Obrazy na stronie
PDF
ePub

1033

ADMONITIO DE SEQUENTE LIBRO DE QUANTITATE ANIME.

commutabiles manent, quamvis falsa reperiantur cætera, veluti locus ubi disputatio, et persona cum qua disputatio fuisse visa erat, et verba ipsa, quod ad sonum attinet, quibus disputari videbatur, et alia hujuscemodi; quæ etiam cum ipsis sensibus sentiuntur agunturque a vigilantibus, prætereunt tamen, nec ulla ex parte sempiternam præsentiam verarum rationum assequuntur. Ex quo colligitur, tali commuta tione corporis, qualis somnus est, usum ejusdem corporis animæ, non vitam1 propriam, posse minui. CAPUT XV. Rursum animam non posse in corpus mutari.

24. Postremo si quamvis locum occupanti corpori anima tamen non localiter jungitur, summis illis æter-, nisque rationibus, quæ incommutabiliter manent, nec utique loco continentur, prior afficitur anima quam corpus; nec prior tantum, sed etiam magis. Tanto enim prior, quanto propinquior; et eadem causa tanto etiam magis, quanto etiam corpore melior. Nec ista propinquitas loco, sed naturæ ordine dicta sit. Hoc autem ordine intelligitur a summa essentia speciem corpori per animam tribui, qua est in quantumcumque est. Per animam ergo corpus subsistit, et eo ipso est quo animatur, sive universaliter, ut mundus; sive particulariter, ut unumquodque animal intra mundum. Quapropter consequens erat ut anima per animam corpus fieret, nec omnino aliter posset. Quod quia non fit, manente quippe anima in eo quo anima est, corpus per illam subsistit, dantem speciem, non adimentem; commutari in corpus anima non potest. Si enim non tradit speciem quam sumit a summo bono, non per illam fit corpus: et si non per illam fit, aut non fit omnino, aut tam propinque speciem sumit quam anima: sed et fit corpus, et si tam propinque sumeret speciem, id esset quod anima: nam hoc interest; eoque anima melior, quo sumit propinquius. Tam propinque autem etiam corpus sumeret, si non per animam sumeret. Etenim nullo interposito tam propinque utique sumeret. Nec invenitur aliquid quod sit inter summam vitam, quæ sapientia et veritas est incommutabilis, et id quod ultimum vivificatur, id est corpus, nisi vivificans anima. Quod si tradit speciem anima corpori, ut sit corpus in quantum est, non utique speciem tradendo adimit. Adimit autem in corpus animam transmutando. Non igitur anima sive per seipsam corpus fit, quia non nisi anima manente corpus per eam fit; sive per aliam, quia non nisi traditione speciei fit corpus per animam, et ademptione speciei anima in corpus converteretur, si converteretur.

1 Er., vim.

1034

CAPUT XVI. Ne in animam quidem irrationalem rationalis anima convertitur. Anima tota est in toto corpore et singulis partibus.

