Obrazy na stronie
PDF
ePub

Socratem Chrysippo dicimus esse vultu consimilem. Cæterum quo pacto vel quis, vel cui sit similis demonstrabimus, nisi et quis similis sit, et cui sit similis personaliter indicemus? Sed sunt quidnam qui huic definitioni velint movere superfluam quæstionem, asserentes inveniri posse ad aliquid dictum quod anté sit, et postea nascatur quod de ipso debeat nuncupari; ut jam videantur hæc duo nec ortu nec occasu sibi esse conjuncta: ac dant exempla scibilis et scientiæ, asserentes ante scibile fuisse, et post ejus scientiam consecutam. Verbi gratia apud geometricos ante you, vel circulus fuit, sed eorum scientia postea a sapientibus comprehensa est: proptereaque ante fuisse scibile, in quo possit scientia reperiri. Hoc argumento igitur monstrant multa esse hujus categoriæ, quibus non et ortus et occasus videatur esse communis. Et sensibilis enim sensusque exemplum simili ratione constare contendunt: siquidem sensibilia ante fuerint. Elementa enim quibus omne corpus constat, ante fuerunt, quam corpus ex his aliquod nasceretur, in quo sensus existeret. His igitur argumentis ostendunt definitionem categoriæ, quæ ad aliquid dicitur, non recte esse defixam. Hæc solent parum diligenter naturam rerum intuentes astruere. Omnia enim quæ sunt, aut naturali potentia dicuntur esse aut operatione faciendi, quas Græci úvaμiv xal évépretav vocant. Quas si quis separare voluerit, nec ulla societate confundere intelliget ad aliquid dictum non posse esse sine altero, cujus esse dicitur. Scibili enim pauun, sive circulo, in ipso ortu naturæ scientia sociata est. Simul namque ut scibile esse cœpit, habuit scientiam sui, sed necdum évepyeux, id est operatione monstrata est. Non ergo tunc cœpit esse scientia ejus, quando cœpit operari, sed cum ipso scibili orta est, operatio postea est consecuta. Discernere enim nos oportet operationis exordium: tunc enim possumus advertere scientiam cum scibili esse procreatam, operationem vero ejus apparuisse postea indagatione prudentium. Quibus depulsis, optima definitio est ad aliquid relatorum, semper ea simul vel exstingui, vel nasci. Illud sane debemus memoria continere non omnia ad aliquid dicta iisdem casibus referri ad ea quibus junguntur; sed alia genitivo casui, alia dativo, pleraque ablativo copulari. Et genitivo quidem, ut servus domini, duplum simpli. Dativo, simile simili, par pari. Ablativo vero, sensibile sensu sensibile, scibile scientia scibile, et cætera hujusmodi, quæ variis casibus alterius societate nectuntur. Inest autem huic categoriæ et soli et omni, ut inter conjuncta duo, quæ ex se pendeant, sit alterna conversio, quæ græce dicitur avtistpoph. Ut duplum simpli dicitur, et simplum dupli, et servus domini, et dominus servi. Apparet ergo hæc copulata vicaria in semet replicatione converti, si tamen scienter et prudenter ista fiat conversio. Nam si imperite hæc vocabula convertantur, oritur magna confusio: ut si quis imperite dixerit, avis pennam, stulta conversio est. Non enim penna omnis avis est: si quidem sunt quædam pennæ, quæ non sunt avium, ut cicadarum, muscarum, cæterorumque animalium, quæ similiter natura formavit. Quod si quis pennam pennati pennam dixerit, quasi rata conversio est. Hoc loco libitum est, quasdam tenebras, quæ emergere ex categoriarum similitudine assolent. aperire. Siquidem cum dicimus pennam pennati, et caput capitati, videmur usiæ partes in accidentibus ponere. Penna enim sine dubio pars usiæ est, vel caput vel manus, quæ si ad aliquid referantur, inter usias et ad aliquid videbitur nulla esse discretio. Ut igitur amoveatur universa confusio, advertere nos oportet quo pacto, et vere et proprie ad aliquid definitum sit. Ita enim ejus definitio se habet, ut dicatur ad aliquid, cujus id quod est pendet ex altero, cuique necesse sit singulariter, id est xxfiéxxoтov, vicaria in semet mutatione converti. Hoc quis considerato, reperiet, nec pennati pennam, nec capitati caput recte posse ad aliquid nominari: non enim ut pennati pennam dicimus, sic possumus dicere pennæ

