet jam spiritualis et renovatus in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. II, 10); factor tamen legis debet esse, non judex (Jacobi iv, 11). Neque de illa distinctione judicat, spiritualium videlicet atque carnalium hominum, qui tuis, Deus noster, oculis noti sunt, et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex fructibus eorum cognoscamus eos (Matth. vii, 20): sed tu, Domine, jam scis eos et divisisti et vocasti in occulto, antequam fieret firmamentum. Neque deturbidis hujus sæculi populis quanquam spiritualis homo judicat. Quid enim ei de iis qui foris sunt judicare (I Cor. v, 12), ignoranti quis inde venturus sit in dulcedinem gratiæ tuæ, et quis in perpetua impietatis amaritudine remansurus?

[ocr errors]

34. Ideoque homo quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium cœli, neque ipsius occulti cæli, neque diei et noctis, quæ ante cœli constitutionem vocasti, neque congregationis aquarum quod est mare; sed accepit potestatem piscium maris, et volatilium cœli, et omnium pecorum, et omnis terræ, et omnium repentium quæ repunt super terram. Judicat enim; et approbat quod recte, improbat autem 1 Ita plerique Mss. cum Arn.; at aliæ editiones habent tanquam; Mss. tres, quemquam.

[ocr errors]

quod perperam invenerit: sive in ea solemnitate sacramentorum quibus initiantur, quos pervestigat in aquis multis misericordia tua; sive in ea qua ille piscis exhibetur quem levatum de profundo terra pia comedit; sive in verborum signis vocibusque subjectis auctoritati Libri tui tanquam sub firmamento volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus, Amen. Quibus omnibus vocibus corporaliter enuntiandis, causa est abyssus sæculi, et cæcitas carnis, qua cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus: ita quamvis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. Indicat etiam spiritualis, approbando quod rectum, improbando autem quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, eleemosynis tanquam terra fructifera, et de anima viva mansuefactis affectionibus, in castitate, in jejuniis, in cogitationibus piis, de iis quæ per sensum corporis percipiantur. De his enim judicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.

1

CAPUT XXIV.

Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, etc., Gen. 81, 2. 35. Sed quid est hoc, et quale mysterium est? Ecce benedicis homines, o Domine, ut crescant et multiplicentur, et impleant terram. Nihilne nobis ex hoc innuis ut intelligamus aliquid? Cur non ita benedixeris lumen quam vocasti diem, nec firmamentum cæli, nec luminaria, nec sidera, nec terram, nec mare? Dicerem te, Deus noster qui nos ad imaginem tuam creasti, dicerem te hoc donum benedictionis homini proprie voluisse largiri; nisi hoc modo benedixisses pisces et cetos ut crescerent, et multiplicarentur, et implerent aquas maris, et volatilia multiplicarentur super terram. Item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc, quæ gignendo ex semetipsis propagantur; si eam reperirem in arbustis, et frutetis et in pecoribus terræ. Nunc autem nec herbis et lignis dictum est, nec bestiis et serpentibus, Crescite et multiplicamini; cum hæc quoque omnia, sicut pisces et aves et homines gignendo augeantur, genusque custodiant.

36. Quid igitur dicam, lumen meum Veritas? quia vacat hoc, quia inaniter ita dictum est? Nequaquam, Pater pietatis; absit ut hoc dicat servus Verbi tui. Et si ego non intelligo quid hoc eloquio significes, utantur eo melius meliores, id est intelligentiores quam ego sum, unicuique quantum sapere dedisti Deus meus. Placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me, Domine, non incassum te ita locutum esse, neque silebo quod mihi lectionis hujus occasio suggerit. Verum est enim, nec video quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. Novi enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intelligitur; et multipliciter mente intelligi, quod uno modo per 1 Lov. aliæque editiones, excepta Arn., quæ : male, uti ex Mss. et ex sermonis serie intelligitur.

corpus significatur. Ecce simplex dilectio Dei et proximi, quam multiplicibus sacramentis, et innumerabilibus linguis, et in unaquaque lingua innumerabilibus locutionum modis, corporaliter enuntiatur! ita crescunt et multiplicantur fetus aquarum. Attende iterum quisquis hæc legis: ecce quod uno modo Scriptura effert, et vox personat, In principio fecit Deus cœlum et terram (Gen. 1, 1); nonne multipliciter intelligitur non errorum fallacia, sed verarum intelligentiarum generibus? ita crescunt et multiplicantur fetus hominum.

