Obrazy na stronie
PDF
ePub

ipsa pudenda transfoderit. „Et') pro hoc, inquit, dixit Dominus ad Mosen: Finees filius Eleazar, filii Aaron sacerdotis, sedavit iracundiam meam." Haec aedificaverint priorem populum: tibi autem, qui a Christo redemtus es, et cui de manibus gladius corporalis ablatus est, et datus est gladius spiritus, arripe hunc gladium: et si vides Israeliticum sensum cum Madianiticis scortantem meretricibus, id est, cum diabolicis se cogitationibus 2) volutantem, nolo parcas, nolo dissimules, sed statim percute, statim perime. Ipsam quoque vulvam, id est, secreta naturae discutiens et penetrans, illum ipsum peccandi fomitem deseca, ne ultra concipiat, ne ultra generet, et maledicta peccatorum soboles Israelitica, castra contaminet. Hoc enim si facias, continuo sedabis iracundiam Domini: praevenisti enim judicii diem, quae dies irae dicitur et furoris, et exterminato a te fomite peccati, qui nunc vulva Madianitidis mulieris appellatur, securus venies ad judicii diem. Et ideo surgentes oremus, ut inveniamus paratum semper istum gladium spiritus, per quem exterminentur et semina ipsa, et conceptacula peccatorum, ac propitius fiat nobis Deus per verum Finees ipsum Dominum nostrum, Jesum Christum: cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen!

HOMILIA XXI.

De eo, quod secundo populus numeratus est.

1. Numeri sunt, 3) quos legimus: et priore quidem lectione tempore exclusi sumus, ne aliquid etiam de se

1) Num. XXV, 10. 11.

2) Edd. Merlini: cunctationibus.

3) Cod. sancti Theodorici Rhemensis:,,sunt, quos legimus." Libri editi (v. c. edd. M.): „, sunt et in iis, quos legimus." R.

tur.

cunda dinumeratione diceremus; sed conveniens est, omissa vel exclusa nunc reddere. Igitur per praeceptum Domini primo numeratus est populus, sed quoniam illi, qui primo fuerant adsciti, ceciderunt propter perseverantiam delictorum, secundus 1) nunc populus, qui in lapsorum locum rediviva generatione successit, vocatur ad numerum, et quod de illis prioribus dictum non fuerat, de iis diciPostea enim quam per tribus et plebes, domosque, ac familias collectus est numerus, dicit Dominus ad Mosen: „,iis 2) distribuetur terra in sortem, ex numero nominum. Pluribus plura dabuntur in sortem, et exiguis exiguam dabis haereditatem." Si de prioribus dictum fuisset, quia iis distribuetur terra in sortem, falsum utique fuisset, quia ceciderunt illi in deserto propter delicta sua. Quod ergo primis non est dictum, postremis dicitur, quibus et cuncta, quae promittuntur, impleta sunt. Haec autem nolo putes solius historiae textu concludi. Mysteria sunt, quae per legis imaginem conscribuntur. Reprobatur enim prior populus, qui est in circumcisione: et introducitur secundus, qui congregatur ex gentibus, et ipse est, qui haereditatem consequitur paternam. Et a quo consequitur? Non ab Mose, sed ab Jesu. Nam Moses etiam si dat aliquibus haereditatem, non dat intra Jordanem, nec transit omnino Jordanem, sed extra Jordanem dat terram, non fluentem lacte et melle, sed pecoribus aptam, et muta animalia, atque irrationales pecudes melius quam rationales homines nutrientem. Jesus vero meus secundo populo terram quam dat, terra est lacte et melle fluens, imo favus mellis est prae omni terra. Et3) Mo

1) Cod. sancti Theodorici Rhemensis:,,secundo nunc populus, qui" etc. R.

2) Num. XXVI, 53. 54.

3) Cod. sancti Theodorici Rhemensis: „Et Moses quidem haereditatem non in clero, neque sorte distribuit, nec potest plebes" etc. R.

ses haereditatem non dat in clero, nec sorte distribuit, nec potest per plebes, et domos ac familias, et nomina, et merita singulorum divina sorte pensare: hoc solus facit Jesus, cui omne judicium pater tradidit:') ipse scit, quomodo populum suum non solum per tribus, et familias et domos, verum et per nomina unumquemque digna et competenti mansione dispenset. Sunt tamen aliqui in istis, qui conditione sortis supereminent, et omnino nec adduntur 2) ad sortem. Omnes Levitae, id est, omnes, qui intente et indesinenter permanent in ministerio Dei, et pervigiles in servitio ejus excubias gerunt, sortem inter ceteros non accipiunt: sed nec omnino in terra est sors eorum, sed ipse Dominus sors iis et haereditas esse memoratur. 3) Per hos illi mihi videntur indicari, qui nullis corporeae naturae obstaculis hebetati, sed omnium visibilium gloriam supergressi, in sola sibi sapientia Dei et verbo ejus vivendi usum, exercitiumque posuerunt, qui corporeum nihit requirunt, nihil rationis alienum. Concupierunt enim sapientiam, concupierunt secretorum Dei agnitionem: et ubi) est cor eorum, ibi est 5) et theIsti ergo haereditatem non habent in terris, sed supergrediuntur summa coeli fastigia, et ibi semper in Domino, semper in verbo ejus, semper in sapientia, et in voluptate scientiae ejus deliciabuntur. Hic iis cibus, hoc erit poculum, istae divitiae, hoc erit regnum. Tales ergo erunt, et in iis erunt illi, quibus haereditas ipse Dominus erit. Qui autem inferiores sunt, nec in istum profectuum verticem pervenerunt, haereditatem terrae accipient, licet sublimioris alicujus, et po