25. Hoc et de irrationali anima vel vita, quod nec in eam rationalis anima convertitur, dici potest. Et ipsa enim nisi inferiore ordine rationali subjiceretur, æque sumeret speciem et talis esset. Tradunt ergo speciem a summa pulchritudine acceptam potentiora infirmioribus naturali ordine. Et utique cum tradunt, non adimunt. Eoque sunt quæ infirmiora sunt, in quantum sunt, quod species eis, qua sint a potentioribus traditur: quæ quidem potentiora etiam meliora sunt. Quod his naturis datum est, quæ non mole majore plus possunt minoribus molibus, sed sine tumore ullo localis magnitudinis eadem specie potentiora sunt qua meliora. In quo genere est anima corpore melior et potentior. Quapropter cum per illam, ut dictum est, corpus subsistat, ipsa in corpus nullo modo verti potest. Corpus enim nullum fit, nisi accipiendo per animam speciem. At anima ut corpus fieret, non accipiendo speciem, sed amittendo, fieri posset et propterea fieri non potest; nisi forte loco anima continetur, et localiter corpori jungitur. Nam si ita est, potest eam fortasse major moles, quanquam speciosiorem, in suam deteriorem vertere speciem, ut aer major ignem minorem. Sed non est ita. Moles quippe omnis quæ occupat locum, non est in singulis suis partibus tota, sed in omnibus. Quare alia pars ejus alibi est, et alibi alia. Anima vero non modo universæ moli corporis sui, sed etiam unicuique particulæ illius tota simul adest. Partis enim corporis passionem tota sentit, nec in toto tamen corpore. Cum enim quid dolet in pede, advertit oculus, loquitur lingua, admovetur manus. Quod non fieret, nisi id quod animæ in eis partibus est, et in pede sentiret; nec sentire quod ibi factum est absens posset. Non enim nuntio aliquo credibile est fieri non sentiente quod nuntiat: quia passio quæ fit non per continuationem molis currit, ut cæteras animæ partes quæ alibi sunt latere non sinat; sed illud tota sentit anima quod in particula fit pedis, et ibi tantum sentit ubi fit. Tota igitur singulis partibus simul adest, quæ tota simul sentit in singulis. Nec tamen hoc modo adest tota, ut candor vel alia hujusmodi qualitas in unaquaque parte corporis tota est. Nam quod in alia parte corpus patitur candoris immutatione, potest ad candorem qui est in alia parte non pertinere. Quapropter secundum partes molis a se distantes, et ipse a se distare convincitur. Non autem ita esse in anima per sensum de quo dictum est, probatur.

1 Lov., quod species eis quasi a polentioribus traditur. At Mss. veriores, quod species eis, qua sint.

ADMONITIO

DE SEQUENTE LIBRO DE QUANTITATE ANIMÆ

Dialogum de Animæ Quantitate cum Evodio habuit Augustinus, uti prodit ipse epistola centesima sexagesima secunda, eidem Evodio nonnullas rursum de anima quæstiones proponenti rescribens his verbis: Illa si

PATROL. XXXII.

(Trente-trois.)

retegas..... quæ te conferente mecum ac sermocinante conscripsi sive de Quantitate Animæ, sive de Libero Arbitrio invenies unde dissolvas, etiam sine mea opera, dubitationes tuas (Epist. 162, n. 2). Inspectis porro locis illis in quibus editiones cum Mss. aliquot non admodum vetustis præferunt Augustini et Adeodati veluti interlocutorum nomina; nihil in antiquis codicibus deprehensum a nobis est, præter incertos quosdam characteres interrogationibus et responsionibus indigitandis interscriptos. Quapropter Adeodati nomen expungi oportuit: enimvero quo tempore dialogus hicce habebatur, vix adolescentiam attigerat Adeodatus; at is qui cum Augustino colloquitur, juvenem se esse dicit, cap. 24, n. 46.

Visum autem est id operis non movere loco quem habita argumenti ratione obtinuit hactenus in editis, in quibus proxime post librum de Animæ Immortalitate subsequitur. Testatur porro Augustinus libro primo Retractationum, capite septimo, se jam baptizatum cum Romæ esset, scripsisse libros de moribus Ecclesiæ catholicæ, et de Moribus Manichæorum; tum in sequente capite istum quo de agimus dialogum eadem in urbe habuisse; postea vero libros de Libero Arbitrio ibidem incœptos recenset: atque idcirco dialogum huncce versus initium anni Christi trecentesimi octogesimi octavi collocamus. Cum enim superiore anno Romam venisset Augustinus, magnam quoque sequentis anni partem ibi transegit, atque interea temporis libros præfatos conscripsit.

Vide librum 1, cap. 8, Rectractationum, col. 594, a verbis, In eadem urbe, n. 1, usque ad verba n. 3, Abundare otio. M.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE QUANTITATE ANIMÆ

LIBER UNUS (a).

In hocce dialogo sex de anima quæstiones a collocutore proponuntur Augustino; quarum tertiam, scilicet, Quanta sit anima, penitius tractaturus distinguit imprimis duplex quantitatis genus, unum a mole et loci spatio; alterum a potentia et virtute dictum: illud quidem corporis proprium ab anima, quæ prorsus incorporea sit, excludi, hoc autem reperiri in illa docet deinde magnitudinis istius gradus septem assignat, ad quos revocat quidquid anima humana sive in corpore, sive in seipsa, sive denique apud Deum valet.

[blocks in formation]

nit Evodius. Unde sit anima. Animæ patria Deus. Animæ substantia propria et simplex.

1. E. Quoniam video te abundare otio, quæso ut mihi respondeas de iis quæ me movent, non ut opinor, importune atque incongrue. Sæpe enim cum abs te multa quæsissem, nescio qua illa græca sententia me deterrendum putasti, qua prohibemur ea quæ supra nos sunt requirere : nunc vero non puto nos ipsos supra nos esse. Quamobrem cum de anima quæro, non sum dignus qui audiam: Quod supra nos, quid ad nos (b)? sed fortasse dignus qui audiam, quid simus nos. A. Enumera breviter quæ de anima audire velis. E. Faciam nam sunt mihi ista diuturna cogitatione præparata. Quæro igitur unde sit anima, qualis sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, et cum ad corpus venerit qualis efficiatur, qualis cum abscesserit?

2. A. Cum quæris unde sit anima, duo quædam intelligere cogor. Aliter enim dicimus unde sit homo, quæ sit ejus patria scire cupientes; aliter unde sit, cum quærimus unde constet, id est, ex quibus elementis rebusque compositus. Quid horum scire vis, cum interrogas unde sit anima? Utrumnam quasi regionem ejus et patriam, unde huc venerit, nosse desideras; an vero quæ sit ejus substantia, requiris. E. Equidem utrumque scire vellem, sed quid scit sciendum prius, tuo judicio malo committere. A. Propriam quamdam habitationem animæ ac patriam, (a) Scriptus circa initium anni 388.

(b) Socratis dictum : HA HUPER HÈMAS, TI PROS HÊMAS?

[ocr errors]

Deum ipsum credo esse a quo creata est. Substantiam vero ejus nominare non possum: non enim eam puto esse ex iis usitatis notisque naturis, quas istis corporis sensibus tangimus. Nam neque ex terra, neque ex aqua, neque ex aere, neque ex igni, neque ex his omnibus, neque ex aliquibus horum conjunctis constare animam puto. Sed quemadmodum si ex me quæreres, arbor ista ex quibus constet, notissima ista elementa quatuor nominarem, ex quibus omnia talia constare credendum est; porro si pergeres quærere, unde ipsa terra, vel aqua, vel aer, vel ignis constent, nihil jam quod dicerem reperirem ; sic cum quæritur ex quibus sit homo compositus, respondere possum, ex anima et corpore; rursum de corpore si quæras, ad illa elementa quatuor recurram; de anima vero quærenti tibi, cum simplex quiddam et propriæ substantiæ videatur esse, non aliter hæream ac si quæras, ut dictum est, unde sit terra. E. Quomodo eam propriam velis habere substantiam, cum dixeris a Deo factam, non intelligo. A. Quomodo et terram ipsam a Deo factam, negare non possum; et tamen non possum dicere, ex quibus quasi aliis corporibus terra · constet. Simplex enim corpus est terra, eo ipso quo terra est; et ideo elementum dicitur omnium istorum corporum, quæ fiunt ex quatuor elementis. Non ergo sibi adversatur sententia qua dicimus, et a Deo animam factam, et propriam quamdam habere naturam. Hanc enim ejus propriam quamdam naturam et suam, Deus ipse fecit, ut ignis, ut aeris, ut aquæ, ut terræ, quo cætera ex his omnibus componerentur.

CAPUT II. Anima qualis sit.