pennatum, vel capitis capitatum : id namque qui dixerit, irridebitur. Esse enim pennato, non ex penna descendit; neque penna ex pennato constat. Similiterque capitatum non constat ex capite, neque caput ex capitato videtur consistere. At quod vere ad aliquid dicitur converti per vices potest, ut superius diximus, dominus servi dominus, et servus domini servus et rursus subtracto servo dominus non est, remoto domino nec servus apparet. Pennatum vero esse p›terit, etiam penna pereunte; et rursum penna, pereunte pennato, potest esse. Considerata ergo detinitione hujus categoriæ, poterit etiam confusionis ex similitudine exorta discretio reperiri. Eodem pacto possumus hanc categoriam et ab oppositorum similitudine separare. Nam et opposita vezeiueva Aristoteles vocat, quamdam hujus categoria similitudinem reddunt siquidem calidum et frigidum videntur sibi oppositionis sccietate conjuncta sed calidum non frigidi calidum, sed frigido oppositum dicimus; et justum non injusti justum, sed injusto contrarium nominamus. Aristoteles quidem, ut in principio hujus categoriæ diximus, multa exempla proponit, quæ ad hanc non sub certa forma pertinere videantur, volens de consequentibus reprehendere vitia cæterorum, qui hanc secus definire voluerunt. Denique et virtutem malitiæ et scientiæ ignorantiam, quasi ad aliquid posuit, eaque dixit posse recipere contrarium, non quo ita res postulet, sed ut indocte disserentium vitia posset ostendere. Hæc namque, ut superius explicavimus, opposita potius quam ad aliquid dicta judicanda sunt. Mihi vero, ut et ipsi Aristoteli placet, magis et minus hæc categoria, non omnis quidem, nec sola videtur posse suscipere. Simile enim cuilibet, et magis simile, et minus simile possumus dicere. Sed hoc non in omnibus, ut dixi, quæ sunt ad aliquid poterit inveniri. Namque nec magis pater, nec minus pater potest dici; nec minus filius, aut magis filius; nec minus duplum, aut magis duplum. Non nos autem fallat, ut putemus ad aliquid esse quoties, verbi gratia, dicimus, cujus equus, vel cujus lignum, vel cujus fundus: hæc enim dominum, vel possidentis personam monstrantia, non ad aliquid dicta censenda sunt. De qua categoria quantum potuimus, explanavimus: licet tanta huic cum cæteris videatur esse permixtio, at ipse quoque Aristoteles hujus discretionem haud facile repererit, cujus etiam longa ac diuturna non sit indecens retractatio.

CAPUT XII. — De qualitate. Species qualitatis quatuor, Habitus. Affectio. Potentia naturalis. Passive qualitates.

Nunc de qualitate tractemus, secundum quam ea que sunt, qualia nuncupantur. Multi autem quærunt quid sit qualitas, et quid quale, quorum facilis separatio est. Qualitatem namque dicimus dulcedinem, austeritatem, albedinem, nigredinem. Quale vero intelligitur, quoties album aliquid, vel dulce, vel austerum, vel nigrum dicimus. Licet Aristoteles indifferenter et pro qualitate quale posuerit, et qualitatem pro quali, proptereaque etiam nos eumdem secuti similia senserimus. Hanc autem categoriam propterea cæteris difficiliorem volunt, quia facilius quam cæteræ in omnes videtur incurrere: ut puta in usia invenitur, cum dicimus, homo, grammaticus; in quanto, alba vel nigra epiphania; in ad aliquid, prudens pater, optimus filius; in facere, dure saltat; in pati, fert fortiter vulnera; in loco, obscurus locus; in tempore. calidus mensis, aut frigidus; in jacere, pronus aut supinus jacet; in habere, decenter armatus. Erit igitur non parvæ prudentiæ, qualitatem cum cæteris pene confusam, mentis vivacitate secernere. Hujus sunt species numero quatuor, quas Aristoteles pro generibus posuit, scilicet propterea quia et ipsæ singulæ habent species suas. Id vero cum acciderit, subalterna nominantur, quæ Græci náλλλa vocaverunt. Ergo primum genus est habitus et affectio: secundum, potentia naturalis: tertium, passivæ qualitates sive passiones quartum, formæ, ac figuræ. Hæc Aristoteles

