Obrazy na stronie
PDF
ePub

adjutor noster; ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Attende ubi albescit veritas. Ecce puta, vox corporis incipit sonare, et sonat, et adhuc sonat, et ecce desinit; jamque silentium est, et vox illa præterita est, et non est jam vox. Futura erat antequam sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia jam non est. Tunc ergo poterat cum sonabat, quia tunc erat quæ metiri posset. Sed et tunc non stabat; ibat enim et præteribat. An ideo magis poterat? Præteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis quo metiri posset, quoniam præsens nullum habet spatium. Si ergo tunc poterat, ecce puta, altera cœpit sonare, et adhuc sonat, continuato tenore sine ulla distinctione: metiamur eam dum sonat; cum enim sonare cessaverit, jam præterita erit, et non erit quæ possit metiri; metiamur plane et dicamus quanta sit. Sed adhuc sonat, nec metiri potest nisi ab initio sui quo sonare cœpit, usque ad finem quo desinit. Ipsum quippe intervallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. Quapropter vox quæ nondum finita est, metiri non potest, ut dicatur quam longa vel brevis sit; nec dici aut æqualis alicui, aut ad aliquam simpla vel dupla, vel quid aliud. Cum autem finita fuerit, jam non erit. Quo pacto igitur metiri poterit? Et metimur tamen tempora: nec ea quæ nondum sunt, nec ea quæ jam non sunt, nec ea quæ nulla mora extenduntur, nec ea quæ terminos non habent; nec futura ergo, nec præterita, nec præsentia, ne prætereuntia tempora metimur, et metimur tamen tempora.

35. Deus creator omnium; versus iste octo syllabarum, brevibus et longis alternat syllabis. Quatuor itaque breves; prima, tertia, quinta, septima, simplæ sunt ad quatuor longas; secundam, quartam, sextam, octavam. Hæ singulæ ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio, renuntio, et ita est quantum sentitur sensu manifesto. Quantum sensus manifestus est, brevi syllaba longam metior, eamque habere bis tantum sentio. Sed cum altera post alteram sonat, si prior brevis, longa posterior, quomodo tenebo brevem, et quomodo eam longæ metiens applicabo, ut inveniam quod bis tantum habeat; quandoquidem longa sonare non incipit, nisi brevis sonare destiterit? Ipsam quoque longam non præsentem metior, quando nisi finitam non metior. Ejus autem finitio, præteritio est. Quid ergo est quod metiar? ubi est, qua1 metior, brevis? ubi est longa quam metior? Ambæ sonuerunt, avolaverunt, præterierunt,jam non sunt; et ego metior, fidenterque, respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. Neque hoc possum, nisi quia præterierunt et finitæ sunt. Non ergo ipsas quæ jam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet.

36. In te, anime meus, tempora metior; noli mihi obstrepere quod est, Noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. In te, inquam, tempora metior; affectionem quam res prætereuntes in te faciunt, et cum illæ præterierint manet, ipsam metior præsen

1 Lov. et antiquiores editiones, quam metior; sed melius Arn. cum Mss. qua; statim quippe dixerat Augustinus brevi syllaba longam se metiri.

tem, non eas quæ præterierunt ut fieret; ipsam metior, cum tempora metior. Ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior. Quid cum metimur silentia, et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa vox tenuit? Nonne cogitationem tendimus ad mensuram vocis, quasi sonaret, ut aliquid de intervallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? Nam et voce atque ore cessante, peragimus cogitando carmina, et versus et quemque sermonem, motionumque dimensiones quaslibet, et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit renuntiamus, non aliter ac si ea sonando diceremus. Si voluerit aliquis edere longiusculam vocem, et constituerit præmeditando quam longa futura sit; egit utique iste spatium temporis in silentio memoriæque commendans cœpit edere illam vocem quæ sonat, donec ad propositum terminum perducatur; imo sonuit et sonabit; nam quod ejus jam peractum est, utique sonuit; quod autem restat, sonabit: atque ita peragitur, dum præsens intentio futurum in præteritum trajicit, diminutione futuri crescente præterito, donec consumptione futuri sit totum præteritum. CAPUT XXVIII.

Animo metimur tempora.