37. Itaque si naturas ipsas rerum non allegorice sed proprie cogitemus; ad omnia quæ de seminibus gignuntur, convenit verbum Crescite et multiplicamini. Si autem figurate posita ista tractemus, quod potius arbitror intendisse Scripturam, quæ utique non supervacue solis aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem attribuit; invenimus quidem multitudines et in creaturis spiritualibus atque corporalibus, tanquam in cœlo et in terra; et in animis justis et iniquis, tanquam in luce et tenebris; et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tanquam in firmamento quod solidatum est inter aquam et aquam et in societate amaricantium populorum, tanquam in mari; et in studio animarum piarum, tanquam in arida; et in operibus misericordiæ secundum præsentem vitam, tanquam in herbis seminalibus et lignis fructiferis; et in spiritualibus donis manifestatis ad utilitatem, sicut in luminaribus cœli; et in affectibus formatis ad temperantiam, tanquam in anima viva. In his omnibus nanciscimur multitudines, et ubertates, et incrementa: sed quod ita crescat et multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur, et una enuntiatio multis modis intelligatur; non invenimus, nisi in signis corporaliter editis, et rebus intelligibiliter excogitatis. Signa corporaliter edita, generationes aquarum propter necessarias causas carnalis profunditatis; res autem intelligibiliter excogitatas, generationes humanas propter rationis fecunditatem intelligimus. Et ideo credimus utrique horum generi dictum esse abs te, Domine, Crescite et multiplicamini. In hac enim benedictione, concessam nobis a te potestatem et facultatem accipio, et multis modis enuntiare quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis modis intelligere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. Sic implentur aquæ maris, quæ non moventur nisi a variis significationibus: sic et fetibus humanis impletur et terra; cujus ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.

CAPUT XXV.

Ecce dedi vobis omnem herbam.... in escam. etc., Gen. 1, 29.

38. Volo etiam dicere, Domine Deus meus, quod me consequens tua Scriptura commonet; et dicam, nec verebor. Verum enim dicam, te mihi inspirante, quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. Neque enim alio præter te inspirante credo me verum dicere, cum

1 Nisi variis, juxta Dub. Mart. et Rond. cum 11 Mss. M.

tu sis veritas (Joan. xiv, 6), omnis autem homo mendax (Psal. cxv 11,). Et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. vIII, 44). Ergo ut verum loquar, de tuo loquar. Ecce dedisti nobis in escam omne fenum sativum, seminans semen quod est super omnem terram; et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi. Nec nobis solis, sed et omnibus avibus cœli, et bestiis terræ, atque serpentibus: piscibus autem et cetis magnis non dedisti hæc. Dicebamus enim eis fructibus terræ significari, et in allegoria figurari opera misericordiæ, quæ hujus vitæ necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. Talis terra erat pius Onesiphorus, cujus domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigeravit, et catenam ejus non erubuit (II Tim. I, 16). Hoc fecerunt et fratres, et tali fruge fructificaverunt, qui quod ei deerat, suppleverunt ex Macedonia (II Cor. xI, 9). Quomodo autem dolet quædam ligna, quæ fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur? (II Tim. iv, 16.) Ista enim debentur eis qui ministrant doctrinam rationalem per intelligentias divinorum mysteriorum: et ita eis debentur, tanquam hominibus. Debentur autem eis sicut animæ vivæ, præbentibus se ad imitandum in omni continentia. Item debentur eis tanquam volatilibus, propter benedictiones eorum quæ multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. xvIII, 5). CAPUT XXVI.

Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum
collato.

39. Pascuntur autem his escis qui lætantur eis; nec illi lætantur eis quorum Deus venter est. Neque enim et in illis qui præbent ista, ea quæ dant, fructus est; sed quo animo dant. Itaque ille qui Deo serviebat, non suo ventri, video plane unde gaudeat ; video et congratulor ei valde. Acceperat enim a Philippensibus, quæ per Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, video. Unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens, Gavisus sum, inquit, magnifice in Domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo et sapiebatis; tædium autem habuistis (Philip. iv, 10). Isti ergo diuturno tædio marcuerant, et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis; et gaudet eis quia repullularunt, non sibi quia ejus indigentiæ subvenerunt. Ideo secutus ait: Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in quibus sum sufficiens esse. Scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omnia imbutus sum; et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat (Ibid., 11-13).

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »