Obrazy na stronie
PDF
ePub

per ca tempora isti velut fontes prophetiae pariter eruperunt, quando regnum defecit Assyrium, coepitque Romanum: ut scilicet quemadmodum regni Assyriorum primo tempore exstitit Abraham, cui promissiones apertissimae fierent in eius semine benedictionis omnium gentium, ita occidentalis Babylonis exordio, qua fuerat Christus imperante venturus, in quo implerentur illa promissa oracula Prophetarum, non solum loquentium, verum etiam scribentium in tantae rei futurae testimonium solverentur. Cum enim Prophetae nunquam fere defuissent populo Israël, ex quo ibi reges esse coeperunt, in usum tantummodo eorum fuere, non gentium. Quando autem ca scriptura manifestius prophetica condebatur, quae gentibus quandoque prodesset, tunc oportebat inciperet [incipere], quando condebatur haec civitas, quae gentibus imperaret.

CA P. XXVIII.

De his quae ad Evangelium Christi pertinent, quid Osee et Amos prophetaverint.

Osee igitur Propheta, quanto profundius quidem loquitur, tanto operosius penetratur. Sed aliquid inde sumendum est, et hic ex nostra promissione ponendum. Et erit, inquit, in loco quo dictum est eis, Non populus meus vos, vocabuntur et ipsi filii Dei vivi. Hoc testimonium propheticum de vocatione populi gentium, qui prius non pertinebat ad Deum, etiam Apostoli intellexerunt. Et quia ipse quoque populus gentium spiritaliter est in filiis Abrahae, ac per hoc recte dicitur Israël, propterea sequitur, et dicit: Et congregabuntur filii Iuda et filii Israël in idipsum, et ponent sibimet principatum unum, et adscendent a terra. Hoc si adhuc velimus exponere, eloquii prophetici obtundetur sapor. Recolatur tamen lapis illo angularis, et duo illi parietes, unus ex Iudaeis, alter ex Gentibus; ille nomine filiorum Iuda, iste nomine filiorum Israël, eidem uni principatui suo in idipsum innitentes, et adscendentes agnoscantur a terra. Istos autem carnales Israëlitas, qui nunc nolunt credere in Christum, postca credituros, id est, filios corum, (nam utique isti in suum locum moriendo transibunt,) idem Propheta testatur, dicens: Quoniam diebus multis sedebunt filii Israël sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus. Quis non videat, nunc sic esse Iudaeos? Sed quid adiungat, audiamus. Et postea, inquit, revertentur filii Israël, et inquirent Dominum Deum suum, et David regem suum: et stupescent in Domino, et in bonis ipsius, in novissimis diebus. Nihil est ista prophetia manifestius, cum [qua] David

regis nomine significatus intelligatur [intelligitur] Christus, qui factus est, sicut dicit Apostolus, ex semine David secundum carnem. Praenuntiavit iste Propheta etiam tertio die Christi resurrectionem futuram, sicut eam prophetica altitudine praenuntiari oportebat, ubi ait: Sanabit nos post biduum, et in die tertio resurgemus. Secundum hoc enim nobis dicit Apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Amos quoque de rebus talibus sic prophetat: Praepara, inquit, te, ut invoces Deum tuum Israël; quia ecce ego firmans tonitruum, et creans spiritum, annuntians in hominibus Christum suum. Et alio loco: In illa die, inquit, resuscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo quae ceciderunt eius, et destructa eius resuscitabo, et reaedificabo ea, sicut dies saeculi; ita ut exquirant me residui hominum, et omnes gentes in quibus invocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec.

С А Р. XXIX.

Quae ab Esaia de Christo et Ecclesia sint praedicta.