3. E. Interim accipio unde sit anima, id est, ex Deo, quæ mecum sedulo retractabo, et si quid me moverit, post requiram. Unde quæso, explices qualis sit. A. Videtur mihi esse similis Deo. De anima enim, nisi fallor, requiris humana. E. Idipsum est quod abs te explicari vellem, quemadmodum sit anima similis Deo; cum Deum a nullo factum esse credamus, animam vero ab ipso Deo factam supra dixeris. A. Quid? tu difficile putas Deo fuisse, ut aliquid sibi simile faceret, cum hoc in tanta varietate imaginuum etiam videas nobis esse concessum? E. Sed nos videmur mortalia facere, Deus autem immortalem animam fecit, ut opinor, nisi forte tibi aliter videtur. A. Ergo tu velles talia fieri ab hominibus, qualia Deus fecit 1? E. Non equidem hoc dixerim. Sed quemadmodum ipse immortalis immortale quiddam fecit ad similitudinem suam; sic et nos immortales a Deo facti, ad similitudinem nostram quod facimus, immortale esse deberet. A. Recte diceres, si ad ejus imaginem pingeres tabulam, quod in te immortale esse credis: nunc vero in ea exprimis similitudinem corporis, quod profecto mortale est. E. Quomodo ergo sum similis Deo, cum immortalia nulla possum facere ut ille? A. Quomodo nec imago corporis tui potest hoc valere quod tuum corpus valet; sic anima non mirandum est si potentiam tantam non habet, quantam ille ad cujus similitudinem facta est.

[blocks in formation]

4. E. Et hoc interim satis est: dic nunc quanta sit anima. A. Quomodo quæris quanta sit? Non enim intelligo utrum ejus quasi spatium latitudinis vel longitudinis, vel roboris, vel horum simul omnium requiras; an quantum valeat nosse velis. Solemus enim quærere quantus fuerit Hercules, id est, in quot pedes statura ejus porrecta fuerit. Et item quantus vir fuerit, id est, quantæ potentiæ atque virtutis. E. Utrumque de anima scire cupio. A. Atqui illud superius dici non potest, nec omnino intelligi de anima. Non enim ullo modo, aut longa, aut lata, aut quasi valida suspicanda est anima: corporea ista sunt, ut mihi videtur; et de consuetudine corporum sic animam quærimus. Ideoque bene præcipitur etiam in mysteriis, ut omnia corporea contemnat, universo que huic mundo renuntiet, qui, ut videmus, corporeus est, quisquis se talem reddi desiderat, qualis a Deo factus est, id est, similem Deo; non enim alia salus animæ est, aut renovatio, aut reconciliatio auctori suo. Quamobrem quanta sit anima secundum inquisitionem hanc tibi respondere non possum ; sed possnm affirmare, neque illam longam esse, nec latam, nec robustam, neque aliquid horum quæ in mensuris corporum quæri solent. Et hoc cur existimem, rationem tibi reddam, si placet.

[ocr errors]

E. Placet vero, ac vehementer exspecto: videtur enim mihi quasi nihil esse anima, si nihil est horum. A. Prius ergo si videtur, ostendam tibi multas esse, res quas non possis dicere nihil esse, nec tamen in eis invenire aliqua hujusmodi spatia, qualia in anima requiris ut non solum non tibi ex eo anima nihil esse videatur, quod in ea non invenis longitudinem, sive aliquid tale; sed eo pretiosior et pluris æstimanda sit, quo nihil horum habet. Deinde utrum vere nihil horum habeat, videbimus. E. Utere quo vis ordine ac modo, ego audire et discere paratus sum. CAPUT IV.

Animam nonnihil esse, tametsi nec longa nec lata sit.