37. Sed quomodo minuitur aut comsumitur futurum, quod nondum est? aut quomodo crescit præteritum quod jam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria sunt? Nam et exspectat et attendit et meminit, ut id quod exspectat. per id quod attendit, transeat in id quod meminerit. Quis igitur negat futura nondum esse? Sed tamen jam est in animo expectatio futurorum. Et quis negat præterita jam non esse? Sed tamen adhuc est in auimo memoria præteritorum. Et quis negat præsens tempus carere spatio, quia in puncto præterit? Sed tamen perdurat attentio per quam pergat abesse quod aderit. Non igitur longum tempus futurum quod non est, sed longum futurum longa exspectatio futuri est ; neque longum præteritum tempus quod non est, sed longum præteritum longa me moria præteriti est.

1

38. Dicturus sum canticum quod novi: antequam incipiam, in totum exspectatio mea tenditur; cum autem cœpero, quantum ex illa 2 in præteritum decerpsero, tenditur in memoria mea: atque distenditur vita hujus actionis meæ in memoriam, propter quod dixi; et in exspectationem, propter quod dicturus sum: præsens tamen adest attentio mea, per quam trajiciatur quod erat futurum ut fiat præteritum. Quod quanto magis agitur et agitur, tanto breviata exspectatione prolongatur memoria; donec tota exspectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. Et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis ejus fit, atque in singulis syllabis ejus; hoc in actione longiore, cujus forte particula est illud canticum; hoc in tota vita hominis, cujus partes sunt

In prius editis, peragat abesse quod aderit. Melius in Mss., pergat abesse; id est, per quam attentionem pergat transire in præteritum, quod est futurum. -Mart. et Rond., pergat adesse quod aberit. M.

2 Ex illo juxta Er. Ven. Lugd. Somm. Dub, Flor. et Rond. cum 7 Mss. M.

omnes actiones hominis; hoc in toto sæculo filiorum hominum, cujus partes sunt omnes vitæ hominum. CAPUT XXIX.

Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi. 39. Sed quoniam melior est misericordia tua super vitas (Psal. LXII, 4), ecce distentio est vita mea, et me suscepit dextera tua in Domino meo mediatore Filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum apprehendam in quo et apprehensus sum, et a veteribus diebus colligar sequens unum, præterita oblitus; non in ea quæ futura et transitura sunt, sed in ea quæ ante sunt, non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, sed secundum intentionem sequor ad palmam supernæ vocationis (Philipp. 11, 13, 14); ubi audiam vocem Jaudis tuæ, et contempler delectationem tuam, nec venientem, nec prætereuntem. Nunc vero anni mei in gemitibus. Et tu solatium meum, Domine, pater meus æternus es: at ego in tempora dissilui 2, quorum ordinem nescio; et tumultuosis varietatibus dilaniantur cogitationes meæ, intima viscera animæ meæ, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui.

CAPUT XXX.

Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.

40. Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, veritate tua; nec patiar quæstiones hominum, qui pœnali morbo plus sitiunt quam capiunt et dicunt, Quid faciebat Deus antequam faceret cœlum et terram? Aut quid ei venit in mentem, ut aliquid faceret, cum antea nunquam aliquid fecerit? Da illis, Domine, bene cogitare quid dicant, et invenire quia non dicitur, Nunquam, ubi non est tempus. Quod ergo dicitur, nunquam fecisse, quid aliud dicitur nisi 1 Sic Mss. at Edd., intentus.

2 Mss. Benign. Corb. et alii non deteriores, dissolui. 3 Qui, juxta Er. Ven. Lugd. Mart. et Rond. cum 8 Mss.M.

nullo tempore fecisse? Videant itaque nullum tempus esse posse sine creatura, et desinant istam vanitatem loqui. Extendantur etiam in ea quæ ante sunt, et intelligant te ante omnia tempora æternum Creatorem omnium temporum, neque ulla tempora tibi esse coæterna, nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora.

CAPUT XXXI.

Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura. 41. Domine Deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui, et quam longe inde me projecerunt consequentia delictorum meorum? Sana oculos meos, et congaudeam luci tuæ. Certe si est tam grandi scientia et præscientia pollens animus, cui cuncta præterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum; nimiam mirabilis est animus iste, atque ad horrorem stupendus : quippe quem ita non lateat quidquid peractum, et quidquid reliquum sæculorum est; quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum ejus abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. Sed absit ut tu conditor universitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noveris omnia futura et præterita. Longe tu, longe mirabilius, longeque secretius. Neque enim sicut nota cantantis notumve canticum audientis, exspectatione vocum futurarum et memoria præteritarum variatur affectus, sensusque distenditur; ita tibi aliquid accidit incommutabiliter æterno, hoc est, vere æterno Creatori mentium. Sicut ergo nosti in principio cœlum et terram sine varietate notitiæ tuæ, ita fecisti in principio cœlum et terram sine distentione', actionis tuæ. Qui intelligit, confiteatur tibi; et qui non intelligit, confiteatur tibi. O quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua! Tus enim erigi elisos (Psal. CXLV, 8), et non cadunt quorum celsitudo tu es.

1 In vulgatis et aliquot Mss., sine distinctione; at in Mss. pluribus et melioris notæ habetur, sine distentione: consequentius porro ad illud quod præcedit: neque enim sicut nota cantantis... variatur affectus sensusque distenditur.

LIBER DUODECIMUS.

Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, In principio fecit Deus cœlum et terram. Illic nomine cœli significatam putat spiritualem vel intellectualem illam creaturam, quæ semper faciem Dei contemplatur; terræ autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatæ. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturæ divinæ profundiate multiplicem posse erui sensum confitetur.

CAPUT PRIMUM.

Difficilis inquisitio veri.

1. Multa satagit cor meum, Domine, in hac inopia vitæ meæ pulsatum verbis sanctæ Scripturæ tuæ : et ideo plerumque in sermone copiosa et egestas humanæ intelligentiæ; quia plus loquitur inquisitio quam inventio, et longior est petitio quam impetratio, et operosior est manus pulsans quam sumens. Tenemus promissum ; quis corrumpet illud? Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. vII, 31)? Petite, et accipietis ; quærite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et quærens invenit,

et pulsanti aperietur (Matth. vii, 7, 8). Promissa tua sunt; et quis falli, timeat, cum promittit Veritas? CAPUT II.

De duplici cælo et terra.

2. Confitetur altitudini tuæ humilitas linguæ meæ quoniam tu fecisti cœlum et terram; hoc cœlum quod video, terramque quam calco, unde est hæc terra quam porto, tu fecisti. Sed ubi est cœlum cœli, Domine, de quo audivimus in voce Psalmi: Cœlum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum (Psal. CXII, 16)? Ubi est cœlum quod non cernimus, cui terra est hoc omne quod cernimus? Hoc enim totum corporeum, non ubique totum ita accepit speciem

[blocks in formation]

Quid tenebræ super faciem abyssi.

3. Et nimirum hæc terra erat invisibilis et incomposita, et nescio quæ profunditas abyssi super quam non erat lux; quia nulla species erat illi; unde jussisti ut scriberetur, quod tenebræ erant super abyssum (Gen. 1, 2); quid aliud quam lucis absentia ? Ubi enim lux esset, si esset, nisi superesset eminendo et illustrando? Ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras, nisi abesse lucem? Super itaque erant tenebræ, quia lux super aberat; sicut sonus ubi non est, silentium est. Et quid est esse ibi silentium, nisi sonum ibi non esse? Nonne tu, Domine, docuisti hanc animam quæ tibi confitetur? Nonne tu, Domine, docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid; non color, non figura, non corpus, non spiritus? Non tamen omnino nihil erat quædam informitas sine ulla specie. CAPUT IV.

Quid terra invisibilis et incomposita.

4. Quid ergo vocaretur, quod etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo vocabulo ? Quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informati omnimodæ, quam terra et abyssus? Minus enim speciosa sunt, pro suo gradu infimo, quam cætera superiora perlucida et luculenta omnia. Cur ergo non accipiam informitatem materiæ, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam, ut appellaretur terra invisibilis et incomposita?

[blocks in formation]

Quid olim cum Manichæis senserit de materia informi, quid modo.

6. Ego vero, Domine, si totum confitear3tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me,cujus antea nomen audiens et non intelligens narrantibus mihi eis qui non intelligerent, eam cum speciebus innumeris et variis cogitabam; et ideo non eam cogitabam; fœdas et horribiles formas perturbatis ordinibus volve1 Cui, juxta Er. Lugd. Ven. Lov. M.