ἔξιν καὶ διάθεσιν dixit, φυσικὴν δύναμιν, παθητικάς ποιότη τας καὶ πάθη, σχήματα καὶ μορφάς. Habitus affectio est animi longo tempore perseverans: ut est virtus et disciplina quæ perseveratione sui et perpetuitate temporis æstimantur, nisi forte eas languor corporis aliquis, et casu injecta debilitas amputaverit Affectio vero est mutabilis mentis impulsio, vel cupiditas levis, quæ brevi tempore deleatur. Habitus ergo et affectio videri potest; ab hac namque incipit, et si ipsa permanserit, habitus nascitur. Affectio autem habitus videri non potest; si enim ad habitum pervenerit, vocabulum proprium non tenebit. Hoc loco non est incongruum, quod sæpe quæsitum est, brevi tractatu dissolvere ac docere, quid virtutem disciplinamque discernat. Hoc profecto quod disciplina in ea parte animæ quæ rationalis dicitur, tantummodo diversatur; virtus vero omnes animæ partes amplectitur, omnemque animam suo imperio gubernat ac regit: ut et iracundiam domet, et cupiditates animo amoveat quod disciplina facere haudquaquam valet. Potentia naturalis est, quoties quis videtur vel posse, vel non posse aliquid per naturam facere: ut verbi gratia, plerumque visis corporibus puerorum, et contemplatis artubus pronuntiamus aliquid de futuro, eosque dicimus vel pugillatores fore, vel cursores: non quod jam hac arte vel studio teneantur, sed quod videantur positione corporis hæc facilius impleturi. Similiter salubres vel imbecilles dicimus, qui aut facile aut non facile recipiant ægritudinem. Eodem modo namque et in his potentia naturalis advertitur, quæ eos facit vel languori crebrius subjacere, vel retinere perpetuam sospitatem. Durum quoque et molle cum dicitur, ostendit potentiam naturalem. Durum siquidem est, quod firmitate naturæ corruptionem sui non facile admittat; molle vero, in quo est natura laxior, nec ad contraria repellenda sufficiens. Tertium genus qualitatis sive species, passivæ qualitates et passiones, quæ sunt hujusmodi, austeritas, calidatio et frigidatio: sic enim spμótycz et uxpóna placet dicere, et albedo et nigredo: quæ non idcirco passivæ qualitates dicuntur, quod patiantur aliquid, sed quod faciunt passionem. Mel namque ut dulce sit, non a dulcedine aliquid passum est, sed dulcem gustantibus efficit passionem. Passivæ autem qualitates rectius dicuntur, albedo et nigredo, et horum media, id est rubor et pallor: hæc enim nonnisi animæ vel corporis passione nascuntur. Ut enim nigrescat aliquis, corporis passio est; ut pallescat vel rubescat, animæ, quæ cum turpitudinis verecundiam ferre nequiverit, quasi ad obtentum sui, sanguinis copiam in exteriores corporis partes fundit, eoque fit ut pudore nimio rubescamus. Pallor quoque simili animæ passione consistit, cum perculsa metu nimio ad cordis ulteriora confugit, eamque sanguis insequitur, adeo ut desertum sanguine, quod est in conspectu, corpus albescat. Hæc animæ passio ita a philosophis vera esse firmatur, ut etiamsi pallor vel rubor in corpore jugiter perseveret, simili passione asserant evenisse. Hæ igitur qualitates si in corpore perseverent, quia secundum eas quales dicimur, ipse quoque qualitates passivæ censentur : sin vero ad breve tempus exstiterint, ita ut cito discedant; passiones eas potius nominamus. Non enim quis si ad tempus iratus est, aut erubuit, aut incaluit, aut refrixit, mox ad statum naturæ iterum rediturus, aut rubicundus vel iracundus vel calidus vel frigidus appellari potest, si ad tempus aliquid passus est. Erit ergo inter passivas qualitates et passiones ista discretio, quod passiones ad tempus exortæ facile commutantur; passivæ vero qualitates secundum quas quales dicimur, perpetuo perseverant. Quartam nunc qualitatis speciem retractemus, in qua sunt formæ et figuræ et figuræ inanimalibus, formæ animalibus tribuuntur. Figuras enim tunc designamus, cum vel trigonum, vel tetragonum, vel conum, vel cylindrum, vel sphæram dicimus; formas autem cum for1 Ita Mss. At editi, refriguit.

mosos asserimus aliquos vel deformes. In eodem qualitatis genere sunt, curvitas et rectitudo. Audemus enim ευθύτητα καὶ καμπυλότητα hoc pacto convertere. Ab iis namque rectum vel curvum quidpiam dicitur lenitudo quoque et asperitas et raritas ac densitas, e quibus rarum, densum, lene et asperum designamus, qualitatum quidem numero sociantur, sed habent alteram interpretationem sui. Siquidem densum coarctationem nimiam conjunctarum partium videtur ostendere; rarum contra, in quo intervallis frequentibus laxior partium videtur esse conjunctio: quinetiam lene illud proprie videtur ostendere, in quo posito partium ita apte pariliterque digesta est, ut nulla earum mensuræ alterius emineret; contra, asperum discrepantia conjunctarum partium facit: asperitatem namque gignit nisi inæqualitas partium, ut sit longior una, altera inferior. Ac propterea hæc quidam volunt categoria alteri sociare, quæ apud Græcos xetox, apud nos jacere, sive nt Angorius, quem ego inter doctissimos habeo, voluit, situs dicitur. Claret enim unumquodque earum partium, quæ corpus efficiunt, positione constare: verumtamen cum lene vel asperum vel densum vel rarum dicimus, qualia demonstramus, eaque omnia, quæ de his superius explicata sunt, ad interpretationem non vocabuli, sed naturæ videntur potius pertinere qua de causa cogit ratio, ut hæc quoque inter qualia numeremus. Ab his igitur, quas enumeravimus, qualitatibus apavus qualia nominantur, ut lene a fenitate, a densitate densum, cæteraque his similia. Sed plerumque accidit, licet raro, ut qualia non зршvúμos a sua qualitate descendant, ut a virtute non potest dici virtuosus, sed moderatus et industrius. Nec in græco quidem and tñc åpetns, ápetòc; dicitur, sed noudatos Unde apparet qualia, etiam neglecta plerumque paronymorum derivatione constare. Hæc hactenus nunc qualitatis hujus propter quam diversas species explanavimus, consequentias, et proprium videamus Et primum quidem contratrietatem recipere qualitates, nulla dubitatio est. Quis enim dubitat saluti contrarium esse languorem, justitiæ injustitiam, calorem frigori, malo bonum, non erudito litteris eruditum? Sed hoc non in omni qualitate reperies: nam pallido, vel fusco, vel quadrato, vel trigono, nihil potest esse contrarium. Non ergo erit incommodum regulam quamdam dare, qua quæ qualitates contrarietatem non recipiant, possit adverti. Erit igitur notum doctis, eas qualitates, quæ contrariis mediæ sunt, et eas quæ ex formis figurisque nascuntur, contrarietatem penitus excusare 2. Contrariis autem medias dixi, ut est fuscum et pallidum hæc enim duo de albedine nigredineque nascuntur, ac sunt his media; ipsa vero albedo et nigredo sibi sunt contraria; fusco autem pallidoque contrarium nihil est. Claret ergo contrariorum media, contrarium non habere. Quin etiam qualitas, quæ ex forma vel figura consistit, contrarietatis ignara est. Quid enim quadrato vel trigono, quid circulo vel cono vel cylindro contrarium quis opponat? Regulariter ergo teneamus contrarietatis receptricem qualitatem, nec omnem posse esse, nec solam. Nec illud est omittendum, ut sciamus in contrariis qualitatum, sub eadem categoria esse alterum, sub qua aliud invenitur: ut justitiæ injustitia contraria est; qualitas justitia ; et injustitia igitur qualitas est. Item qualitas est albedo; quare nigredinem quoque esse qualitatem necesse est. Quo fit, ut regulariter contrariæ qualitates categoria semper eadem vinciantur. Quærentes interea quid sit proprium qualitatis, quoniam contrarietatem suscipere nec solíus est, nec totius, aliud perscrutemur. Video enim magis et minus, hoc est μᾶλλον καὶ ἧττον in se recipere qualitatem. Namque magis album, vel magis nigrum, vel magis musicum, vel minus musicum possumus dicere. Verum id quoque nec in omni qualitate, nec in sola 1 In aliis Edd., Augurius. M.

2 Ita veteres Mss. At editi, recusare.

poterit inveniri. Quis enim prudentiam prudentia prudentiorem possit dicere, vel albedinem clariorem albedine, vel doctrinam doctrina doctiorem, vel trigono magis trigonum, vel quadrato magis quadratum. Si enim trigonum fuerit, magis esse quam trigonum non potest; aut si magis aut minus fuerit, jam trigonum non erit. Separare tamen placet ac discernere eas qualitates, quæ magis et minus recipiunt, ab iis quæ hunc gradum comparationis excusent. Sit ergo hæc regula, qualitates ipsas magis et minus non posse suscipere. Ea vero, quæ ex his fiunt, comparata, vel magis recipere posse vel minus: ut eloquentiam magis eloquentiam, seu minus nullus dicere potest: eum vero qui eloquens dicitur, magis vel minus cæteris eloquentem possumus dicere. Claret ergo magis et minus in qualibus inveniri posse, nunquam posse in qualitates incidere. Figuræ quodque, ut superius explicatum est, non admittunt magis et minus: siquidem circulo, si aliquid addas vel minus, circuli jam vocabulum non tenebit, et in alterius figuræ nomen migrabit. Manifeste igitur designatum est quæ qualitates hujusmodi gradus comparationis accipient, et quæ ab his videntur esse aliena. Reliquum est ut qualitatis proprium, quod apud Græcos est totov, investigemus. Namque usia habet hoc proprium, ut singularis atque una numero, contraria in se suscipiat: suscipiat autem dixi, non habeat contraria. Meminisse autem nos oportet, quod usiæ, cum de ea tractaremus, nihil esse diximus contrarium. Ergo ut ejus est proprium suscipere contraria, id est, sanitatem modo, modo ægritudinem; quanti vero, id est τοῦ πόσου, ut par imparve dicatur; τοῦ δέ πρός τι, ad aliquid, ut sint avtopopà, hoc est, ut in se convertantur, ac sint sibi natura conjuncta: ita et qualitatis hoc proprium est, ut cuncta qualia similia, aut dissimilia nominentur. Et dulce enim dulci, et albo album, et stulto stultum, et leni lene, et calido calidum, similia vel dissimilia proprie nuncupantur. Aliter enim si dicta fuerint, nuncupationem propriam non habebunt. Ne autem nonnulli in legendo turbentur, quod et affectio, et habitus, et disciplina, quæ in ad aliquid dictis, id est v to mρóc ti positæ, eidem qualitati quoque connexæ sunt; hanc discretionem damus, ut tunc categoriæ ad aliquid socientur quando sunt genera, cum vero species, qualitati: ut puta si disciplinam dixeris, quæ est genus cæterarum; ad aliquid referenda est: disciplina enim discibilis rei disciplina dicitur. Quod si musicam dixeris, musica disciplinæ species est, non genus; qualitati nectenda est: neque enim musici musicam possumus dicere, sed musici disciplinam. Similiter et affectio et habitus secundum genera et species, nunc ad aliquid, nunc qualitati nectuntur. Siquidem si affectum vel habitum, hoc est date et generis dixeris, id est disciplinæ ; ad aliquid referuntur: sin autem affectum sive habitum speciei esse dixeris, id est musicæ vel grammaticæ ; qualitates debemus agnoscere. Quamvis ipse quoque Aristoteles magnus ingenio huic pene permixtioni concesserit, ac dixerit posse contingere, ut quod qualitatis fuerit, idem referatur ad aliquid; nec esse importunum, si una res duarum categoriarum vocabulo concludatur.

CAPUT XIII. De facere et pati.

