Obrazy na stronie
PDF
ePub

Deo debemus, illo niti, in illum sperare, omne bonum ab illo expectare debemus.

Qui ergo confidunt in hominibus, in favore aut gratia hominum; qui in sua eruditione aut sapientia, in suis opibus, potentia, amicis confidunt, aut similibus rebus; hi non vere credunt in Deum, neque vere ei confidunt, neque omnia bona et dona expectant ab illo, sed potius contemnunt eum, et hoc, in quo confidunt, colunt pro idolo, et graviter peccant. Ideo necesse est eos pudefieri tandem, et ruere, ut tandem agnoscant et experiantur vanas esse res in quibus confisi sunt.

Verum Dominus Deus effundit in nos quotidie infinita bona; donat nobis omnia quibus indigemus ad salutem animæ et corporis; tuetur, defendit et liberat nos ab omnibus, quæ nobis usquam nocere possint in corpore et anima. Et hæc est bona et paterna voluntas ejus erga nos, qua sine meritis ullis nostris nobis benefacit. Ideo debemus credere ei, confidere ei, omnia bona expectare ab illo, et summa hilaritate cordis, et constanti fide, illius divina bonitate niti in omnibus rebus. Hic est summus et præcipuus cultus Dei, hoc placet Deo. Et quicunque sic credunt in eum, hos habet pro suis dilectis filiis, et in omnibus etiam ostendit se eis tanquam dulcissimum parentem.

Ergo, filioli, non confidamus in ulla creatura, aut ullis rebus temporariis; sed in omnibus confidamus Domino Deo, tum erimus filii Dei, et habebimus vitam æternam.

Cujusmodi autem Deus est, in quem credimus, cui confidimus? est certe Deus Pater, ille omnipotens Creator cœli et terræ. Et hæc quidem verba sunt longe maximi ponderis; ideo quasi aurificis libella, ea expendite, et discite intelligere; nam hæc verba non humanam, non philosophicam, sed infinitam quandam et cœlestem sapientiam inclusam in se habent.

Primum docet nos symbolum Deum PATREM esse omnipotentem; id est, quod operari et facere potest, nulla

creatura obstante, quæcunque vult; nihil est ei impossibile. Et hoc quidem est fundamentum et initium Christianæ cognitionis et fidei, ut credamus Deum esse omnipotentem. Quod plerique non credunt, qui tamen Christiani aut etiam docti videri volunt; qui non credunt corpus Christi vere in cœna dari utentibus sacramento; cum tamen Christus clare dicat, Accipite, hoc est corpus meum. Quid est in causa, quod non credunt? eo quod nunquam hoc verbum vere crediderunt, Deum esse omnipotentem; sed putant, quicquid humana ratio non capit, id Deum etiam non posse operari.

Vos autem filioli, ne sequamini illos, sed sinite eos, et ex animo credite Deum esse omnipotentem, posse operari, et facere omnia quæcunque vult, et quæcunque loquitur ac promittit; tum invenietis pacem in cordibus et conscientiis vestris. Nam hæc est ingens consolatio, scire nos quod Deus est omnipotens; nam ex hoc sequitur, ut constanter confidamus, in omnibus periculis et necessitatibus credentes quod ipse nos eripere et liberare possit, etiam si rationi humanæ videantur omnia esse desperata. Ex hoc etiam sequitur, ut demisse geramus nos coram Deo, ut rebus quamvis florentibus et secundis non insolescamus, non obliviscamur Dei, nec contemnamus Deum; cogitantes Deum esse omnipotentem, qui facile impios punire et opes regum evertere possit, et facile nos prosternere, si ad iram ipsum provocemus.

Ideo, filioli, accurate expendite hæc verba (omnipotentem ;) nullus est tam deploratæ valetudinis, quin possit eum sanare; nullus tam pauper, quin possit eum ditare; nullus tam hebes aut simplex, quin possit sapientem reddere; nemo tam contemptus, quin ad honores evehere possit; nemo tantus peccator, quin possit eum justificare. Ideo confidendum est Deo soli in omnibus, nam potest facere quicquid vult; nam omnia sunt in illius potestate.

Secundo dicitur Creator cœli et terræ; id est, cœlum et terram, et omnia quæ in eis sunt, creavit ex nihilo.

Hoc enim habet vox illa Creator: Deus dicit et fit, juxta illud Psalmi, Ipse dixit, et facta sunt. Nam Deus non ita construxit cœlum et terram ut artifex aliquis, faber, aut cementarius; sed tantum dixit, (fiat,) et factum est. Ideo novo, et apud philosophiam inaudito titulo vocatur Creator; nam in verbo mirifice condidit omnia; ipse dixit, et mox ibi stetit tota hæc rerum universitas.

Ita etiam Deus creavit hominem, deditque ei corpus et animam, rationem et sapientiam, et subjecit ei terram, et omnia quæ ex terra nascuntur; omnes arbores fructiferas, flores et gramina tot terræ nascentia, pisces maris, et volucres cœli, omnia animantia, fera et cicura, hæc omnia subjecit homini, ut his alatur et sustentetur, ut his se vestiat et ornet. Adeoque ad ministerium hominis creavit solem et lunam, et omnia sydera cœli; et quod omnino præcipuum, et maximam afferre nobis potest consolationem, omnia hæc prius creavit antequam creavit hominem, ut ostendat se esse pro nobis sollicitum, et cogitare de his, quibus indigemus, antequam nasca

mur.

