Obrazy na stronie
PDF
ePub

non ergo id est possibile ut sit necessarium, sed quamquam quod necessarium est possibile sit, est tamen alia quaedam extrinsecus possibilitatis natura, quae et ab inpossibili et a necessitate seiuncta sit. 5 Aristoteles enim hanc habet opinionem de his quae semper esse necesse est. ea enim putat nullam habere ad contraria cognationem: ut nix quoniam semper est frigida numquam calori coniuncta est. ignis quoque numquam frigori cognatus est, idcirco quod sem10 per in frigoris contrarietate versatur id est in calore. omnia ergo quaecumque sunt necessaria nullam ad contraria earum qualitatum, quas ipsa retinent, habent cognationem. quod si quam cognationem haberet ignis ad frigus, frustra esset illa cognatio numquam 15 igne in frigus qualitatem vertente. sed novimus nihil proprium natum frustra naturam solere perficere. ergo illa sint posita necessaria quaecumque ad contraria nullam habent cognationem. quaecumque autem habent illa sunt non necessaria, sed quoniam ad 20 utramque partem contrarietatis naturali quadam cognatione videntur esse coniuncta, idcirco in utraque parte eorum eventus possibilis est: ut lignum hoc potest quidem secari, sed nihilo tamen minus habet ad contraria cognationem, potest enim non secari, et 25 aqua potest quidem calescere, sed nihil eam prohíbet frigori quoque esse coniunctam. et universaliter di

4 sunt

habens

1 id] idem E (corr. E3) id possibile est_T SFEG (corr. S2F2E2G2), est b 5 Aristotelis FT hanc T habet ego: habens codices (Aristotelis - habemus?) 6 enim del. S2E2 7 contrariam FE (corr. F2) item infra 12 contraria earum ego: contrariarum codices (contrarium G, corr. G2, contraria S2) qualitatum S2GT: qualitatem SFE, qualitates E2 ipsa GTE: ipse ceteri retinet SFEG (corr. S2F2E2G2) 13 habere F 14 ad E: ac ceteri illa esset T 15 ignem SFTE (corr. S2F2E2) qualitate FT (corr. F2) uertentem E (corr. E2) 16 natura FT 19 non sunt b 20. 21 naturales cognationes SF (corr. S2F2) 23 nichilo E

cere est: quaecumque neque semper sunt neque semper non sunt, sed aliquotiens sunt, aliquotiens non sunt, ea per hoc ipsum quod sunt et non sunt habent aliquam ad contraria cognationem. haec autem inpossibilium et necessariorum media sunt. inpossibile 5 enim numquam esse potest, necessarium numquam non esse: inter haec propria quorundam natura est, quae horum utrorumque sit media, quae et esse scilicet possit et non esse. ergo hoc nunc dicit: videmus, inquit, in his quae non semper actu sunt 10 (illa autem non semper actu sunt, quae ad utraque contraria habent cognationem: <ut) ignis semper actu calidus est, aqua vero non semper) quocirca videmus in his quae non semper actu sunt esse quaedam possibilia et non, id est ut et sint et non sint. quod 15 in his evenit in quibus utrumque contingit id est et esse et non esse, ut aquam et esse calidam et non esse calidam, fieri quoque calidam et non fieri. multaque nobis perspicua sunt ita sese habentia, ut in utraque parte eventus sine ullo alicuius rei inpedi- 20 mento vertatur, ut vestem quam possibile est quidem secari, sed fortasse ita contingit, ut non ante ferro dividatur, quam eam exterat vetustas. et hoc fieri potest, ut quaelibet vestis non ferro potius minutatim eat quam usu ipso exteratur. similiter autem non 25 solum eam secari <sed etiam non secari) possibile est. non enim esset eam prius exteri quam secari, nisi prius possibile esset non secari. cum enim

13 si uidemus SF

2 aliqu. quidem sunt T 3 quod] non S (corr. S2) 8 sint T2 qui F 9 possint T2 12 cognationem] contrarietatem SFE (corr. S2F2E2) ut ego add.: om. codices (si del. S2) 15 et non id est del. E2 sit (bis) FE (corr. E2) 17 alt. et om. E1 ult. et om. T 20 in om. S1 21 quam] hanc? quamlibet? 25-28 hunc locum, quem ego restitui, codices ita mancum et turbatum exhibent: similiter autem non solum eam secari possibile est eam (sed eam S'E2, possibile

exteritur, non secatur. hoc autem in quibus eveniat p. 375 universaliter | monstrat. evenit hoc enim, inquit, in facturis. facturae autem sunt, in quibuscumque generatio est atque corruptio. sive enim quid natura fiat 5 sive arte, in his a faciendo facturam dixit. in his ergo facturis alia quidem potestate sunt, alia actu: ut aqua calida quidem est possibilitate, potest enim fieri calida, frigida vero actu est, est enim frigida. hoc autem actu et potestate ex materia venit. nam cum 10 sit materia contrarietatis susceptrix et ipsa in se utriusque contrarietatis habeat cognationem, si ipsa per se cogitetur, nihil eorum habet quae in se suscipit et ipsa quidem nihil actu est, omnia tamen potestate. suscipiens autem contraria quamquam unam habeat 15 contrarietatem, habet tamen et alteram simul, sed non actu, ut in eadem aqua. huius enim materia et caloris susceptrix est et frigoris, sed cum utrumlibet horum susceperit vel calorem vel frigus, est quidem, si ita contigit, calida, est etiam simul frigida, sed non 20 eodem modo. nam fortasse actu calida est, frigida potestate. ergo quod potestate est in rebus ex materia venit. alioquin divinis corporibus nihil omnino est potestate, sed omne actu: ut soli numquam est lumen potestate, cui quidem nulla obscuritas, vel toto 25 caelo nulla quies. ita sese ergo habent ex materia, ut omnia ipsa essent potestate, nihil autem actu, arest possibile est etiam eam T) prius exteri quam secari. non enim esset eam possibile non secari, nisi prius possibile esset exteri.