saurus eorum.

1) Cfr. ev. Joann. V, 22.

2) Cod. sancti Theodorici Rheinensis: „ducuntur.“ R. Edd. Merlini: „,adducuntur."

3) Edd. Merlini: nominatur.

4) Cfr. Matth. VI, 21. 5) Edd. Merlini: erit.

tentioris. Terra enim viventium repromittitur, quae utique idcirco terra viventium dicitur, quod nesciat mortem. Et isti quidem magni, et isti beati: sed beatiores illi, qui jam non per speculum, et in aenigmate, neque in substantiis corporalibus, sed facie ad faciem Deum videbunt, sapientiae illuminatione radiati, et verae divinitatis capaces per puritatem cordis effecti: portionemque suam non in creatura, sed in creatore habentes, qui est super omnia Deus ') benedictus in saecula.

2. Ait ergo: „ex 2) numero nominum 3) pluribus plura dabuntur in sortem, et exiguis exiguam dabis haereditatem: unicuique, sicut recensitus est, dabitur haereditas ejus." Historia hoc est, quod docet, ut, si qua tribus numerosior habetur in populis, majora terrae spatia sortiatur: si qua autem minore hominum numero censetur, breviore possessione contenta sit. Sed quoniam terrae hujus divisionem, haereditatemque terrenam, speciem dicimus 4) tenere et imaginem futurorum bonorum, ac formam coelestis illius, quae a fidelibus et sanctis speratur, haereditatis ostendere: requiro in illa haereditate, quae speranda est, qui sint plures, et qui sint pauci, et invenio ibi beatiores paucos haberi, quam plures. Nam qui per viam 5) latam et spatiosam, quae ducit ad perditionem, egerint iter, multi dicuntur: qui vero per arctam et angustam viam perrexerint, quae ducit ad vitam, pauci appellantur. Et iterum in aliis dicitur:

[blocks in formation]

Deus" (quod deest in edd. M.) sup

2) Num. XXVI, 53. 54.

3) Edd. Merlini perperam : hominum pluribus plura dabuntur in sorte.

4) Cod. sancti Theodorici Rhemensis: didicimus tenere." R.

5) Cfr. Matth. VII, 13. 14.

[ocr errors]

,,quam') pauci sunt, qui salvantur!" Et iterum in aliis: ,,ubi) multiplicatur iniquitas, refrigescet caritas multorum," non paucorum. Sed et in arca, quae a Noë constructa est, 3) ubi mensurae coelitus dantur, in inferioribus trecentorum cubitorum ponitur longitudo, et quinquaginta cubitorum 4) latitudo. Ubi vero textus ejus ad altiora consurgit, in angustum cogitur, et paucorum cubitorum conclusione colligitur, ita ut summitas ejus in unius cubiti spatium consummetur: proptereaque in inferioribus quidem, ubi lata et spatiosa habebantur loca, vel bestiae, vel pecudes erant collocatae, in superioribus vero aves in summis autem quae angustiora, et altiora erant, ibi homo rationalis collocatur. Ipse vero vertex in unum cubitum colligitur. Omnia enim ad monadem rediguntur. Quae tamen trinitatis sacramentum in numero trecentorum cubitorum designat, et huic sacramento preximus ponitur homo utpote rationalis, et 5) Dei capax. Sed unde, quae sit differentia inter paucos et multos, colligamus indicia? Pone omnem humani generis numerum, ex universis gentibus elige fideles, sine dubio pauciores erunt, quam sunt universi, Tunc deinde ex fidelium numero elige meliores. Certum est, quod multo inferior numerus remanebit. Et iterum ex ipsis, quos elegeris, elige rursum perfectiores, pauciores profecto reperies. Et quanto amplius eligendo processeris, tanto magis exiguos et pauciores invenies, usque quo ultimo venias ad unum aliquem, qui confidenter dicat, quia „amplius 6) quam omnes illi laboravi." Hi ergo, qui hoc modo plures sunt, plus terrae, et plus corporeae haereditatis accipiunt: pauci

1) Cfr. Luc. XIII, 23. coll. edd. N. T.

2) Matth. XXIV, 12.

3) Cfr. Genes. VI.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »