Obrazy na stronie
PDF
ePub

tempus movetur: ad hoc enim pertinet tardius et celerius moveri: conficitur esse quiddam quod tempore moveat, nec tamen mutetur. Omne autem quod tempore movet corpus, tametsi ad unum finem tendat, tamen nec simul potest omnia facere, nec potest non plura facere neque enim valet quavis ope agatur, aut perfecte unum esse, quod in partes secari potest, aut ullum est sine partibus corpus, aut sine morarum intervallo tempus, aut vero vel brevissima syllaba enuntietur, cujus non tunc finem audias, cum jam non audis initium. Porro quod sic agitur, et exspectatione opus est ut peragi, et memoria ut comprehendi queat quantum potest. Et exspectatio futurarum rerum est, præteritarum vero memoria. At intentio ad agendum præsentis est temporis, per quod futurum in præteri tum transit, nec cœpti motus corporis exspectari finis potest sine ulla memoria. Quomodo enim exspectatur ut desinat, quod aut coepisse excidit, aut omnino motum esse? Rursus intentio peragendi quæ præsens est, sine exspectatione finis qui futurus est, non potest esse nec est quidquam quod aut nondum est, aut jam non est. Potest igitur in agendo quiddam esse, quod ad ea quæ nondum sunt pertineat. Possunt simul in agente plura esse, cum ea plura quæ aguntur simul esse non possint. Possunt ergo etiam in movente, cum in eo quod movetur non possint. At quæcumque in tempore simul esse non possunt, et tamen a futuro in præteritum transmittuntur, mutabilia sint necesse est.

4. Hinc jam colligimus, posse esse quiddam quod cum movet mutabilia, non mutatur. Cum enim non mutatur moventis intentio perducendi ad finem quem volet corpus quod movet, illudque corpus de quo aliquid fit eodem motu per momenta mutetur, atque illa intentio perficiendi quam immutatam manere manifestum est, et ipsa membra artificis, et lignum aut lapidem artifici subjectum moveat, quis dubitet consequens esse quod dictum est? Non igitur si qua mutatio corporum movente animo fit, quamvis in eam sit intentus, hinc eum necessario mutari, et ob hoc etiam mori arbitrandum est. Potest enim in hac intentione simul et memoriam præteritorum et exspectationem futurorum habere, quæ omnia sine vita esse non possunt. Quanquam etsi nullus interitus sine mutatione sit, et nulla mutatio sine motu; non tamen omnis mutatio interitum, omnisque motus mutationem operatur. Licet enim ipsum corpus nostrum, et motum plerumque qualibet actione, et mutatum certe vel ætate dicere, tamen nondum interisse, id est non esse sine vita. Liceat igitur et animum non continuo putare privari vita, quanquam ei fortasse per motum mutatio nonnulla contingat.

CAPUT IV. - Ars et ratio numerorum immutabilis quæ animo non sine vita inhærent.

5. Si enim manet aliquid immutabile in animo, quod sine vita esse non possit; animo etiam vita sempiterna maneat necesse est. Nam hoc prorsus ita se habet, ut si primum est, sit secundum. Est autem primum. Quis enim, ut alia omittam, aut rationem

numerorum mutabilem esse audeat dicere, aut artem quamlibet non ista ratione constare; aut artem non esse in artifice, etiam cum eam non exercet; aut ejus esse, nisi in animo; aut ubi vita non sit, esse posse; aut quod immutabile est, esse aliquando non posse; aut aliud esse artem, aliud rationem ? Quamvis enim ars una multarum quasi quidam cœtus rationum esse dicatur, tamen ars etiam una ratio dici verissime atque intelligi potest. Sed sive hoc, sive illud sit, non minus immutabilem artem esse conficitur: artem autem non solum esse in animo artificis, sed etiam nusquam esse nisi in animo manifestum est, idque inseparabiliter. Nam si ars ab animo separabitur; aut erit præterquam in animo, aut nusquam erit, aut de animo in animum continuo transibit. At ut sedes arti nulla sine vita est, ita nec vita cum ratione ulli nisi animæ (a). Nusquam porro esse quod est, vel quod immutabile est non esse aliquando non potest. Si vero ars de animo in animum transit, in illo mansura deserens istum; nemo artem docet nisi amittendo, aut etiam non nisi docentis oblivione fit aliquis peritus, sive morte. Quæ si absurdissima et falsissima sunt, sicuti sunt, immortalis est animus humanus.

6. At enim si ars aliquando est, aliquando non est in animo, quod per oblivionem atque imperitiam satis notum est; nihil ad ejus immortalitatem affert argumenti hujus connexio, nisi negetur antecedens hoc modo. Aut est aliquid in animo, quod in præsenti cogitatione non est; aut non est in erudito animo ars. musica, cum de sola geometrica cogitat: hoc autem falsum est; illud igitur verum. Non autem quidquam se habere animus sentit, nisi quod in cogitationem venerit. Potest igitur aliquid esse in animo, quod esse in se animus ipse non sentiat. Id autem quamdiu sit, nihil interest. Namque si diutius fuerit in aliis animus occupatus, quam ut intentionem suam in ante cogitata facile possit reflectere, oblivio vel imperitia nominatur. Sed cum vel nos ipsi nobiscum ratiocinantes, vel ab alio bene interrogati de quibusdam liberalibus artibus ea quæ invenimus, non alibi quam in animo nostro invenimus: neque id est invenire, quod facere aut gignere; alioquin æterna gigneret animus inventione temporali (nam æterna sæpe invenit; quid enim tam æternum quam circuli ratio, vel si quid aliud in hujuscemodi artibus, nec non fuisse aliquando, nec non fore comprehenditur?): manifestum etiam est, immortalem esse animum humanum, et omnes veras rationes in secretis ejus esse, quamvis eas sive ignoratione sive oblivione, aut non habere, aut amisisse videatur.

CAPUT V. Animus non mutatur ut desinat esse animus.

7. Nunc autem quatenus accipienda sit animi mutatio videamus. Si enim subjectum est animus arte in subjecto existente, neque subjectum immutari potest quin et id quod in subjecto est immutetur; qui possu

1 In prius vulgatis, sine morte. Sed melius in Mss., sive

morte.

(a) I Retract., cap. 5, n. 2.

mus obtinere immutabilem esse artem atque rationem, si mutabilis animus in quo illa sunt esse convincitur? Quæ autem major quam in contraria solet esse mutatio? et quis negat animus, ut omittam cætera, stultum alias, alias vero esse sapientem? Prius ergo quot modis accipiatur, quæ dicitur animæ mutatio, videamus; qui, ut opinor, manifestiores duntaxat clarioresque nobis duo sunt genere, specie vos plures inveniuntur. Namque aut secundum corporis passiones, aut secundum suas, anima dicitur immutari. Secundum corporis, ut per ætates, per morbos, per dolores, labores, offensiones, per voluptates. Secundum suas autem, ut cupiendo, lætando, metuendo, ægrecendo, studendo, discendo.

8. Hæ omnes mutationes, si non necessario argumento sunt mori animam, nihii quidem metuendæ sunt per se ipsæ separatim: sed ne rationi nostræ adversentur, qua dictum est, mutato subjecto omne quod in subjecto est necessario mutari, videndum est. Sed non adversantur. Nam illud secundum hanc mutationem subjecti dicitur, per quam omnino mutare cogitur nomen. Nam si ex albo cera nigrum colorem ducat alicunde, non minus cera est; et si ex quadrata rotundam formam sumat, et ex molli durescat, frigescatque ex calida: at ista in subjecto sunt, et cera subjectum Manet autem cera non magis minusve cera, cum illa mutentur. Potest igitur aliqua mutatio fieri eorum quæ in subjecto sunt, cum ipsum tamen juxta id quod hoc est ac dicitur, non mutetur. At si eorum quæ in subjecto sunt, tanta commutatio fieret, ut illud quod subesse dicebatur, dici jam omnino non posset; veluti cum calore ignis cera in auras discedit, eamque mutationem patitur ut recte intelligatur mutatum esse subjectum, quod cera erat, et cera jam non est: nullo modo aliqua ratione quidquam eorum, quæ in illo subjecto ideo erant quia hoc erat, remanere putaretur.

