Obrazy na stronie
PDF
ePub

jugum disciplinæ ecclesiasticæ, et impediunt ne ea secundum evangelium restaurentur, suum habebunt judicem haud dubie. Nos autem orabimus Dominum, ut has et alias bonas ordinationes, consentaneas verbo Dei, rursus restituere velit, sicut verbum nobis restituit: tunc certo nos exaudiet, et voti compotes reddet.

Quando nunc quis post baptismum graviter peccavit, et in conscientia angitur, an in gratia Dei sit nec ne, ut plerumque fit, tunc non debet nudis cogitationibus suis confidere; neque est quod sic cogitet; Equidem scio me peccasse, sed tamen in ea nunc opinione sum, Deum non esse tam durum ultorem, sed remissa mihi esse peccata. Nam ejuscemodi opinio non est vera fides, neque potest consistere in certaminibus veris tentationum; sed oportet ut vera fides semper nitatur certo verbo et opere Dei. Nunc Deus non loquitur nobiscum voce e cælo sonante; sed claves regni cælorum, et potestatem remittendi peccata, dedit et mandavit ministris ecclesiæ. Ideo ad unum aliquem ex illis eat peccator, agnoscat et confiteatur peccatum suum, rogetque, ut juxta mandatum Dei velit sibi impartiri absolutionem, et annunciare verbum gratiæ et remissionis peccatorum.

Quando autem hoc fit, tunc constanter credere debeo, quod peccata mihi vere etiam remissa sint in cælis. Et ejusmodi fides in agonibus et certaminibus consistere potest, nam pro se habet verbum et opus Dei. Nam ipse jam certo scit, sibi a ministro remissa esse peccata ; et scit illum habere mandatum id faciendi a Deo. Deinde scit quod Deus promisit; Cui remiseritis super terram, huic etiam remissa erunt in cælis.

Ergo, filioli, huic doctrinæ præbete aurem, et cum terrent aut contristant vos peccata, tunc quærite, petite absolutionem et remissionem peccatorum apud ministros, qui a Christo mandatum habent, ut hominibus remittant peccata, tunc pacem et tranquillitatem habebunt vestræ conscientiæ. Qui autem his non paret, sed hæc occecatus

[ocr errors]

aut infatus contemnit, hic remissionem peccatorum non inveniet in bonis operibus, variis corporis exerciciis, aut his rebus, ad quas non alligavit, aut per quas eam non promisit Deus. Ergo nolite contemnere, nam est mandatum et ordinatio Dei, et Spiritus Sanctus Dei præsens adest, et efficit, ut hæc fiant et sint nobis ad salutem.

Et hæc est sententia, et simplex intellectus, horum verborum Christi, quæ audistis, ut credamus quicquid vocati ministri ex divino mandato nobiscum agunt, quando manifeste in peccatis deprehensos et palam impænitentes ex ecclesia excludunt, et eos qui agunt pænitentiam, et in viam redeuntes absolvunt, quod hæc omnia adeo rata, firma et certa sint etiam in cælo, quasi ipse Dominus Christus ligaverit et absolverit.

Ergo, pueri, diligenter hæc discite, et quando interrogamini, Quomodo intelligis hæc verba ? respondebitis, Ego credo, quicquid vocati ministri Christi ex divino mandato nobiscum agunt, presertim quando manifeste flagitiosos, et impænitentes, ex catu Christianorum excludunt, et pænitentes ac resipiscentes absolvunt, quod hæc omnia sint tam efficatia, rata, et certa, etiam in coelo, ac si Christus voce de coelo sonanti absolveret.

Ita habetis originem et fundamentum ministerii verbi, et potestatis clavium, sicut Dominus noster Jesus Christus ordinavit, constituit et tradidit, ut conscientiæ certæ reddantur, se habere remissionem peccatorum, consolationem, et thesauros illos ineffabiles evangelii, quoties his indigemus, ut ita in fide coram Deo firmi perseverare possimus; qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ; hoc nobis omnibus det misericors Deus. Amen.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[merged small][graphic][ocr errors]

CONTIO. DOMINUS noster Jesus Christus Johan. xv. dicit, Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est, omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet, et omnem ferentem fructum purgabit, ut fructum plus afferat. Jam vos mundi estis, propter sermonem, quem loquutus sum vobis. Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.