Dicta sunt autem omnia quæ ad quatuor categorias maximas atque difficiles pertinebant: nunc ordo commonet ut post qualitatem de facere et pati tractatus habeatur. Quæ duo videntur ex qualitatis fonte descendere: id namque quod calidum facit, calidum sit necesse est; calidum vero quale esse cognoscimus. Similiter quod calidum fit, passione sui accipit qualitatem: et qui docet, cum docet doctor est, et discipulum facit; uterque autem sive doctor sive discipulus qualis cst et cætera his similia considerata demonstrant recte has duas categorias præposita qualitate tractari.

[merged small][ocr errors]

Hæc duo autem facere et pati multi dixerunt, non posse nisi iis, quæ fuerint contraria, provenire. Id enim quod dulce est, dulce non facit, nisi id quod dulce non fuerit, nam si id quod patitur dulce fuerit, per naturam sui alterius dulcedinem quo recipiat, non habebit; necesse est ergo dulce non esse id quod patitur, ut dulcedinem recipiat alienam: ac propterea cum quod facit dulce est, et quod patitur dulce non est, necessario dicuntur videri contraria. Nonnulli diversa senserunt, asserentes non posse hæc nisi in similibus inveniri, et sub eodem genere constitutis; nec posse aliquid pati vel facere, nisi simile faciat, aut a simili patiatur. Dulce enim et amarum, vel calidum et frigidum, licet contraria videantur, tamen cum sub eodem sensu fuerint, similia esse confirmant. Denique ab alienis penitusque discretis patiendi faciendive rationem dicunt non posse consistere: ut verbi gratia, quid enim faciet numerus in amaro, vel quid albedo pati possit a numero? Sed hæc sit conflictio cæterorum nobis autem regula illa sufficiat, ut sciamus facere et pati genere esse conjuncta, qualitate discreta. Etenim calidum, quod frigido præstat calorem sui, sub eodem genere est, quo est et frigidum; sed discrepat qualitate quod calet: et doctus cum docet indoctum, sub eodem genere est; sed qualitate discernitur. Claret ergo facere et pati genere esse similia, contraria qualitate. Sed hæc doo, ut superius diximus, adeo videntur qualitati non modo ordine, sed etiam ratione conjungi, ut eadem recipiant, quæ recipere diximus qualitatem. Namque et contrarietatem non respuunt, quam qualitas recipit; et magis et minus admittunt, quorum qualitatem quoque diximus receptricem. Harum vero categoriarum proprium, quod est græce totov, quoniam ipse quoque Aristoteles, omisit, nec a nobis lector inquirat.

:

CAPUT XIV. De jacere, sive situ.

Sequitur ut de jacere dicamus, sive de situ, at quidam putant: quæ categoria in ad aliquid relatis jam videtur esse tractata. Siquidem quod jacet, positum jacet positum vero positionis est, et positio positi. Qua de causa, ut ipse quoque Aristoteles, quem sequimur, fecit, ad alia transeamus.

CAPUT XV. –

De ubi et quando.

Ubi et quando videntur locus esse et tempus, cum non sint; sed sunt in loco et tempore: ut, Romæ, in senatu, ante horam tertiam, post mensem martium. Hæc, ut diximus, in loco sunt et in tempore, non locus et tempus. Denique ut claras et nullius tractatus indigas, has categorias Aristoteles quoque transgressus est; quod nos etiam faciemus. De tempore enim et loco inter summos philosophos vetus et magna quæstio est, quibusdam volentibus hæc corporata esse, aliis vero sine corporibus æstimari. CAPUT XVI. De habere.

-

Non uno modo habere aliquid dicimur. Quantum enim tractando colligimns, sub hoc verbo octo sunt quasi quædam species. Prima est, quoties animo habemus aliquid, ut justitiam, castitatem, injustitiam vel libidinem. Secunda, quoties in corpore habere aliquid dicimur, ut albedinem et nigredinem, varietatem, vel cætera quæ per qualitatem corpori insidunt. Tertia de quantitate descendit, quoties quatuor vel quinque pedum habere dicitur longitudinem. Quarta, cum non in toto corpore, sed in parte corporis aliquid habere firmamur; ut in digito annulum, in pede calceos vel cothurnos. Quinta species est, cum non in corpore, sed circa corpus habere aliquid dicimur, ut est vestimentum atque indumenta omnia, Sexta, quoties ipsas partes corporis habere narramur, ut manus, pedes, caput, aut reliqua quæ sunt in compage membrorum. Septimus vero locus est, quoties far vel vinum vas aliquod habere dicitur. Octavus habendi gradus est, qui possessionem nostram vel dominium videtur ostendere, cum ædes vel rus quis habere dicitur, vel sepulcra majorum. Hi sunt habendi modi, quos designato numero comprehendimus, extra

quem si quis potuerit invenire, desidiæ nostræ culpa non erit, cum Philosophus ipse liberum dimiserit arbitrium inquirentibus. Sane illud verbum multi doctorum respuunt,atque improprie proferri confirmant, cum mulier habere maritum dicitur, vel vir uxorem, vel pater filium, vel filius genitorem; propterea quod asserunt non haberi posse, quod habeat habentem : sed rectius dici autumant esse mulieri virum, vel uxorem viro esse, patrem filio esse, famulis dominum. Siquidem hujus verbi vim in hoc esse contendunt, ut significare non possit, et habere aliquem et haberi. CAPUT XVII. De postprædicamentis. Tandem quasi magni æquoris freta transgressi, categoriarum numerum terminavimus, ut arbitror non insuasibiliter doctis, satis vero clare volentibus discere sed quædam restant, quæ calcem libri hujus nos tangere contradicunt. Nam et in categoriis singu lis de contrarietate tractatum est, cum quæ reciperet contrarium, et quæ respueret diceremus. Tamen quid sit ipsum contrarium, nullus adhuc tractatus ostendit: et adhuc quædam verba remanent, quorum vis ac proprietas debeat explicari. Qua de causa ad oppositorum tractatum necessarium transeamus. CAPUT XVIII. - De oppositis. Tres species contrariorum.