2 Ita in Mss. et concinnius quam si legas ut in vulgatis: El cum in ea. Somm., neque et neque ut amittens, sic: cum in ea. М.

3 In Mss. omnibus habetur, si totum confitear: cujus propositionis sensus ex istis completur verbis, quis legentium canere durabit?

bat animus, sed formas tamen; et informe appellabam, non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum aversaretur sensus meus, et conturbaretur infirmitas hominis. Verum autem illud quod cogitabam, non privatione omnis formæ, sed comparatione formosiorum erat informe et suadebat vera ratio, ut omnis formæ qualescumque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe cogitare; et non poteram. Citius enim non esse censebam, quod omni forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter formatum et nihil, nec formatum nec nihil, informe prope nihil. Et cessavit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum, et eas pro arbitrio mutantem atque variantem; et intendi in ipsa corpora, eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant, et incipiunt esse quod non erant ; eumdemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil; sed nosse cupiebam, non suspicari. Et si totum tibi confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista quæstione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? Nec ideo tamen cessabit cor meum dare tibi honorem et canticum laudis de iis quæ dictare non sufficit. Mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium in quas mutantur res mutabiles. Et hæc quid est ? Numquid animus? numquid corpus? numquid species animi vel corporis? Si dici posset, Nihil aliquid, et, Est non est, hoc eam dicerem; et tamen jam utcumque erat, ut species caperet istas visibiles et compositas. CAPUT VII.

Deus fecit de nihilo cœlum, id est Angelos; et terrum, id est informem materiam.

7. Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia in quantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius; neque enim locis. Itaque tu, Domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed idipsum et idipsum et idipsum, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens (Isai. vi, 3): in Principio quod est de te, in Sapientia tua quæ nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. Fecisti enim cœlum et terram; non de te: nam esset æquale Unigenito tuo, ac per hoc et tibi; et nullo modo justum esset, ut æquale tibi esset, quod de tenon esset. Et aliud præter te non erat unde faceres ea, Deus una Trinitas, et trina Unitas : et ideo de nihilo fecisti cœlum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam; quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum cœlum et parvam terram. Tu eras, et aliud nihil unde fecisti cœlum et terram, duo quædam ; unum prope te, alterum prope 1 Mart. ex duobus Mss. verumtamen: sic etiam unus apud Rond. manuscriptus. M.

2 Sequimur Mss. Benign. Theodoric., etc. Non pauci tamen Lov. et Arn. habent, quiddam inter formam et nihil, nec, etc. At Bad. Am. et Er. cum duobus Mss. sic ferunt: quam cogitabam quiddam informe et nihil formatum, nec nihil. informe, prope nihil.

3 Sic Mss. paucis exceptis. At Lov. cum antiquioribus editionibus, nihil aliquid est, et non est, hoc eam dicerem. Editi, alibi aliud.

nihil: unum, quo superior tu esses; alterum, quo inferius nihil esset.

CAPUT VIII.

Materia informis ex nihilo ex hac omnia visibilia. 8. Sed illud cœlum cœli tibi, Domine; terra autem quam dedisti filiis hominum (Psal. cx, 15) cernendam atque tangendam, non erat talis qualem nunc cernimus et tangimus. Invisibilis enim erat et incomposita, et abyssus erat super quam non erat lux; aut1, Tenebræ erant super abyssum (Gen. 1, 2), id est, magis quam in abysso. Ista quippe abyssus aquarum jam visibilium etiam in profundis suis habet speciei suæ lucem utcumque sensibilem piscibus, et repentibus in suo fundo animantibus illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; jam tamen erat quod formari poterat. Tu enim, Domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re pene nullam rem, unde faceres magna quæ miramur filii hominum. Valde enim mirabile hoc cœlum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti, Fiat; et sic factum est (Ibid., 6, 7). Quod firmamentum vocasti cœlum; sed cœlum terræ hujus et maris quæ fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiæ quam fecisti ante omnem diem. Jam enim feceras et cœlum ante omnem diem, sed cœlum cœli hujus ; quia in principio feceras cœlum et terram. Terra autem ipsa quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat et incomposita, et tenebræ super abyssum 2: de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate, de quo pene nihilo faceres hæc omnia quibus iste mutabilis mundus constat, et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet in qua sentiri et dinumerari possunt tempora; quia rerum mutationibus fiunt tempora dum variantur et vertuntur species, quarum materies prædicta est terra invisibilis.