[ocr errors]

sciatur, ut secundum omnes modos et de animæ immortalitate constet. Ratio est aspectus animi, quo per seipsum, non per corpus verum intuetur: aut ipsa veri contemplatio, non per corpus, aut ipsum verum quod contemplatur. Primum illud in animo esse nemo ambigit de secundo et tertio quæri potest; sed et secundum sine animo esse non potest. De tertio magna quæstio est utrum verum illud quod sine instrumento corporis animus intuetur sit per seipsum, et non sit in animo, aut possit esse sine animo. Quoquolibet modo autem se habeat, non id posset contemplari animus per seipsum, nisi aliqua conjunctione cum eo. Nam omne quod contemplamur, sive cogitatione capimus, aut sensu aut intellectu capimus. Sed ea quæ sensu capiuntur, extra etiam nos esse sentiuntur, et locis continentur, unde nec percipi quidem posse afirmantur. Ea vero quæ intelliguntur, non quasi alibi posita intelliguntur, quam ipse qui intelligit animus simul enim etiam intelliguntur non contineri loco.

11. Quare ista conjunctio intuentis animi, et ejus veri quod intuetur, aut ita est ut subjectum sit animus, verum autem illud in subjecto; aut contra subjectum verum, et in subjecto animus; aut utrumque. substantia. Horum autem trium si primum est, tam est immortalis animus quam ratio, secundum superiorem disputationem, quod inesse illa nisi vivo non potest. Eadem necessitas in secundo est. Nam si verum illud quod ratio dicitur, nihil habet commutabile sicut apparet; nihil commutari potest quod in eo tanquam in subjecto est. Remanet igitur omnis pugna de tertio, Nam si animus substantia est, et substantia ratio cui conjungitur; non absurde quis putaverit fieri posse, ut manente illa hic esse desinat. Sed manifestum est quamdiu animus a ratione non separatur eique cohæret, necessario eum manere atque vivere. Separari autem qua tandem vi potest? Num corporea, cujus et potentia infirmior, et origo inferior, et ordo saparatior? Nullo modo. Animali ergo? Sed etiam in quo modo? An alter animus potentior quisquis est, contemplari rationem non potest, nisi alterum inde separaverit? At neque ratio cuiquam contemplanti defue

9. Quamobrem si anima subjectum est, ut supra diximus, in quo ratio inseparabiliter, ea necessitate quoque qua in subjecto esse monstratur, nec nisi viva anima potest esse anima, nec in ea ratio potest e se sine vita, et immortalis est ratio; immortalis est anima. Prorsus enim nullo pacto non existente rit, si omnes contemplentur et cum nihil sit ipsa subjecto suo immutabilis ratio permaneret. Quod eveniret, si tanta accideret animæ mutatio, ut eam non animam faceret, id est mori cogeret. Nulla autem illarum mutationum, quæ sive per corpus, sive per ipsam animam fiunt (quamvis utrum aliquæ per ipsam fiant, id est quarum ipsa sit causa, non parva sit quæstio), id agit ut animam non animam faciat. Jam igitur non solum per se, verum nec nostris rationibus formidandæ sunt.