Et in his verbis probe nos Christus docet, quomodo justificemur et salvemur coram Deo. Quemadmodum palmes non affert fructum, nisi maneat in vite, ita non possumus esse justi, nisi maneamus in Christo. Et quemadmodum palmes non foret, nec retinet succum, sed exarescit, et in ignem conjicitur, quando resecatur a vite, ita nec nos possumus salvari, sed damnamur, quando a Christo deficimus.

Nunc audistis, filioli, quomodo per baptismum plan

crescamus.

tamur in Christum, sic ut in ipso habeamus remissionem peccatorum, et simus sicut palmites in vite; et sicut palmites succum et vitam habent ex vite, ut fructum afferant, ita et nos, qui in Christum credimus et baptisati sumus, ex ipso accipimus Spiritum Sanctum, ut justificemur.

Et si contingat nos, per peccatum aut incredulitatem, excidere a Christo, aut propter peccata manifesta excludi e coetu Christianorum, tamen audistis, quomodo per potestatem clavium et absolutionem rursus recipimur, et Christi corpori rursus conjungimur; ut enim justificemur et salvemur, tum oportet plantemur in Christum, et in ipso maneamus.

Ideo nunc sequitur doctrina, quando in Christo sumus, quomodo nos gerere debeamus, ut in illo maneamus et

Et hæc est institutio, et usus cenæ Domini nostri Jesu Christi. Nam per baptismum renascimur denuo. Per potestatem clavium, et pænitentiam, post lapsum rursus erigimur, quando scilicet post baptismum in peccata prolapsi sumus. Per communionem autem sanctæ cænæ Domini servamur, et corroboramur, ut constanter stare et pugnare adversus peccati impetus, et regni Diaboli possimus.

Ideo, filioli, cum per baptismum plantati sitis in Christum, tum ut in illo constantes manere possitis, tum diligenter discite verba, quibus Dominus noster Jesus Christus coenam instituit, ut ea pulchre recitare, memoriæ affigere, et domi quoque recitare possitis. Verba Domini hæc sunt.

Dominus Jesus, in ea nocte qua tradebatur, accepit panem, et gratias agens, fregit, dedit discipulis suis et dixit, Accipite et edite, hoc est corpus meum, quod pro vobis traditur; hoc facite in mei commemorationem. Similiter accepit et calicem, postquam cænavit, gratias agens, dedit illis et dixit, Bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus, novi testamenti, qui pro vobis et multis

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

effunditur, in remissionem peccatorum; hoc facite quotiescunque bibitis, in mei commemorationem.

Operam autem diligentem dabitis, ut hæc verba Do mini non solum recitare possitis, sed et ea probe intelligatis, quid Dominus noster Jesus Christus his verbis voluerit; et quando interrogamini, ut respondere possitis, et suo tempore vestros quoque erudire liberos, sicut vos jam erudimini. Nam quid sit turpius coram Deo et hominibus, profiteri se Christianum, uti sacramentis, et tamen non scire quid sint sacramenta, ad quid instituta sint. Nam et Paulus dicit, 1 Corinth. xi. Qui indigne bibit et manducat, judicium sibi manducat et bibit.

Nunc, filioli, ut verba sanctæ cænæ Domini recte intelligatis, et non ad judicium hoc sacramento utamini, hic discite diligenter, quod verus intellectus et usus cænæ Domini consistit in duabus rebus. Primum ut faciamus quod ipse Dominus jubet; deinde ut credamus hoc quod promittit. Hoc jam ordine audite et accurate discite.

Primum enim Dominus panem accipit in manum, gratias agit, frangit et dat discipulis, et dicit, Accipite, edite. Similiter et calicem, et dicit, Accipite, bibite. Ideo illis verbis obedire debemus, et facere quod Dominus jubet et mandat. Quanquam enim Christus nullum certum tempus præscribit, quando ad cænam ejus convenire debemus; deinde etiam nullum certum numerum ponit dierum, quocies in anno hac cæna uti debeamus; tamen sic est sancta et divina voluntas, ut aliquoties hoc sacramento utamur. Nobis vero maximum commodum et salus est, alias Dominus non jussisset; nam ipse melius novit, quibus auxiliis, et qua consolatione indigeamus, quam nos ipsi. Ideo si volumus veri esse discipuli Christi, tunc facere debemus, sicut ipse discipulis suis mandat, Accedamus, edamus et bibamus, et non nimium diu absque gravi causa abstineamus.

Deinde de pane dicit, Hoc est corpus meum, et de calice, Hic est sanguis meus. Ideo credere debemus, quod

« PoprzedniaDalej »