Esaias propheta non est in libro duodecim Prophetarum, qui propterea dicuntur minores, quia sermones eorum sunt breves, in eorum comparatione qui maiores ideo vocantur, quia prolixa volumina condiderunt: ex quibus est hic Esaias, quem propter eadem prophetiae tempora subiungo supradictis duobus. Esaias ergo inter illa quae arguit iniqua, et iusta praecepit, et peccatori populo mala futura praedixit, etiam de Christo et Ecclesia, hoc est, de Rege et ea quam condidit Civitate, multo plura quam caeteri prophetavit: ita ut a quibusdam Evangelista, quam Propheta potius diceretur. Sed propter rationem operis terminandi, unum de multis hoc loco ponam. Ex persona quippe Dei Patris loquens, Ecce, inquit, intelliget puer meus, et exaltabitur, et glorificabitur valde. Quemadmodum stupescent super te multi, ita gloria privabitur ab hominibus species tua et gloria tua ab hominibus: ita mirabuntur gentes multae super eum, et continebunt reges os suum: quoniam quibus non est annuntiatum de illo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent. Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus [annuntiabimus] coram illo, ut infans, ut radix in terra sitienti: non est speciesilli, neque gloria. Et vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem: sed species eius sine honore, deficiens prae omnibus hominibus. Homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitatem: quoniam aversa est facies eius: inhonoratus est, nec magni aestimatus est. Hic peccata nostra portat, et pro nobis

dolet: et nos existimavimus illum esse in dolore, et in plaga, et in afflictione. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus est propter peccata nostra. Eruditio pacis nostrae in eo: livore eius nos sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, homo a via sua erravit: et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris: et ipse propter quod afflictus est, non aperuit os suum. Vt ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tondet, sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Et dabo malignos pro sepultura eius, et divites pro morte eius. Quoniam iniquitatem non fecit, nec dolum in ore suo: et Dominus vult purgare eum de plaga. Si dederitis pro peccato animam vestram, videbitis semen longaevum: et Dominus vult auferre a dolore animam eius, ostendere illi lucem, et formare intellectum, iustificare iustum bene servientem pluribus: et peccata eorum ipse portabit [portavit]. Propterea ipse haereditabit plures, et fortium dividet spolia: propter quod tradita est ad mortem anima eius; et inter iniquos aestimatus est, et ipse peccata multorum portavit, el propter peccata eorum traditus est. Haec de Christo.

Iam vero de Ecclesia, quod sequitur, audiamus. Laetare sterilis, inquit, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis: quoniam multi filii desertae magis, quam eius quae habet virum. Dilata locum tabernaculi tui, et aulaearum tuarum [et palos caularum tuarum]: fige, noli parcere, prolonga funiculos tuos, et palos tuos conforta; adhuc in dextram et sinistram partem extende. Et semen tuum haereditabit gentes; et civitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam confusa es; neque reverearis, quia exprobrata es: quoniam confusionem aeternam oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non eris memor. Quoniam Dominus faciens te, Dominus Sabaoth nomen eius: et qui eruit te, ipse Deus Israël universae terrae vocabitur, etc. Verum ista sint satis: et in eis sunt exponenda nonnulla; sed sufficere arbitror quae ita sunt aperta, ut etiam inimici intelligere cogantur inviti.

CAP. X X X.

Quae Michaeas, et Ionas, et Ioël novo Testamento congruentia prophetaverint.

Michaeas Propheta Christum in figura ponens cuiusdam magni montis, haec loquitur: Erit in novissimis diebus mani

festus mons Domini paratus super vertices montium; et exaltabitur super colles. Et festinabunt ad eum plebes, gentes multae ibunt, et dicent, Venite, adscendamus in montem Domini, et in domum Dei Iacob, et ostendet nobis viam suam, et ibimus in semitis eius: quia ex Sion procedet lex, et verbum Domini ex Hierusalem. Et iudicabit inter plebes multas, et redarguet gentes potentes usque in longinquum. Praedicens iste Propheta et locum in quo natus est Christus, Et tu, inquit, Bethlehem domus Ephrata, minima es, ut sis in millibus Iuda: ex te mihi prodiet dux, ut sit in principem Israël: et egressus eius ab initio, et ex diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque ad tempus parturientis [quo parturiens] pariet, et residui fratres eius convertentur ad filios Israël. Et stabit, et videbit, et pascet gregem suum in virtute Domini, et in honore nominis Domini Dei sui erunt: quoniam nunc magnificabitur usque ad sum

mum terrae.

Ionas autem Propheta, non tam sermone Christum, quam sua quadam passione prophetavit, profecto apertius, quam si eius mortem et resurrectionem voce clamaret. Vt quid enim exceptus est ventre belluino, et die tertio redditus, nisi ut significaret Christum de profundo inferni die tertio rediturum?