[blocks in formation]

ratione potentius, qua nihil est incommutabilius; nullo pacto erit animus nondum rationi conjunctus, eo qui est conjunctus potentior. Restat ut aut ipsa ratio a se ipsum separet, aut ipse animus ab ea voluntate separetur. Sed nihil est in illa natura invidentiæ, quominus fruendam se animo præbeat. Deinde quo magis est, eo quidquid sibi conjungitur facit ut sit, cui rei contrarius est interitus. Voluntate autem animum separari a ratione non nimis absurde quis diceret, si ulla ab invicem separatio posset esse rerum quas non continet locus (a). Quod quidem dici adversus omnia superiora potest quibus alias contradictiones opposuimus. Quid ergo ? Jamne concludendum est, animum

1 Ista Mss., et concinnius quam si cum hactenus editis legatur, rationi conjungitur.

(a) 1 Rectrat., cap. 5, n. 2.

esse immortalem? an etiamsi separari non potest, exstingui potest? At si illa rationis vis ipsa sua conjunctione afficit animum; neque enim non afficere potest; ita profecto afficit ut ei esse tribuat. Est enim maxime ipsa ratio, ubi summa etiam incommutabilitas intelligitur. Itaque eum quem ex se afficit, cogit esse quodammodo. Non ergo exstingui animus potest, nisia ratione separatus; separari autem autem non potest, ut supra ratiocinati sumus: non potest igitur interire. CAPUT VII.

Nec, si per substantiam ad defectum tendit animus, ob id interit.

12. At enim aversio ipsa a ratione per quam stultitia contingit animo, sine defectu ejus fieri non potest: si enim magis est ad rationem conversus eique inhærens, ideo quod inhæret incommutabili rei quæ est veritas, quæ et maxime et primitus est; cum ab ea est aversus, idipsum esse minus habet, quod est deficere. Omnis autem defectus tendit ad nihilum; et interitum nullum magis proprie oportet accipi, quam cum id, quod aliquid erat, nihil fit. Quare tendere ad nihilum, est ad interitum tendere. Qui cur non cadat in animum, vix est dicere, in quem defectus cadit. Dantur hic cætera : sed negatur esse consequens interire id quod tendit ad nihilum, id est ad nihilum pervenire. Quod in corpore quoque animadverti potest. Nam quoniam quodlibet corpus pars est mundi sensibilis, et ideo quanto majus est locique plus occupat, tanto magis propinquat universo quantoque id magis facit, tanto magis est. Magis enim est totum quam pars. Quare etiam minus sit, cum minuitur, necesse est. Defectum ergo patitur cum minuitur. Porro autem minuitur, cum ex eo aliquid præcisione detrahitur. Ex quo conficitur ut tali detractione tendat ad nihilum. At nulla præcisio perducit ad nihilum. Omnis enim pars quæ remanet, corpus est, et quidquid hoc est, quantolibet spatio locum occupat. Neque id posset, nisi haberet partes in quas identidem cæderetur. Potest igitur infinite cædendo infinite minui, et ideo defectum pati atque ad nihilum tendere, quamvis pervenire nunquam queat. Quod item de ipso spatio et quolibet intervallo dici atque intelligi potest. Nam et de his etiam terminatis, dimidiam, verbi gratia, partem detrahendo, et ex eo quod restat, semper dimidiam, minuitur intervallum, atque ad finem progreditur, ad quem tamen nullo pervenitur modo. Quo minus hoc de animo formidandum est. Est enim profecto corpore melior et vivacior, a quo huic vita tribuitur. CAPUT VIII. Ut corpori non potest auferri quo corpus est, ita nec animo quo animus est. 13. Quod si non id quod est in mole coporis, sed id quod in specie facit corpus esse, quæ sententia invictiore ratione approbatur: tanto enim magis est corpus, quanto speciosius est atque pulchrius;

1 Ita in Mss. At in Edd.: Ita quæcumque ex se afficil; excepto Bad.,in quo habetur: Ila quocumque.-Par. uti Bad.M. 2 Edd., tanto majus est. Majus est enim. Sed concinnior Mss. lectio quam restituimus.