CAPUT IX.

Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio cœlum et terram.

9. Ideoque Spiritus doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio cœlum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim cœlum cœli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis; quanquam nequaquam tibi Trinitati coæterna, particeps tamen æternitatis tuæ, valde mutabilitatem suam præ dulcedine felicissimæ contemplationis tuæ cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhærendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero informitas, terra invisibilis et incomposita, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo; nec venit quidquam, nec præterit: et ubi hoc non fit; non sunt utique dies, nec vicissitudo spatiorum temporalium.

1 Ita in melioribus Mss. et Bad. Porro in aliis Edd., sed tenebræ erant.

2 In prius vulgatis, et tenebræ erant super abyssum. Sed abest erant a Mss.

3 Lov. cum aliis Edd. informitas terræ invisibilis.

CAPUT X.

A Deo cupit edoceri.

10. O Veritas, lumen cordis mei, non tenebræ meæ loquantur mihi. Defluxi ad ista et obscuratus sum; sed hinc etiam, hinc adamavi te. Erravi et recordatus sum tui. Audivi vocem tuam post me ut redirem, et vix audivi propter tumultus impacatorum 1. Et nunc ecce redeo æstuans et anhelans ad fontem tuum. Nemo me prohibeat; hunc bibam, et hinc vivam. Non ego vita mea sim; male vixi ex me, mors mihi fui: in te revivisco. Tu me alloquere, tu mihi sermocinare. Credidi Libris tuis, et verba eorum arcana valde.

CAPUT XI.

Quod a Deo didicerit.

11. Jam dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quia tu æternus es, solus habens immortalitatem (I Tim. vi, 16); quoniam ex nulla specie motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua: quia non est immortalis voluntas, quæ alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias quæ non sunt quod tu es, et tamen sunt, tu fecisti: et hoc solum a te non est quod non est, motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est; quia talis motus delictum atque peccatum est: et quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

3

12. Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coæterna est, cujus voluntas tu solus es, teque perseverantissima castitate hauriens mutabilitatem suam nunquam et nusquam exserit, et te sibi semper præsente ad quem toto affectu se tenet, non habens quod exspectet futurum, nec in præteritum trajiciens quod meminerit, nulla vice variatur, nec in tempora ulla distenditur. O beata, si qua ista est, inhærendo beatitudini tuæ; beata sempiterno inhabitatore te, atque illustratore suo! Nec invenio quid libentius appellandum existimem Cælum cæli Domino, quam domum tuam, contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum, civium civitatis tuæ in cœlestibus super ista cœlestia.

13. Unde intelligat anima cujus peregrinatio

1 Lov. et Arn., propter tumultus peccatorum. Sed melius Bad. Am. et Er., impacatorum. Nam ita Mss. nullo fere excepto; atque hoc nomine designati videntur Manichæi, Scripturarum sacrarum inimici.

2 Sic habetur in prius Edd., hunc bibam, et tunc vivam; nam non ego vila mea. Si male vixi, ex me mors mihi fui, et in te revivisco.

3 In Mss. Germ. Fossat. et aliis sex, voluptas.

Lov. et Arn.: Unde intelligat anima quantum peregrinatione. Prætulimus lectionem Bad. Am. et Er. quæ ex pluribus Mss. comprobatur, et hic apprime convenit; nam isthæc verba, unde intelligat anima, ad illa referuntur, quam longe super omnia tempora sit æternus.

longinqua facta est, si jam sitit tibi; si jam factæ sunt ei lacrymæ suæ panis, dum dicitur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 3, 4, 11)? si jam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitæ suæ (Psal. xxvi, 4): (Et quæ vita ejus nisi tu? et qui dies tui nisi æternitas tua, sicut anni tui qui non deficiunt, quia idem ipse es [Psal. c1, 28]) ? hinc ergo intelligat anima quæ potest, quam longe super omnia tempora sis æternus; quando tua domus quæ peregrinata non est, quamvis non sit tibi coæterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohærendo nullam patitur vicissitudinem temporum. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

14. Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infirmarum. Et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatibus vagatur et volvitur; quis nisi talis dicet mihi, quod diminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in spe. ciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? Omnino enim non potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla varietas, ubi nulla species.

