ORIGENIS PRÆFATIO AD LIBROS CONTRA CELSUM. mm I. SALVATOR ac Dominus noster Jesus Christus1, cum falsis premebatur testimoniis, obticuit : ad crimina objecta nihil respondit, quippe qui persuasum habebat tota vita sua rebusque inter Judæos gestis melius falsa testimonia dilui, et crimina repelli, quam si ullis se sermonibus defendisset. Tu vero, pie Ambrosi, nescio, qua causa volueris me depellere calumnias et criminationes, quas contra Christianos Ecclesiarumque fidem scripto Celsus edidit : quasi eas aperte non falsi convincerent res ipsæ, nec eas obtereret doctrina quovis scripto præstantior, et quæ ne quidem illis ullam probabilitatem relinquit, qua quidquam virium habeant. Jam vero Jesum tacuisse, cum falsa contra illum dicta testimonia sunt, satis in præsenti constabit ex Matthæi verbis, quibus fere similia scripsit Marcus. Matthæi verba hæc sunt: «Princeps autem sacerdotum et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti > traderent, et non invenerunt, cum multi falsi testes ac 1 Vide D. Guilion, tom. 1, pag. 9 et seqq. >> cessissent. Novissime autem accedentes duo dixerunt : Hic >> dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum >> reædificare. Et surgens princeps sacerdotum ait illi: Nibil >> respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? Jesus >> autem tacebat 1. » Sed et nihil respondisse falsa crimina objicientibus, hæc testimonio sunt : « Jesus autem stetit ante >> præsidem, et interrogavit eum dicens: Tues Rex Judæo>> rum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. Et cum accusaretur a >> principibus Sacerdotum et Senioribus, nihil respondit. >> Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te di»cunt testimonia? Et non respondit ad ullum verbum, ita >> ut miraretur Præses 'vehementer2. » II. Atque etiam erat, quod vel mediocriter prudentes admirarentur, qui falso accusatus se ipse defendere, nulliusque sceleris reum se demonstrare; qui vitæ suæ laudes virtutesque vere divinas prædicare poterat, quo viam Judici ad æquiorem sententiam aperiret, eum hæc non modo non fecisse, sed etiam despexisse et magno animo contempsisse accusatores. Nam Jesum a Judice sine mora absolvendum fuisse, si quid ad propulsandas criminationes dixisset, perspicuum est ex iis, quæ Pilatus dixisse memoratur : « Quem >> vultis ex duobus dimittam vobis? Barabbam, an Jesum, >> qui dicitur Christus* ? » Et ex his quæ proxime sequuntur: « Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. » Jesus igitur semper falsis testimoniis premitur; et quia semper inest hominibus malitia, semper accusatur. Silet quidem ad hæc hodieque, nec quidquam voce respondet, sed germa1 Matth. xxvi, 59. 2 Id. xxvII, 11. $ Ibid. 17. 4 Ibid. 18. norum ejus discipulorum vita defenditur. Hæc enim falsorum testium perfidia validior falsa testimonia calumniasque redarguit atque evertit. III. Quamobrem affirmare non dubito quam a me defensionem parari postulas, ea illam debilitari, quæ rebus et factis constat, simulque illam Jesu potentiam, quæ non omnino stupidis evidenter apparet. Tamen ne tua jussa detrectare videar, conatus sum pro viribus ad singula quæ Celsus objicit, id respondere quod ea evertere visum est: tametsi non arbitror ullum e fidelibus esse, qui scriptis ejus commoveri queat. Nam prohibeat Deus, ut quisquam sit, qui, postquam tantam adeptus est charitatem Dei in Christo Jesu, verbis Celsi ejusve similium a proposito dimoveri possit. Ac neque Paulus inter innumeras illas res, quæ alios a charitate Christi et a charitate Dei quæ est in Christo Jesu separare solent, sed quæ superaverat illa, qua ipse ardebat, charitas; sermonem non recensuit. Adverte enim illum