tantoque minus est, quanto fœdius ac deformius; quæ defectio non præcisione molis, de qua jam satis actum est, sed speciei privatione contingit: quærendum de hac re diligenter ac discutiendum est, ne quis affirmet animum tali defectu interire; ut quoniam specie aliqua sua privatur dum stultus est, credatur in tantum augeri posse hanc privationem, ut omni modo specie spoliet animum, et ea labe ad nihilum redigat cogatque interire. Quamobrem si potuerimus impetrare ut ostendatur, ne corpori quidem hoc posse accidere, ut etiam ea specie privetur qua corpus est; jure fortasse obtinebimus multo minus auferri posse animo quo animus est. Siquidem nemo se bene inspexit, qui non omni corpori qualemlibet animum præponendum esse fa

teatur.

14. Sit igitur nostræ ratiocinationis exordium, quod nulla res se facit aut gignit, alioquin erat antequam esset quod si falsum est, illud est verum. Item quod factum ortumve non est, et tamen est, sempiternum sit necesse est. Quam naturam et excellentiam quisquis ulli corpori dat, errat vehementer quidem. Sed quid pugnamus ? multo enim magis eam dare animo cogimur. Ita si corpus ullum est sempiternum, nullus animus non sempiternus est. Quoniam quilibet animus cuilibet corpori præferendus est, et omnia sempiterna non sempiternis. At si quod vere dicitur, factum est corpus; aliquo faciente factum est, nec eo inferiore. Neque enim esse potens ad dandum ei quod faceret, quidquid illud est quod est, id quod faciebat. Sed ne pari quidem : oportet enim facientem melius aliquid habere ad faciendum, quam est id quod facit. Nam de gignente non absurde dicitur, hoc eum esse, quod est illud quod ab eo gignitur. Universum igitur corpus ab aliqua vi et natura potentiore atque meliore factum est, non utique corporea. Nam si corpus a corpore factum est, non potuit universum fieri. Verissimum est enim quod in exordio ratiocinationis hujus posuimus, nullam rem a se posse fieri. Hæc autem vis et natura incorporea effectrix corporis universi præsente potentia tenet universum. Non enim fecit, atque discessit effectumque deseruit. Ea quippe substantia quæ corpus non est, neque, ut ita dicam, localiter movetur, ut ab ea substantia quæ locum obtinet, separari queat; et illa effectoria vis vacare non potest, quin id quod ab ea factum est, tueatur, et specie carere non sinat, qua est in quantumcumque est. Quod enim per se non est, si destituatur ab eo per quod est, profecto non erit : et non possumus dicere id accepisse corpus cum factum est, seipso jam contentum esse posset, etiamsi a conditore dese

reretur.

15. Quanquam sit ita est, magis id habet animus, quem corpori præstare manifestum est. Atque ita de proximo immortalis probatur, si potest esse per seipsum. Quidquid enim tale est, incorruptibile sit necesse est, ac per hoc interire non possit, quia nihil se deserit. Sed corporis mutabilitas in promptu

1 Sic Mss. cum Bad. At Am.Er. et Lov. habent, putatione.

est, quod ipsius universi corporis universus motus satis indicat. Unde diligenter inspicientibus quantum talis natura inspici potest, ordinata mutabilitate id quod immutabile est imitari reperitur 1. Quod autem per se est, ne motu quidem opus habet ullo, omni copia sibi seipso existente; quia motus omnis ad aliud est, cujus indiget quod movetur. Adest igitur species universo corpori, meliore natura sufficiente atque obtinente quæ fecit: quare illa mutabilitas non adimit corpori corpus esse, sed de specie in speciem transire facit motu ordinatissimo. Non enim quæpiam ejus pars ad nihilum redigi sinitur, cum totum capessat vis illa effectoria nec laborante nec deside potentia, dans ut sit omne quod per illam est, in quantum est: quamobrem nemo tam devius a ratione debet esse, cui aut non sit certum corpore animum esse meliorem, aut qui hoc concesso arbitretur corpori non accidere ut corpus non sit, animo accidere ut animus non sit. Quod si non accidit, neque animus esse nisi vivat, potest, nunquam profecto animus moritur. CAPUT IX. Animus non est, sic vita carere non potest. 16. Quod si quisquam non eum interitum dicit formidandum animo, quo efficitur ut nihil sit quod aliquid fuit, sed eum quo dicimus ea mortua quæ vita carent; attendat quod nulla res seipsa caret. Est autem animus vita quædam: unde omne quod animatum est, vivere; omne autem inanime quod animari potest, mortuum, id est vita privatum intelligitur. Non ergo potest animus mori. Nam si carere poterit vita, non animus sed animatum aliquid est. Quod si absurdum est, multo minus hoc genus interitus timendum est animo, quod vitæ certe non est timendum. Nam prorsus si tunc moritur animus, cum eum deserit vita illa; ipsa vita quæ hunc deserit multo melius intelligitur animus, ut jam non sit animus quidquid a vita deseritur, sed ea ipsa vita quæ deserit. Quidquid enim vita desertum mortuum dicitur, id ab anima desertum intelligitur: hæc autem vita, quæ deserit ea quæ moriuntur, quia ipsa est animus, et seipsam non deserit; non moritur ani

mus.

CAPUT X. Animus non est temperatio corporis. 17. Nisi forte vitam temperationem aliquam corporis, ut nonnulli opinati sunt, debemus credere. Quibus profecto nunquam hoc visum esset, si ea quæ vere sunt et incommutabilia permanent, eodem animo a corporum consuetudine alienato atque purgato videre valuissent. Quis enim bene se inspiciens, non expertus est tanto se aliquid intellexisse sincerius, quanto removere atque subducere intentionem mentis a corporis sensibus potuit? Quod si temperatio corporis esset animus, non utique id posset accidere. Non enim ea res quæ naturam propriam non haberet, neque substantia esset, sed in subjecto corpore tan1 Am. Er. et Lov., id quod mutabile est mutari reperitur. Prætulimus hic lectionem Mss., quæ est etiam Bad. Paulo post legitur in Edd., nec motum quidem habet ullum. At in Mss., ne motum quidem opus habet ullum; vel, ne motu quidem opus habet ullo.

quam color et forma inseparabiliter inesset, ullo modo se ab eodem corpore ad intelligibilia percipienda conaretur avertere, et in quantum id posset, in tantum illa posset intueri, eaque visione melior et præstantior fieri. Nullo quippe modo forma vel color, vel ipsa etiam corporis temperatio, quæ certa commixtio est earum quatuor naturarum quibus idem corpus subsistit, avertere se ab eo potest, in quo subjecto est inseparabiliter. Ah hæc, ea quæ intelligit animus cum se avertit a corpore, non sunt profecto corporea; et tamen sunt, maximeque sunt, nam eodem modo semper sese habent. Nam nihil absurdius dici potest quam ea esse quæ oculis videmus, ea non esse quæ intelligentia cernimus; cum dubitare dementis sit, intelligentiam incomparabiliter oculis anteferri. Hæc autem quæ intelliguntur eodem modo sese habentia, cum ea intuetur animus, satis ostendit se illis esse conjunctum, miro quodam eodemque incorporali modo, scilicet non localiter. Namque aut in illo sunt, aut ipse in illis. Et utrum libet horum sit, aut in subjecto alterum in altero est, aut utrumque substantia est. Sed si illud primum est, non est in subjecto corpore animus, ut color et forma: quia vel ipse substantia est, vel alteri substantiæ quæ corpus non est, in subjecto inest. Si autem hoc secundum verum est, non est in subjecto corpore tanquam color animus, quia substantia est. Temperatio autem corporis in subjecto corpore est tanquam color: non.est ergo temperatio corporis animus, sed vita est animus: et se nulla res deserit; et id moritur quod vita deserit: non igitur animus mori potest.