Oppositorum species quatuor sunt : opponitur namque aliud alteri; primo, aut figura ejus categoriæ, quæ ad aliquid dicitur; secundo, aut contrariorum modo; tertio, aut eorum, quorum circa nos esse dicitur habitus vel privatio (habitum sane hoc loco ex habendo debemus accipere, non ut in superioribus definivimus, esse habitum affectionem animi quamdam sempiternam); quarto modo, cum aut confirmamus aliquid, vel negamus: ut verbi causa, ab iis quæ ad aliquid dicuntur, ponamus exemplum. Primum oppositum videtur duplum simplo, vel pater filio. Secundum vero contrariorum exemplum sit, malum bono. Tertium eorum quoque quæ per habitum et privationem dicuntur, sicut cæcitas et visio. Quartum illorum etiam in quibus est negatio et affirmatio, sicut, currit, non currit. Discretio vero contrariorum, et eorum quæ ad aliquid dicuntur, contemplantibus manifesta est ad aliquid enim dicta, de sibi oppositis nominantur; simplum namque oppositum dupli est, et duplum oppositum simpli contraria vero id quod dicuntur ex se habent, neque alterius indigent. Quis enim malum boni dixerit, aut quis bonum mali? Hæc est ergo harum duarum specierum, quæ ex oppositis veniunt, dilucida et clara discretio. Ipsa vero contraria in tres species dividuntur aut enim mediata sunt, id est, habent aliquid inter se medium; aut sine medio; aut ut in quibusdam reperit ratio, habent quidem medium, sed ejus vocabulum non apparet, nisi utriusque oppositi negatione consistat. Mediata ergo sunt hæc, album et nigrum, inter quæ quando nasci potest pallidum vel fuscum,mediata hæc opposita dicuntur. Quæ vero mediata sunt,non necesse est unum de duobus oppositis in corpore reperiri : si enim nigrum non fuerit, potest esse fuscum; aut si album defuerit, pallidum poterit inveniri. At vero ex his oppositis quæ mediata non sunt, unum necesse est accidere de duobus, ut est salus et ægritudo. Horum medium nihil est propterea quod aut salutem necesse est, aut ægritudinem humana corpora retinere. At illa quibus est quidem medium, sed caret nomine, nisi huic oppositorum negatione formetur, sunt hæc, justus et injustus est aliquid in medio, sed non habet nomen; atque ideo utriusque oppositi negatio ei vocabulum creat, ut nec justum, nec injustum dicamus id, quod est medium. Nunc ea opposita quæ per habitum privationemque fiunt, diligentius retractemus in his namque observari oportet, ut sint utraque in eodem negotio, in eodem loco, in opportuno tempore. In eodem negotio sunt, cæcitas et visio; in videndo enim, et in non videndo consistunt. Hæc et in eodem loco sunt; utrique namque et cæcitati et visioni in oculis locus est. Maxime tamen in his oppor

tunitas temporis quæritur : nemo enim recte calvus dicitur, nisi in eo tempore, quo capillos habere debuerit, non habebit: nec sine dentibus, quem vʊôdy Græci vocant, infantem quisquam poterit dicere eum cui dentes adhuc ætas parva denegavit. Siquidem privatio, quæ græce steps dicitur, hanc vim tenet,ut Ostendat quemlibet habuisse aliquid per naturam, et non habere. Inter hæc meminisse nos convenit, aliud esse visionem et cæcitatem, aliud habere visionem et ea esse privatum; ne si hæc eadem esse judicemus, confundí ratio videatur. Quod si quis hoc dubium putat, aut parum certum, quid quamque rem sequatur advertat. Etenim si esset idem cæcus et cæcitas, de uno utraque dicerentur: dicimus autem hominem cæcum; sed homo dici cæcitas non potest: claret igitur, aliud cæcum esse, aliud cæcitatem. Nec affirmatio et negatio idem est, quod sunt sub affirmatione negationeque cadentia. Affirmatio enim sive negatio,est verbum confirmans aliquid aut negans; alia vero sunt, quæ sub his inveniuntur, ut est, Socrates disserit, Socrates non disserit. Similiter tamen omnia sibi habentur opposita. Aliquoties autem mala malis opponuntur, quoties contrariorum media bona sunt, ut est indigentia et redundantia, quæ Græci vôEĽKÝ nai nepбoλ vocant. His enim duobus malis sibi oppositis, mediocritas media reperitur. Hanc rationem Peripatetici secuti, virtutes medias esse dixerunt, ut plus justo πλεονεξίαν, minus justo μειονεξίαν dicerent : inter quæ mala, mediam justitiam locaverunt. Similiter inter versutiam et hebetudinem, prudentiam posuerunt; inter libidinem insensibilitatemque, quam Græci vastav vocant, temperantia constituta est; inter timiditatem et audaciam, fortitudo. Ita occultum quoddam genus oppositorum reperit perscrutata ratio, ut interdum mala malis inveniantur esse contraria. Sed Aristoteles harum quatuor specierum, quæ ex oppositis veniunt, proprietates et differentias latius et multis modis explicavit : nos autem et genus et species posuisse sufficiat, ne minutioribus occupati, fastidium necessariis afferamus.

CAPUT XIX. De priori.

Quinque modis aliud altero prius dicitur : quorum primus est, cum dicimus aliquem tempore seniorem. Secundus modus est, in quo aliquid nascitur ex priore; sed priore pereunte secundum perit, secundo pereunte prius incolume perseverat; ut est unum naturaliter prius duobus ex eo enim nascuntur duo, sed sine uno duo esse non possunt, sine duobus status unius manet; et duobus exstantibus esse unum necesse est, uno vero apparente duo esse nulla necessitas cogit. Tertio modo ordo quidam prius alterum alteri facit, ut in disciplinis et artibus liberalibus invenimus namque in grammatica prius est singularum dicere formas et nomina litterarum, dehinc syllabarum conjunctiones cognoscere, tum verborum sumere notionem postremus nobis est orationis usus assumendus, propter quem cuncta ejus, quasi præcurrentia membra, cognoscimus. Et in rhetorica prioris locus similiter collocatur: nam prius proœmium dicimus, dehinc narrationem, post depulsionem, tum confirmationem; postremus epilogus ponitur. His igitur exemplis tertium prioris modum sufficiat demonstrasse. Quartus vero modus est non multum probabilis; et ab ipso Aristotele improbatus exponitur, ut cum fortuna meliores vel clariores,priores vulgus assolet dicere. Sed mea sententia, vis hujus prioris explosa est. Hi sunt quatuor ejus, quod prius dicitur, modi: sed occultior quidam quintus adjungitur, quoties, ex duobus, quæ in se invicem convertuntur, illud est potius quod esse alterum facit: ut exempli gratia, si est homo, recte dicimus eum animal rationale, mortale, risus capax. Et si vera est hominis ista definitio, esse hominem verum est. Ita utrumque in se convertitur, hoc est et hominis veram esse definitionem, et definitionis hominem verum. Sed quoniam definitio vera esse non poterat, nisi prius natura hominis appareret; idcirco ex his duobus.

quæ ir semet converti diximus, homo prioris locum tenet, cujus exstantia definitionis suæ exprimit veritatem. CAPUT XX. - De simul.

Sequitur ut proprietatem verbi, quo simul esse quædam dicimus, exprimamus. Ratio enim videtur exigere, ut post prioris tractatum de his disputetur, quæ simul esse firmantur. Simul ergo dicuntur tribus modis cum quælibet simul existunt uno tempore vel apparent, ita ut neutrum de duobus vel prius sit, vel alterum consequatur, sed utriusque ortus videatur esse communis, sicut calor et splendor in sole. Secundus locus est eorum, quæ naturaliter simul sunt, nullum tamen eorum præstat alteri: ut verbi gratia, si simplum et duplum ponamus, necesse est simul esse naturaliter, sed neque duplum facit ut simplum sit, neque simplum efficit duplum. Hoc loco nos confundere non oportet, ne quoniam cum de ad aliquid dictis tractaremus, id esse ad aliquid diximus, quod penderet ex altero, videamur nunc contra superius definita tractare. Omnia namque ad aliquid dicta,dici ex altero, non esse ex altero disputavimus: nec ullus error est, si quis verborum nostrorum pondera diligentius perscrutetur. Tertius locus est, quoties ex eodem genere manantia simul videntur esse natura, sed specie discernuntur : neque vero sibi in eo, quod dicuntur, aliquid præstant, ut est animal; idem genus est,sed species longe discreta. Nec vero aut volatile quidquam pedestri tribuit ut sit, aut volatili pedestre, aut omnino aliud alteri, in eo quod est, ullam substantiam subministrat; nullumque alteri aliud prius est, sed simul omnia ab animali, id est ab uno genere orta nascuntur.

:

[blocks in formation]

Omnis immutatio quæ uerzo græce est, fit tribus modis aut ex non subjecto in subjectum, ut est ortus vel nativitas, quam Græci Yéves vocant; aut ex subjecto in non subjectum, ut est interitus vel corruptio, quam opàv Græci dixerunt; aut ex subjecto in subjectum, ut est motus, qui græce xivos dicitur. Sed et ipse motus tres species habet, id est, incrementum, imminutionem, commutationem qualitatis sive loci. Hæc a Græcis αὔξησις, μείωσις, ἀλλοίωσις, sive popa dicta sunt. Namque commutationem circa locum, popav dici voluerunt, quam nos quoque transgressionem maluimus dicere, secuti doctores. Verum hunc ordinem, quem nos in præsenti, quasi discrepantes ab eo libro, qui categoriarum dicitur, diligenti examinatione digessimus, ipse quoque Aristoteles in naturalium libris exposuit; in categoriis autem secutus docendi compendium, speciem pro genere, id est motum pro immutatione non dubitavit assumere : ut motui diceret quasi generi sex species esse subjectas, γένεσιν, φθορὰν, αὔξησιν, μείωσιν, ἀλλοίωσιν ποιότητος 1 Vocem Poiotélos non fert Aristoteles. M.