primum dicere : « Quis nos separabit a charitate Christi? an tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? (sicut scriptum est: quia propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves oc> cisionis.) Sed in his omnibus supervincimus propter eum > qui dilexit nos 1. » Secundo loco enumerat alia, quæ parum firmos in pietate plerumque separant : « Certus sum enim, » inquit, quia neque mors, neque vita, neque angeli, ne > que principatus, neque instantia, neque futura, neque po> testates, neque altitudo, neque profundum, neque crea>> tura alia poterit nos separare a charitate Dei quæ est in › Christo Jesu Domino nostro1. >>> 1 Rom. VIII, 35. 4 IV. Ac nos quidem gloriari æquum fuerit, si nec tribulatio, nec alia quæ post illam numerantur incommoda, nos avellant: non item Paulum et Apostolos aut si quis alius illis evasit similis; propterea quod sit his rebus longe superior qui dicit : « In his omnibus supervincimus propter eum >> qui dilexit nos2: >> Quod majus est quam vincere. Quod si Apostolos gloriari oporteat, quod a charitate Dei quæ est in Christo Jesu Domino nostro non separentur; laudi profecto ducerent se a charitate Dei quæ est in Christo Jesu Domino nostro neque morte, neque vita, neque Angelis, neque principatibus, neque aliis quæ sequuntur, separari posse. Quare mihi nequaquam placeret is cujus fides in Christum aut scriptis Celsi, qui defunctus jam pridem hanc vitam vivere desiit, aut alia sermonis probabilitate subverti posset. Nec scio quo loco habendus ille esset, cui scripta opus essent, quibus se adversus Celsi contra Christianos criminationes muniret, averteret ea quæ fidem convellere possunt, et in ea sese confirmaret. Attamen quia fieri potest, ut in vulgo fidelium reperiantur, quibus exitio esse possent Celsi scripta; saluti autem defensio, quæ dilueret Celsi calumnias et stabiliret veritatem; statui tua jussa capessere, scriptumque quod ad me misisti confutare: quod quidem scriptum licet inscribatur a Celso Sermo verus; neminem tamen puto, si modo in philosophia tantulum profecit, hane illi laudem concessurum fore. Rom. VIII, 35. 21bid. 37. V. Sane Paulus, cui non latebat multa esse in Philosophia Græcorum non contemnenda, imo quæ, tametsi falsa, specie tamen veri multis fucum facere possint, sic de illis loquitur: « Videte ne quis vos decipiat per Philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, se>cundum elementa mundi, et non secundum Christum1. » Et cernens in sermonibus sapientiæ hujus mundi videri quiddam magnificum, dixit Philosophorum illorum sermones esse secundum elementa hujus mundi. At Celsi scripta nemo sanæ mentis dixerit esse secundum elementa hujus mundi. Et illa quidem Philosophorum scripta, quod quiddam fallax et captiosum præ se ferant, inanem fallaciam vocavit; forte ut illam ab alia fallacia distingueret quæ non est inanis, quamque in animo habens Jeremias, Deo dicere ausus est : « Seduxisti me, Domine, et seductus sum, >> fortior me fuisti et invaluisti 2. 2. » At Celsi scripta nullam fallaciam habere mihi videntur, atque adeo ne vanam quidem : qualis eorum Philosophorum est, qui sectarum auctores fuere, quique ad res hujusmodi ingenium non vulgare attulerunt. Nam quemadmodum non quamlibet falsam in geometricis theorematibus propositionem, pseudographæ nomine appellaverit quispiam, aut describeret iis qui se in hac scientia exercent: sic, ut opera quædam, velut eorum qui sectarum in philosophia parentes fuerunt, « inanis fallacia et traditio hominum secundum elementa mundi » dicantur, oportet ut eadem arte composita fuerint. V. Jam eo mea hæc defensio pervenerat, ubi Celsus Ju1 Coloss. 11, 8.-2 Jerem. xx, 7. |