[ocr errors]

CAPUT XI. - Animus nec per falsitatem perit veritati contrariam, etsi animi est causa veritas. 18. Rursus igitur si quid metuendum est, id est metuendum ne deficiendo animus intereat, id est dum ipsa existendi specie privatur. De qua re quanquam satis esse dictum arbitrer, et quam hoc fieri non possit certa ratione monstratum sit; tamen etiam hoc attendendum est, non esse aliam causam hujus formidinis, nisi quia fatendum est in defectu quodam esse animum stultum, et in essentia certiore atque pleniore sapientem. Sed si, quod nemini dubium est, tunc est animus sapientissimus, cum veritatem, quæ semper eodem modo est, intuetur, eique immobilis inhæret divino amore conjunctus; et illa omnia quæ quoquo modo sunt ab ea essentia sunt, quæ summe maximeque est 1: aut ab illa est animus in quantum est, aut per seipsum est. Sed si per seipsum est, quoniam ipse sibi causa existendi est, et nunquam se deserit ; numquam interit, ut supra etiam disputavimus. Si vero ex illa, diligenter opus est quærere quæ res ei possit esse contraria, quæ animo auferat animum esse quod illa præbet. Quid est igitur? An forte falsitas, quia illa veritas? Sed manifestum est, atque in promptu situm, quantum nocere animo falsitas possit. Num enim amplius potest quam fallere? at nisi

1. Er. et Lov., et illa omnium quæ quoquomodo sunt summe maximeque est.

[blocks in formation]

quatenus ipsa est nihil contrarinm.

19. At si veritati contrarium ita quæranius, non in quantum veritas est, sed in quantum summe maximeque est, quanquam in tantum est idipsum in quantum est veritas siquidem veritatem eam dicimus qua vera sunt omnia in quantumcumque sunt, in tantum autem sunt in quantum vera sunt: tamen nullo modo id defugerim, quod mihi evidentius suffragatur. Nam si nulla essentia in quantum essentia est, aliquid habet contrarium, multo minus habet contrarium prima illa essentia, quæ dicitur veritas, in quantum essentia est. Primum autem verum est. Omnis enim essentia non ob aliud essentia est, nisi quia est. Esse autem non habet contrarium, nisi non esse: unde nihil est essentiæ contrarium. Nullo modo igitur res ulla esse potest contraria illi substantiæ, quæ maxime ac primitus est. Ex qua si habet animus idipsum quod est (non enim aliunde hoc habere potest, qui ex se non habet, nisi ab illa re quæ illo ipso est animo præstantior), nulla res est qua id amittat, quia nulla res ei rei est contraria qua id habet; et propterea esse non desinit. Sapientiam vero, quia conversione habet ad id ex quo est, aversione illam potest amittere. Conversioni namque aversio contraria est. Illud vero quod ex eo habet cui nulla res est contraria, non est unde possit amittere. Non igitur potest interire. CAPUT XIII. Animus nec in corpus convertitur. 20. Hic forte oboriatur nonnulla quæstio, utrum sicut non interit animus, ita nec in deteriorem commutetur essentiam. Videri enim cuipiam potest, neque injuria, id effectum esse ratiocinatione hac, ut animus ad nihilum non possit pervenire, converti autem in corpus forsitan possit. Si enim quod erat ante animus, corpus fuerit effectum, non utique omnino non erit. Sed hoc fieri non potest, nisi aut ipse id velit, aut ab alio cogatur. Nec continuo tamen animus, sive ipse id appetierit, sive coactus fuerit, poterit corpus esse. Illud enim sequitur ut, si sit, velit aut cogatur. At illud non sequitur ut, si velit aut cogatur, sit. Nunquam autem volet: nam omnis ejus appetitus ad corpus, aut ut id possideat, est, aut ut vivificet aut ut quodammodo fabricetur, aut quolibet pacto ei consulat. Nihil autem horum fieri potest, si non sit corpore melior. At si erit corpus, melior corpore profecto non erit. Non igitur corpus esse volet. Neque ullam rei hujus certius argumentum est, quam cum seipsum hinc interrogat animus. Ita enim facile comperit appetitum se non habere, nisi agendi aliquid, aut sciendi, aut sentiendi, aut tantummodo vivendi in quantum sua illi potestas est.