5. A. Recte facis: sed volo interroganti mihi respondeas: fortasse enim ea quæ te docere conor, ipse jam nosti: credo enim non te dubitare hanc arborem non esse omnino nihil. E. Quis dubitaverit ? A. Quid illud ? num dubitas justitiam multo esse hac arbore meliorem? E. Ridiculum istud quidem est, quasi vero ulla sit comparatio. A. Liberaliter mecum agis; sed illud nunc attende: cum constet ita hanc arborem esse deteriorem quam est justitia, ut nec comparanda quidem tibi videatur, et hoc lignum non esse nihil confessus sis; placetne tibi ut ipsam justitiam nihil esse credamus? E. Quis hoc demiens crediderit? A. Recte omnino: sed fortasse arbor hæc propterea tibi videtur esse aliquid, quod longa est pro suo modo, et lata, et robusta; quæ si detraxeris, nihil erit. E. Ita videtur. A. Quid ergo? justitia, quam non nihil esse confessus es, imo quiddam longe divinius hac longeque præstantius, videtur tibi longa esse? E. Nullo modo mihi justitia aut longa, aut lata, aut tale aliquid cogitanti potest occurrere. A. Si igitur nihil horum est justitia, et tamen ipsa nihil non est; cur tibi anima nihil videtur, nisi ejus aliqua longitudo sit? E. Age; jam non mihi videtur ex eo nihil esse anima, quod nec longa, nec lata, nec robusta sit, sed utrum vere ita sit, nondum a te dictum esse scis. Fieri enim potest, ut multa sint magni æstimanda, quæ istis careant; sed non continuo ex hoc genere animam esse credendum puto.

6. A. Scio istud nobis enodandum restare, et hoc me deinceps explicaturum promiseram: verum quia res subtilissima est, et longe alios mentis oculos quærit, quam humana consuetudo in quotidianæ vitæ actibus habere solita est; admoneo te, ut per ea, per quæ te ducendum existimo, libens pergas, nec nostro quodam necessario circuitu defatigatus, ægre tuleris aliquando te tardius ad id quod cupis pervenire. Nam prius abs te quæro, utrum corpus ullum putes esse, quod non pro modo suo habeat aliquam longitudinem, et latitudinem, et altitudinem? E. Quam dicas altitudinem, non intelligo. A. Illam dico qua efficitur

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Huic emendando libro adhibiti sunt Mss. Sorbonici duo, Victorini tres, Regius, Cisterciensis, Floriacensis, Michaelinus, Remigiensis, Corbeiensis, Vindocinensis, Ebrulphensis, Sergiensis, Vaticanus, et Vedastinus, præter lectiones ex quatuor Belgicis depromptas per Lovanienses; necnon editiones Bad. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retractationum et Confessionum me

moratas.

1 Facil juxta Ven. Par. M.

M.

ut interiora corporis cogitentur, aut etiam sentiantur, si perlucet ut vitrum; quanquam si hoc demas corporibus, quantum mea opinio est, neque sentiri possunt, neque omnino corpora esse recte existimari. Hinc mihi volo aperias quid tu sentias. E. Prorsus non dubito corpora omnia his carere non posse. A. Quid illud? potes cogitare ista tria non esse nisi in corporibus? E. Non intelligo quomodo alibi esse possint. A. Ergo animam non putas esse aliud quam corpus? E. Si etiam ventum corpus esse confitemur, negare non possum corpus mihi animam videri: nam tale aliquid eam esse cogito. A. Corpus quidem ventum esse tam concedo, quam si me de fluctu interrogares. Nam nihil aliud quam istum aerem commotum ac agitatum ventum esse sentimus; quod in loco tranquillissimo, et ab omnibus ventis quietissimo vel brevi flabello approbari potest, quo etiam muscas abigentes aerem commovemus, flatumque sentimus. Quod cum evenerit occultiore quodam motu cœlestium vel terrenorum corporum per magnum spatium mundi, ventus vocatur, ex diversis partibus cœli nomina etiam diversa sortitus. An tibi aliter videtur? E. Mihi vero nihil, et probabile esse accipio quod dicis sed ego animam non ipsum ventum, sed tale aliquid esse dixi. A. Dic mihi prius, utrum ipsum ventum cujus mentionem fecisti, habere aliquam longitudinem, latitudinem et altitudinem sentias. Deinde videbimus utrum tale aliquid anima sit, ut hoc modo etiam quanta sit, investigare possimus. E. Quid hoc aere longius, et latius, et altius facile inveniri potest, quem commotum ventum esse nunc abs te mihi per-.

suasum est?

CAPUT V. — Infinita animæ vis.

3

7. A. Recte dicis: sed numquidnam animam tuam putas esse nisi in corpore tuo? E. Ita puto. A. Intrinsecus tantum, ut tanquam utrem impleat 2: an tantum forinsecus, velut tectorium; an et intrinsecus et extrinsecus eam esse arbitraris? E. Hoc sentio quod ultimum requisisti. Nam nisi esset intrinsecus, nihil in visceribus nostris vitale haberetur; nisi esset extrinsecus, non etiam in cute leviter possit sentire pungentem. 4. Quid ergo amplius quæris quanta sit anima, cum videas esse tantam quantam ipsa spatia corporis patiuntur? E. Si hoc ratio docet, nihil amplius requiro. A. Recte facis nihil quærere amplius quam docet ratio. Sed hæc ratio videturne tibi firmissima? E. Quando aliam non invenio, videtur. Suo enim loco quæram, quod me multum movet, utrum hæc figura eadem maneat cum corpore excesserit : nam hoc inter discutienda ultimum me posuisse memini. Sed quoniam de numero animarum quærere, ad quantitatem mihi videtur pertinere, non esse hoc loco prætereundum existimo. A. Non incongrue existimas, sed prius de spatio ejus quod me adhuc movet, explicemus, si placet, ut etiam ego aliquid di

1 Juxta Lov., quam si demas corporibus. M.

2 Edd., ut tamquam aqua utrem impleat. At a Mss. abest aqua.

3 Possis, juxta Er. Ven. Lov. M.

scam, si tibi jam satisfactum est. E. Quære ut vis; nam tua ista simulata dubitatio, dubitare me verissime facit de hoc ipso quod jam peractum esse præsumpseram.

8. A. Dic mihi, quæso te, utrum ea quæ appellatur memoria, non tibi nomen inane videatur. E. Cui hoc videri potest? A. Animæ hanc esse arbitraris, an corporis? E. Et hinc dubitare ridiculum est. Quid enim? exanime corpus meminisse aliquid credi, aut intelligi. potest? A. Meministine tandem urbis Mediolanensis? E. Valde memini. A. Nunc ergo quia ejus facta mentio est, recordaris quanta et qualis sit? E. Recordor sane, ac nihil recentius atque integrius? A. Nunc ergo cum oculis eam non videas, animo vides. E. Ita est. A. Meministi, credo etiam, quanto spatio terrarum nunc a nobis longe absit. E. Ita et hoc memini. A. Vides itaque animo etiam ipsam locorum distantiam. E. Video. A. Cum igitur anima tua hic sit ubi corpus, nec ultra spatium ejus porrigatur, ut superior ratio demonstrabat, unde fit ut illa omnia videat? E. Per memoriam hoc fieri puto, non quod illis locis sit præsens. A. Imagines ergo illorum locorum memoria continentur. E. Ita sentio; nam et quid ibi nunc agatur ignoro; quod utique non ignorarem, si animus meus usque ad ea loca porrigeretur, præsentiaque sentiret. A. Verum mihi videris dicere: sed certe istæ imagines corporum sunt. E. Ita necesse est: non enim aliud sunt urbes terræque, quam corpora. 9. 4. Nunquamne intuitus es parva specilla, aut nunquam in pupilla oculi alieni faciem tuam vidisti? E. Imo sæpe. A. Cur multo brevior quam est apparet? E. Quid enim velles aliud quam ut pro modo speculi videretur? A. Necesse est ergo imagines corporum, si parva sunt corpora in quibus apparent, parvas apparere. E. Necesse omnino. A. Cur ergo, cum tam parvo spatio sit anima quam corpus est ejus, tam magnæ in ea possunt exprimi imagines, ut et urbes, et latitudo terrarum, et quæque alia ingentia apud se possit imaginari? Volo enim cogitas panlo diligentius, quanta et quam multa memoria nostra contineat, quæ utique anima continentur. Qui ergo fundus est, qui sinus, quæ immensitas quæ possit hæc capere, cum et eam tantam quantum corpus est superior ratio docuisse videatur? E. Non invenio quid respondeam, nec satis explicare possum, quantum me ista moveant: et multum me ipse derideo, qui superiori rationi tam cito consenseram,. ut ex isto corporis modo quanta sit anima terminarem. A Non ergo jam tibi tale aliquid videtur, qualis ventus est? E. Nullo modo: nam etiamsi aer iste cujus quasi fluctum ventum esse probabiliter creditur, universum istum mundum possit implere, innumerabiles tales tantosque mundos secum anima imaginari potest, quas imagines quo spatio contineat suspicari non possum. A. Vide ergo ne melius sit eam credere, ut saperius dixeram, nec longam, nec latam, nec altam, sicut mihi de justitia concesseras. E. Facile assentirem, nisi me plus conturbaret, quo rursum pacto tantorum spatiorum imagines innumerabiles nulla sua e