CAPUT XII.

Creatura duplex carens tempore.

15. Quibus consideratis quantum donas, Deus meus, quantum me ad pulsandum excitas, quantumque pulsanti aperis; duo reperio quæ fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coæternum sit. Unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile tamen non mutatum, tua æternitate atque incommutabilitate perfruatur: alterum quod ita informe erat, ut ex qua forma, in quam formam vel motionis vel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. Sed hoc ut informe esset non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem, in principio cœlum et terram, hæc duo quæ dicebam. Terra autem invisibilis erat et incomposita, et tenebræ super abyssum. Quibus verbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei privationem nec tamen ad nihil perventionem cogitare non possunt, unde fieret alterum cœlum, et terra visibilis atque composita, et aqua speciosa, et quidquid deinceps in constitutione hujus mundi non sine diebus factum commemoratur; quia talia sunt ut in eis agantur vicissitudines temporum, propter ordinatas commutationes motionum atque formarum.

CAPUT XIII.

Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus cœlum et terram.

16. Hoc interim sentio, Deus meus, cum audio loquentem Scripturam tuam, In principio fecit Deus cælum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebræ erant super abyssum (Gen. 1, 1), neque commemorantem quoto die feceris hæc. Sic interim sentio, propter illud cœlum coeli, cœlum in

tellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in ænigmate, non per speculum; sed ex toto, in manifestatione 1, facie ad faciem (I Cor. viu, 12): non modo hoc, modo illud; sed quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum : et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum, quæ solet habere modo hoc et modo illud; quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud. Propter duo hæc primitus formatum et penitus informe; illud, cœlum, sed cœlum cœli; hoc vero, terram, sed terram invisibilem et incompositam propter duo hæc interim sentio sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam, In principio fecit Deus cœlum et terram. Statim quippe subjecit quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum, et vocatum cœlum; insinuat de quo cœlo prius sine diebus sermo locutus sit. CAPUT XIV.

Scripturæ profunditas.

17. Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis: sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas Horror est intendere in eam; horror honoris, et tremor amoris. Odi hostes ejus vehementer. O si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes ejus! Sic enim amo eos occidi sibi ut vi vant tibi. Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos : Non, inquiunt, hoc voluit in his verbis intelligi Spiritus Dei, qui per Moysen famulum ejus ista conscripsit; non hoc voluit intelligi quod tu dicis, sed aliud quod nos dicimus. Quibus ego, te arbitro, Deus, omnium nostrorum 3, ita respondeo.

CAPUT XV.

Quæ de Deo deque Angelis et informi materia sentit

Augustinus, non possunt oblocutores negare.

18. Num dicetis falsa esse, quæ mihi veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera æternitate Creatoris, quod nequaquam ejus substantia per tempora varietur, nec ejus voluntas extra ejus substantiam sit? Unde non eum modo velle hoc, modo velle illud; sed semel et simul et semper velle omnia quæ vult; noniterum et iterum, neque nunc ista nunc illa, nec velle postea quod nolebat, aut nolle quod prius volebat : quia talis voluntas mutabilis est, et omne mutabile æternum non est; Deus autem noster æternus est. Item quod mihi dicit in aurem interiorem, exspectatio rerum venturarum fit contuitus cum venerint; idemque contuitus fit memoria cum præterierint: omnis porro intentio quæ ita variatur, mutabilis est et omne mutabile æternum non est: Deus autem noster æternus est. Hæc colligo atque conjungo, et invenio Deum meum, Deum æternum, non aliqua nova voluntate condidisse creaturam,nec scientiam ejus transitorium aliquid pati. 19. Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista? Non, inquiunt. Quid illud? num falsum est om1 In manifestata facie, juxta Lov. M. 2 Somm. et Rond., eos gladio. M.

3 Sic Rond. Te arbitro, Leus omnium nostrum. M. Sic legendum juxta Mss. Angl. [dicitur] ̧.

« PoprzedniaDalej »