21. Si autem cogitur corpus esse, a quo tandem

cogitur? A quolibet, certe a potentiore. Non ergo ab ipso corpore cogi potest. Nullo enim modo ullo animo ullum corpus potentius. Potentior autem animus non cogit in aliquid, nisi quod suæ potestati subditum est. Nec ullo modo animus potestati alterius animi, nisi suis cupiditatibus subditur. Cogit ergo ille animus non amplius quam quantum ejus quem cogit cupiditates sinunt. Dictum est autem cupiditatem non posse animum habere, ut corpus sit. Illud etiam manifestum est ad nullam suæ cupiditatis expletionem pervenire, dum amittit omnem cupiditatem: et amittit dum corpus fit. Non igitur potest ab eo cogi ut fiat, qui cogendi jus nisi per subditi cupiditates non habet. Deinde quisquis animus alterum animum habet in potestate, magis eum necesse est velit in potestate habere quam corpus, et ei velit bonitate consulere, vel malitia imperitare. Non ergo volet ut corpus sit.

22. Postremo iste animus cogens aut animal est, aut caret corpore (I Retract., c. 5, n. 3). Sed si caret corpore, in hoc mundo non est. Et si ita est, summe bonus est, nec potest velle alteri tam turpem commutationem. Si autem animal est, aut animal est etiam ille quem cogit, aut non est. Sed si non est, ad nihil cogiab alio potest. Non enim habet potentiorem qui in summo est. Si autem in corpore est, ab eo rursus qui in corpore est per corpus cogitur, ad quodcumque cogitur. Quis autem dubitet nullo modo per corpus, fieri tantam commutationem animo? Fieret enim si esset illo corpus potentius quamvis quidquid illud est, ad quod per corpus cogitur, prorsus non per corpus, sed per cupiditates suas cogitur, de quibus satis dictum est. Quod autem rationali anima melius est, omnibus consentientibus, Deus est. Qui profecto consulit animæ, et ideo non ab eo cogi anima potest, ut convertatur in

corpus.

CAPUT XIV. Nec somno, nec hujusmodi corporis affectione animæ vim minui.

23. Si igitur nec propria voluntate, nec alio cogente id animus patitur; unde id pati potest? An quia invitos nos plerumque opprimit somnus, metuendum est ne quo tali defectu animus convertatur in corpus? Quasi vero quoniam somno membra nostra marcescunt, idcirco animus fiat ulla ex parte debilior. Sensibilia tantum non sentit, quia quidquid illud est quod somnum facit, e corpore est atque in corpore operatur. Corporeos enim sensus sopit et claudit quodammodo, ita sane ut tali commutationi corporis cedat anima cum voluptate: quia secundum naturam est talis commutatio quæ reficit corpus a laboribus: non tamen hæc adimit animo vel sentiendi vim vel intelligendi. Nam et imagines sensibilium præsto habet, tanta expressione similitudinis, ut eo ipso tempore discerni nequeant ab his rebus quarum imagines sunt; et si quid intelligit, æque dormienti ac vigilanti verum est. Nam verbi gratia si per somnium disputare sibi visus fuerit, verasque rationes secutus in disputando didicerit aliquid; etiam expergefacto eædem in

1 Sic in Mss. At in prius editis legitur: Dictum est autem cogi non posse animum ut corpus sit; haud satis consequenter.

« PoprzedniaDalej »