longitudine, et latitudine, et altitudine capere possit.

[ocr errors]

CAPUT IV. Longitudo mera et simplex.

10. A. Inveniemus hoc fortasse quantum licet, si prius diligenter discutiamus hæc tria, id est longitudinem, latitudinem, et altitudinem. Itaque enitere cogitare longitudinem, quæ adhuc nullam latitudinem assumpserit. E. Nihil possum tale cogitare si enim filum araneæ in animo constituero, quo nihil exilius solemus videre, occurrit mihi etiam in eo tamen et longitudo per se, et latitudo, et altitudo: quæ qualescumque sint, esse tamen negare non possum. A. Non usquequaque absurda est responsio tua sed certe cum tria ista in araneæ filo esse intelligis, discernis hæc, et quid inter se differant nosti? E. Quidni quid differant nossem? An aliter potui videre nihil horum deesse huic filo? A. Quo igitur intellectu hæc discrevisti, hoc potes etiam, sejunctis illis, solam longitudinem cogitare, si nec aliquod corpus volvas animo: nam quodcumque fuerit, his omnibus non carebit. Incorporeum est enim quod te nunc intelligere cupio: nam sola longitudo non nisi intelligi animo potest, in corpore inveniri non potest. E. Jam intelligo. A. Ergo istam longitudinem si quasi secare cogitatione per longum velis, vides profecto non posse: nam si potest, inest etiam latitudo. E. Manifestum est. A, Hanc igitur longitudinem meram et simplicem, si tibi placet, lineam vocemus: hoc enim nomine a doctis multis appellari solet. E. Voca quidquid vis: non enim mihi de nominibus laborandum est, cum res aperta sit.

11. A. Bene facis, et non solum approbo, verum etiam moneo, ut semper rerum curam magis quam verborum te habere delectet. Sed linea ista quam jam, ut opinor, bene intelligis, si porrigatur sive ex una, sive ex utraque parte, quam in longum porrigi potest, cernis nullum esse finem. An ad hoc contemplandum minus valet acies mentis tuæ? E. Contemplor omnino, ac nihil facilius. A. Vides ergo etiam nullam figuram posse fieri, si nihil agatur aliud quam ut illa linea porrigatur. E. Quam dicas figuram nondum intelligo. CAPUT VII. Compendiosior et multitudini tutior ad veritatis perceptionem via per auctoritatem, quam per rationem.

