Obrazy na stronie
PDF
ePub

minus infestos cives experiretur. (Valer. 1. 5.c.5. Plut. in Lycurg.) Lapidibus enim aliquando petitus á divitibus quibusdam, quorum luxui frænos injecerat, foro ejectus, oculo etiam privatus fuit. Hoc facinus admisit adolescens nomine Alcander, qui Lycurgi è foro fugientis tergo inhærens, respicientem percusslt baculo, eique oculum excussit. Illum, sibi à populo traditum ad pœnam, egregie ultus est Lycurgus; nam cum domi ministrare sibi jussisset, mansuetudinis, frugalitatis, sanctitatisque suæ exemplo tantam in eo mcrum mutationem fecit, ut ille ex protervo & audaci adolescente in verecundum moderatumque transierit.

3. Codro Rege Athenis extincto pro patria, administratio Reipublicæ annuis magistratibus permissa est. (Justin. 1. 2.) Sed civitati nullæ tunc leges erant: quia voluntas Regem pro legibus habebatur. Lectus est itaque Solon vir ingenio & justitia insignis, qui velut novam civitatem legibus conderet. Hic munus hoc tanto temperamento inter plebem Senatumque egit, ut ab utrisque parem gratiam traheret.

Solonem leges condentem irrisit Anacharsis, dixitque: Lehes aranearum telis similes sibi videri. Quemadmodum enim, inquiebat, ille infirmiora animalia retinent, valentiora transmittunt: sic pauperes & humiles legibus constringuntur, divites & præpotentes eas perrumpunt. ( Plut. in Solon. Valer 1. 7. c. 3.) Idem Anacharsis cum

concioni populi Atheniensis interfuisset, mirari se, dixit, quod apud Græcos verba facerent sapientes, stulti vero judicarent. ( Plut. ibid.)

Interrogatus Solon quomodo optimus fieri posset civitatum status? Si, inquit, cives magistratibus obediant, magistratus autem legibus. (Stob. serm. 41.)

4. Archidamus cuidam quærenti, quinam Spartæ imperarent? Leges, inquit, ac secundum leges magistratus. (Plut. Apopb.)

[ocr errors]

Quum Agesilaus Lacedæmoniorum Rex, subacta Asiæ parte, adversus Regem Persarum pergeret, maximamque haberet fiduciam regni ejus potiundi, ab Ephoris revocatus, eorum absentium jussis tam obediens fuit, quàm si privatus in comitio esset Sparta: opulentissimo regno præposuit bonam existimationem: multoque gloriosius sibi futurum duxit, si patriæ institutis paruisset, quam si bello Asiam supe→ rasset. Rediit itaque confestim, dicens: Bonum Imperatorem oportere legibus parere. (Plut. in Apoph. C. Nep. in Agesil c. 4.)

Antiochus tertius omnibus regni sui civitatibus scripserat: Si quid forte per litteras jussisset facere quod esset contra leges, ne sibi parèrent. Plut. ibid.)

5. Charondas populi conciones ad vim & crucem usque seditiosas pacaverat, lege caxendo, ut, si quis eas cum ferro intrasset, continuo interficeretur. (Valer.l. 6. c.5.) Interjecto

deinde tempore, ipse ex longuinquo rure, gladio accinctus, domum repetens, subito indicta concione, sicut erat armatus, in eam processit. Ubi cum ab eo, qui proxime constiterat, solutæ à se legis suæ admonitus fuisset: Idem ego, inquit, illam sanguine meo sanciam. Ac protinus ferro, quod habebat, districto incubuit. De Zaleuco vide lib. 3. cap. 49.

Idem Charondas, ne leges suæ temere abrogarentur ad arbitrium & libidinem eorum quibus graves essent, hac ratione præcaverat. Si quis quampiam è sancitis legibus abrogari vellet, & in ejus locum aliam novam inferri, is collo in laqueum immisso, verba faciebat ad populum de utraque lege. Ubi latis suffragiis, visum erat veterem legem abrogandam esse & novam accipiendam, ille discedebat nihil mali passus. Contra vero si prior lex retinenda, & nova rejicenda videretur, temerario novæ legis suasori guttur perfringebatur eo, quo vinctus accesserat, laqueo. (Diod. Sic. 1. Stobæus serm. 42.)

6. Jus civile neque inflecti gratia, neque perfringi potentia, neque adulterari pecunia debet. Si non modo opressum, sed etiam desertum aut negligentius adversatum fuerit: nihil est quod quisquam sese habere certum, aut à parte accepturum, aut relicturum liberis, arbitretur. (Cice. pro Cacin. n. 73.)

Non ea olim erat, quæ nunc sæculum tenet,

legum negligentia; nec interpretando sibi quisque eas aptas faciebat; sed suos potius mores ad illas accommodabat. (Livius. 3. c. 20.)

. 7. Dictum erat ab eruditissimis viris, nisi sapientem, liberum esse neminem. (Cicer. Parad. 5.) Quid est enim libertas? potestas vivendi ut velis. Quis igitur vivit ut vult, nisi qui recta sequitur, qui gaudet officio, qui legibus non propter metum paret, sed eas sequitur atque colit, quia id rectum & salutare maxime esse judicat: qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi libenter ac libere: apud quem ulla res est quæ plus polleat, quam ipsius voluntas ac judicium? Soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus.

Non minus apud viros bonos, honestas, quam apud alios necessitas, valet. ( Plin. lib. 4. Ep. 14) Interrogatus Aristippus, quid præ ceteris hominibus eximium haberent Philosophi? Hoc, inquit, quod, si leges omnes tollantur, æquabiliter tamen victuri simus. (Diog. Laert. in Aris.) Legem nocens veretur, fortunam innocens. (P. Syrus.)

Quam angusta innocentia est, ad legem bonum esse! quanto latius officiorum patet, quam juris regula! quam multa pietas, humanitas, liberalitas, justitia, fides, exigunt, quæ omnia publicæ leges non jubeant! (Seneca. 2. de ira cap. 27.)

Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor. (Seneca Troad. v. 333.)

CAPUT XLIII.

Vitiosi Principes plus exemplo, quàm peccato

nocent.

I. Ut cupiditatibus & vitiis Principum infici solet tota civitas, sic emendari & corrigi continentia. (Cicer. 3. de Leg. n. 30. 32.) Nam licet videre, si temporum memoriam repetas, qualescumque summi civitatis viri fuerunt, talem civitatem fuisse, & quæcumquè mutatio morum in Principibus extiterit, eamdem in populo secutam esse.

Cum L. Lucullo magno viro magnificentia villæ Tusculanæ objiceretur, respondebat: Duos se habere vicinos, alterum Equitem Romanum, alterum libertum: quorum cum essent magnifice villæ, id sibi concedi oportere, quod iis, qui tenuioris ordinis essent, liceret. At non videbat ab ipso natum esse, ut illi talia cuperent. Nam Lucullus, summus alioqui vir, profusæ in ædificiis, conviviis, & apparatibus luxuriæ primus auctor fuit: eumque ob injectas moles mari, & suffossos montes, haud infacete magnus Pompejus Xerxem togatum vocare assueverat. (Paterc. l. 2. c. 2.) Pauci autem, atque admodum pauci, honore & gloria amplificati, vel corrum

« PoprzedniaDalej »