14 autem

19 con

23. 24

2 enim om. T 9 fieri ex b 12 habeat S del. S2 16 in del. E2 18 eorum E (corr. E2) tingit T 23 namq; numquam E (namq; del. E2) lumen est B 24 cui quidem nulla ego: quidem ulla SFE (cui nulla S2F2) GNJ, actu quidem nulla GT, sed actu nec potestate quidem ulla E'B 25 nullo S (corr. S2) qui es? S (qui est S2) ergo sese b 26 autem om. T arbitratu naturae ego: introitur natura codices (introitur ante actu B), intellegitur sed natura S2 B2

26 sq.

III c. 9.

bitratu naturae, quae in ipsa materia singulos pro ratione distribuit motus et singulas qualitatum proprietates singulis materiae partibus ponit, ut alias quidem natura ipsa necessarias ordinarit, ita ut quamdiu res illa esset eius in ipsa proprietas permaneret, 5 nam quamdiu ignis est, tamdiu ut igni calorem. ignem calidum esse necesse est. aliis vero tales qualitates adposuit, quibus carere possint. et illa quidem necessaria qualitas informat uniuscuiusque substantiam. illa enim eius qualitas cum ipsa materia ex natura 10 coniuncta est. istae vero aliae qualitates extra sunt, quae et admitti possunt et non admitti. atque hinc est generatio et corruptio. ex natura igitur et ex materia ista in rebus possibilitas venit. qua in re casus quoque aliquando subrepit, quae est indetermi- 15 nata causa et sine ulla ratione cadens. neque enim natura est quae frustra nil efficit nec arbitrium liberum quod in iudicio et ratione consistit, sed extra est casus, qui propter aliam rem quibusdam factis ex hac autem 20 ipse subitus et inprovisus exoritur. possibilitate etiam illa liberi arbitrii ratio venit. si enim non esset fieri aliquid possibile, sed omnia aut ex necessitate essent aut ex necessitate non essent, recte igitur nec liberum arbitrium non maneret. omnia casu ut Epicurus nec necessitate omnia ut 25.

1 sed natura F2, naturaque quae E2
2 distribuere codices (corr. S2F2E2)
4 ordinari NFT (corr. F2)
qualitates T2
7 calidum ignem T
est ignis E
8 possit SFE

vero rebus b

materia est E2 2. 3 propositionum 6 calor b alii S (corr. S2) 10 ex] ex ipsa F (ipsa del. hic S (corr. S2)

F2) 12 admitti (bis) b: amitti codices
12. 13 hinc est om. T1

13 conruptio S, corr. S2
18 in om. T1

del. S2 14 quare in SF2
(corr. T1) 20 ex ego: et ex codices
nec om. S1FEGIN
25 ut et EN
omnia ex necessitate F (ex del. F2)

alt. ex oratione T

22 non om. T1

ex necessitate T, ut] et SFG (corr.

Stoicus nec rursus omnia libero arbitrio fieri proposuit, sed cuncta permiscens in permixto mundo permixtas quoque rerum causas esse proposuit, ut aliae quidem ex necessitate, aliae vero casu vel libero ar5 bitrio vel postremo possibilitate contingerent. quorum omnium unum nomen est utrumlibet, vel in casu vel in voluntate vel in possibilitate. sed horum divisionem facit. nam eorum quae sunt utrumlibet alia sunt quae aequaliter se ad adfirmationem et negatio10 nem habent, ut est lecturum me esse hodie Vergilium et non lecturum: utroque enim modo utrumque est. hoc est enim quod ait et non magis vel adfirmatio vel negatio. aequaliter enim et possum legere Vergilium nunc et possum non legere. alia 15 vero sunt quae non se aequaliter habeant, sed quamquam in una re frequentius eveniat, non tamen prohibitum est in altera provenire, ut in eo quod est hominem in senecta canescere. in pluribus quidem hoc contingit, sed contingit fieri et alterum, id 20 est ut non canescat, alterum vero minime, id est ut canescat. ita igitur et ex possibilitate et ex casu et ex libero arbitrio contradictionem in una parte de futuro definite non esse veram vel falsam firmissima et validissima argumentatione constituit. his autem 25 adicit hoc:

Igitur esse quod est, quando est, et non esse quod non est, quando non est, necesse est; sed non quod est omne necesse est esse nec quod non est necesse est non esse. 30 enim idem est omne quod est esse necessario, quando est, et simpliciter esse ex necessitate.]

1 istoicus SFEN (corr. S2F2E2), Stoici? 6 alt.vel om. F 9 ad om. F enim est T 15 habent T (corr. T1) 20.21 id est ut canescat del. E2

non

5 possibilitate 11 utroque] aequali? 12 16 res? eueniant S2 23. 24 firmissimam et uali

dissimam argumentationem SFE, per firm. etc. b 29 nec 31 ex] et ex SFTE (et del. S2E2)

om. S

« PoprzedniaDalej »