A. Figuram interim voco, cum aliquod spatium linea lineisve concluditur, tanquam si circulum faceres, aut quatuor lineas finibus suis sibimet jungeres,

ita ut nullius finis ab alterius copulatione liber esset. E. Quid dicas figuram, jam me videre arbitror; sed utinam tam viderem quo ista tendant, aut quid ex his effecturus sis, ut ego quod de anima requiro, sciam.

12. A. Hoc initio te admonui, et postulavi ut patienter ferres aliquantum circuitum nostrum, quod item quæso ut facias. Non levis res quæritur, non facilis ad cognoscendum : nosse enim hoc plane ac tenere volumus, si fieri potest. Aliud est enim cum auctoritati credimus, aliud cum rationi. Auctoritati cre

dere magnum compendium est, et nullus labor : quod si te delectat, poteris multa legere, quæ magni et divini viri de his rebus necessaria quæ videbantur, salubriter imperitioribus quasi nutu quodam locuti sunt, credique sibi voluerunt ab iis, quorum animis vel tardioribus vel implicatioribus alia salus esse non posset. Tales enim homines, quorum profecto maxima multitudo est, si ratione velint verum comprehendere, similitudinibus rationum facillime decipiuntur, et in varias noxiasque opiniones ita labuntur, ut emergere inde ac liberari, aut nunquam, aut ægerrime queant. His ergo utilissimum est excellentissimæ auctoritati credere, et secumdum hoc agere vitam. Quod si tutius putas, non solum nihil resisto, sed etiam multum approbo. Si autem cupiditatem istam refrenare non potes, qua tibi persuasisti ratione pervenire ad veritatem, multi et longi circuitus tibi tolerandi sunt, ut non ratio te adducat, nisi ea quæ sola ratio dicenda est, id est vera ratio; et non solum vera, sed ita certa, et ab omni similitudine falsitatis aliena, si tamen ullo modo hæc ab homine inveniri potest, ut nullæ disputationes falsæ aut verisimiles ab ea te possint traducere. E. Nihil jam præpropere desiderabo: agat ac ducat ratio qua vult 1, dummodo perducat. CAPUT VIII. De figuris mathematicis. Quot lineis figura fiat. Quomodo tribus lineis figura possit fieri. 13. A. Deus hoc faciet, qui aut de solis talibus rebus, aut certe de his maxime deprecandus est. Sed ad rem quam institueram redeamus. Nam si et quid sit linea, et quid sit figura jam tibi notum est, dic quod abs te quæro, id est utrum putes ullam figuram fieri posse, si linea ex utraque parte, aut ex altera per infinitum ducatur? E. Nullo modo id fieri posse confirmo. A. Quid igitur agendum est ut figuram faciamus? E. Quid, nisi ut illa linea infinita non sit, et ducatur in circulum, ut ex alia parte se contingat ? non enim video, quomodo aliter possit ex una linea concludi aliquod spatium ; quod nisi fiat, secundum tuam descriptionem, figura non erit, A Quid, si rectis lineis figuram facere velim ? potest fieri ut de una linea fiat, an non potest? E. Nullo modo. A. Quid, duabus? E. Ne hoc quidem. A. Quid, tribus? E. Video posse. A. Bene igitur nosti ac tenes, cum figura lineis rectis facienda est, minus quam tribus non posse. An si ulla tibi adversetur ratio, de hac te sententia devocabit? E. Plane si quis mihi hoc falsum esse monstraverit, nihil erit quod me scire posse confidam. A. Nunc ergo illud responde, quomodo tribus lineis figuram feceris? E. Cum se finibus jungunt. A. Quid ? ubi se jungunt, nonne videtur tibi angulus fieri? E. Ita est. A. Quot ergo angulis hæc figura constat? E. Totidem quot lineis. A. Quid? ipsas lineas pares constituis, an impares? E. Pares. A. Quid? anguli tantumdem omnes patent, an est alius alio contractior vel apertior? E. Etiam ipsos pares esse video. A. Potestne fieri, ut in figura, quæ

AA

1 Lov., quo vult. Id aliis Cdd., qua vult.

« PoprzedniaDalej »