κατὰ τὸν τόπον μεταβολήν. Hæc nos latino sermone ortum diximus, interitum, augmentum, imminutionem, commutationem qualitatis, transgressionem loci. Hæ sex species omni a se ratione discretæ sunt : nisi forte cuiquam parum docte intelligenti, qualitatis commutatio, id est λhows, etiam cæteris existentibus fieri videatur, ut cum nascitur aliquid, aut interit, aut crescit, aut minuitur, tunc facta dicatur etiam commutatio. Sed id falsum ratio docet: nam quæ crescunt aut minuuntur, quantitate immutantur, non commutantur qualitate. Commutatio enim proprie est qualitatis. Meminisse autem nos oportet aliud esse immutationem, aliud commutationem. Namque immutatio genus est, commutatio species subjecta motui, quam immutationis speciem diximus. Denique ut horum sit manifesta discretio, geometricum ponamus exemplum. Si tetragonum majus, quod intra depictum est currentibus per medium lineis in brevia tetragona partiaris, eique post unum breve tetragonum detrahas; minuisti tetragonum majus : at si detracti loco addas gnomonem, qui hemicycli specie ponitur, plus tetragono majori, quam detraxeras, reddidisti: idque quantitatis est, non qualitatis, et immutationi potius quam commutationi tribuitur, eoque a se plurimum differunt. Fit autem differentia rerum omnium tribus modis aut materia, aut opere, aut utroque. Materia, si sint annuli similes duo, unusque sit aureus, alter argenteus; opere, si ex auro dissimiles annuli fabricentur; utroque, si annulus sit aureus, et stilus argenteus. Claret igitur has immutationis species, nec materia sibi, nec opere, nec utroque conjungi adeo autem sejunctæ sunt, ut earum nonnullæ etiam sibi contrariæ videantur. Quis enim dubitet γενέσει φθοράν, id est ortui interitum esse contrarium, augmento imminutionem? Ipsa quoque commutatio sive qualitatis sive loci, licet non er eodem specierum numero, tamen habent quod sibi contrarium videatur. Nam commutatio qualitatis est, cum ex albo fit aliquid nigrum vel album de nigro, quæ sibi manifeste contraria sunt. Loci quoque commutatio, quam transgressionem diximus, superiorum et inferiorum contrarietatem patitur, et propterea eam quoque habere contraria apparet.

CAPUT XXII. Conclusio operis.

[ocr errors]

Hæc sunt, fili charissime, quæ jugi labore assecuti, cum nobis Themistii nostra memoria egregii philosophi magisterium non deesset, ad utilitatem tuam de græco in latinum convertimus; scilicet ut ex iis quoque bonam frugem studii a nobis profecti suscipias, si te non dissimilem nostri, aliarum rerum quæ lubricæ atque inanes sunt, cupiditas retentaverit. Nihil namque omisimus in hoc libro quod posset aut delectare jam doctos, aut indoctos manifestius erudire.

PRINCIPIA RHETORICES".

CAPUT PRIMUM.

[ocr errors]

Oratoris officium. Oratoris officium est, proposita quæstione civili duntaxat, primum ipsam intelligere, generalis sit an specialis, simplex an conjuncta ex pluribus, absoluta an comparativa. Deinde cum intellexerit, invenire in ea congruentes partitioni locos, et his morales seu naturales accommodare sententias. Exinde judicare de inventis, repudiare quæ parum commode occurrerint: tum iis quæ judicio examinarit, dare ordinem certum. Etenim quamvis multa pertinentia inventa sint, tamen nisi pro qualitate et magnitudine sua, certis et quasi legitimis sedibus collocentur, aut oberunt, aut non magnopere proficiunt. Subinde ordina

(a) Opusculi hujus exemplar ullum Ms. non reperimus. Auctor græca vocabula citra necessitatem usurpat, contra morem Augustini.

tioni rhetor explicationem rerum commodare debebit. Quæ duabus partibus constat, structuræ qualitate et quantitate verborum. Hæc omnia memoria suscipit, quam et plerique Græcorum, et M. Tullius in primis oratori affirmat necessariam, hoc, ut opinor, modo: << Venio nunc ad thesaurum rerum omnium memo>> riam; quæ nisi custos inventis, ordinatisque rebus » adhibeatur, intelligimus omnia, etiamsi præclaris» sima sint, in oratore peritura. » Memoriam pronuntiatio sequetur, res, ut Demostheni videtur, inter oratoria officia vel prima vel sola: quæ consistit duobus, motu corporis et sono vocis. Hæc tantum summatim tetigisse satis est, quæ sunt oratoris officia. Reliquum est videre quid sit finis.

CAPUT II.

--

Quis sit finis oratoris. Finis est, ut opinor, in omnibus rebus, ad quem

« PoprzedniaDalej »