Ioël omnia quae prophetat, multis verbis compellit exponi, ut quae pertinent ad Christum et Ecclesiam dilucescant. Vnum tamen, quod etiam Apostoli commemoraverunt, quando in congregatos credentes Spiritus sanctus, sicut a Christo promissus fuerat, desuper venit, non praetermittam. Et erit, inquit, post haec, et effundam de Spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae; et seniores vestri somniabunt, et iuvenes vestri visa videbunt: et quidem in servos meos et ancillas meas in illis diebus effundam de Spiritu meo.

CA P. XXXI.

Quae in Abdia, in Naüm, et Ambacu de salute mundi in Christo praenuntiata reperiantur.

Tres Prophetae de minoribus, Abdias, Naüm, et Ambacum, nec sua tempora dicunt ipsi, nec in Chronicis Eusebii et Hiero nymi, quando prophetaverint, invenitur. Abdias enim positus est quidem ab eis cum Michaea, sed non eo loco, ubi notantur tempora, quando Michaeam prophetasse, ex eius literis constat: quod errore negligenter describentium labores alienos existimo contigisse. Duos vero alios commemoratos in codicibus Chronicorum quos habuimus, non potuimus invenire: tamen quia canone continentur, nec ipsi oportet praetereantur a nobis.

Abdias, quantum ad scripturam eius attinet, omnium brevissimus Prophetarum, adversus Idumacam loquitur, gentem scilicet Esau, ex duobus geminis filiis Isaac, nepotibus Abrahae, maioris illius reprobati. Porro si Idumaeam modo locutionis, quo intelligitur a parte totum, accipiamus positam esse pro gentibus: de Christo agnoscere possumus, quod ait inter caetera: In monte [montem] autem Sion erit salus, et erit sanctum. Et paulo post in fine ipsius prophetiae: Ed adscendent, inquit, resalvati ex monte Sion, ut defendant montem Esau, et erit Domino regnum. Apparet quippe, id esse completum, cum resalvati ex monte Sion, id est, ex Iudaea credentes in Christum, qui praecipue agnoscuntur Apostoli, adscenderunt, ut defenderent montem Esau. Quomodo defenderent, nisi per Evangelii praedicationem salvos faciendo eos qui crediderunt, ut eruerentur de potestate tenebrarum, et transferrentur in regnum Dei? Quod consequenter expressit addendo, Et erit Doming regnum: Mons enim Sion Iudaeam significat, ubi futura praedicta est salus, et sanctum, quod est Christus Iesus. Mons vero Esau Idumaea est, per quam significata est Ecclesia gentium, quam defenderunt, sicut exposui, resalvati ex monte Sion, ut esset Domino regnum. Hoc obscurum erat, ante quam fieret: sed factum quis non fidelis agnoscat?

Naüm vero Propheta, imo per illum Deus, Exterminabo, inquit, sculptilia et conflatilia: ponam sepulturam tuam: quia veloces ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra Iuda dies festos tuos, redde vota tua: quia iam non adiicient ultra, ut transeant in vetustatem. Consummatum est, consumtum est, ablatum est. Adscendit, qui insufflat in faciem tuam, eripiens ex tribulatione. Quis adscenderit ab inferis, et insufflaverit in faciem ludae, hoc est, Iudaeorum discipulorum Spiritum sanctum, recolat, qui meminit Evangelium. Ad novum enim Testamentum pertinent, quorum dies festa ita spiritaliter innovantur, ut in vetustatem transire non possint. Porro per Evangelium exterminata sculptilia et conflatilia, id est, idola deorum falsorum, et oblivioni tanquam sepulturae tradita iam videmus; et hanc etiam in hac re prophetiam completam esse cognoscimus.

Ambacum de quo alio, quam de Christi adventu, qui futurus fuerat, intelligitur dicere, Et respondit Dominus ad me, et dixit, Scribe visum aperte in buxo; ut assequatur qui legit ea: quia adhuc visio ad tempus, et orietur in fine, et non in vacuum ibit: si tardaverit, sustine eum; quia veniens veniet, et non morabitur?

« PoprzedniaDalej »