Ergo, filioli, bono et magno animo simus, et credentes in Deum sic cogitemus. Si Deus creavit cœlum et terram, tunc etiam omnipotens Dominus est omnium, et omnia in cœlo, terra fiunt secundum illius voluntatem; et si omnia propter nos creavit, tunc et omnia vult servire nobis. Audiamus ergo vocem Christi, Matth. vi. Ne sitis solliciti animæ vestræ, quid edatis, neque corpori vestro, quo induamini; Respicite volatilia coli, quæ non serunt neque metunt, neque convehunt in horrea, et Pater vester cœlestis pascit illa, &c. Considerate lilia agri quomodo crescunt, non laborant, neque nent; dico autem quod ne Solomon quidem in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si nunc gramen, quod hodie floret, cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? Ideo debemus Deo Patri, qui nos creavit, et vitam nobis dedit, ex corde confidere, quod

vitam nostram servaturus sit, et daturus omnia quibus ad eam sustentandam indigemus. Nam ipse est Creator, et tota creatura obedit illius nutui et voluntati; et si quid deesset, ipse posset quotidie de novo omnia creare, sicut singulis annis totam creaturam renovat.

Ita discimus ex his verbis, quod Deus cœlum, terram et omnia, quæ in eis sunt, creavit propter nos et in commodum nostrum, et alimenta ac victum nobis quotidianum dare vult. Ergo nemo mortalium putet aut confidat, sua prudentia, ingenio aut cura, posse quærere aut parare victum et opes, tueri vitam; sed Deo Patri omnipotenti ex animo confidere debemus: hic vult nos alere, pascere, quamdiu est illius voluntas. Interim nos debemus impendere laborem, et quilibet in sua vocatione facere suum officium; nam Deus ita vult ne simus ociosi, sed ut laboremus, et omnem curam projiciamus in eum, ut Petrus apostolus inquit.

.

Et hæc quidem nunc, filioli, est sententia primæ partis symboli de creatione; Credo in Deum Patrem, Creatorem cœli et terræ; id est, Credo quod Deus me creavit omnesque creaturas, quod corpus, animam, oculos, aures, omnia membra, rationem et sensus dedit et conservet. Item credo, quod ille omnipotens Dominus et Deus det mihi omnibusque nobis victum, cibum et potum, domum, predia, uxorem, liberos, agros, jumenta; quod mihi omnia, quæ ad vitam necessaria sunt, abunde suppeditat, ita quotidie alit et nutrit, contra omnia pericula defendit, ab omni malo custodit et liberat; et hoc totum ex bonitate et misericordia divina, sine meritis et operibus nostris, pro quibus immensis beneficiis Deo meo debeo laudem, obedientiam : hoc utique certum est.

Ideo, filioli, notate diligenter, et quando interrogamini, Quæ est summa, quomodo est intelligenda prima pars symboli? respondebitis, Credo quod Deus Pater me creavit, et omnes creaturas in cœlo et terra; quod corpus, animam, oculos, aures, omnia membra, rationem omnes

que sensus dedit et conservat. Victum, vestitum, cibum, potum, domum, fundos, uxorem, liberos, jumenta et omnia bona, omnia necessaria ad vitam, quotidie suppeditat, quod contra omnia pericula nos defendit, quod ab omni malo custodit; et hoc totum ex mera bonitate et misericordia divina, sine nostra dignitate aut merito. Pro quibus omnibus Domino Deo meo infinitæ gratiæ debentur, et majores quam humana mente concipi possit.

Hæc generalis conclusio in fine omnium concionum de symbolo addenda est.

Ita habetis, optimi pueri, veram et simplicem sententiam hujus primæ partis symboli; et eam quidem summo studio et diligentia animis vestris infigite, ut in illo Deo vivo et vero, Patre nostro cœlesti, toto corde confidatis. Et cum fides sit opus Dei, et lux illa in corde, quam infundit Deus, quam per verbum suum et Spiritum in nobis Deus operatur, sic ut sine synceris concionatoribus ad fidem aut cognitionem Christi venire non possimus; tunc ante omnia et à teneris assuefacite vos, ad audiendum verbum Dei, donec animos vestros ad veram fidem Spiritus Dei excitet et moveat. Et deinde etiam orabitis Deum, ut fidem vobis dare, et quotidie adaugere velit. Nam qui in Christum credit, hic efficitur filius Dei, et hæres vitæ æternæ. Quando autem jam sumus filii, tum dat nobis Spiritum Sanctum; hic deinde diffundit dilectionem Dei in animos nostros, ut Dominum Deum nostrum ex corde diligamus, et ita mandata Dei impleamus. Hæc omnia contingunt nobis per fidem; quare qui perseverarit in illa usque ad finem, hic salvus erit. Hoc det omnibus nobis Deus. Amen.

« PoprzedniaDalej »