Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad finem mundi. Quicquid præterea additum est ceremoniarum, sine necessitate inventum et additum est ab hominibus. Ergo, filioli, ordinarios concionatores et ministros ecclesiæ, qui ad suum ministerium ita vocati sunt, non habebitis pro hominibus plæbeis (quod ad ministerium tantum attinet) sed pro ministris Dei viventis, et nunciis Domini nostri Jesu Christi; ipse dicit in evangelio, Lucæ, x. Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit.

Quæ nunc tales ministri vobis ex ore et mandato Domini nostri Jesu Christi dicunt, hoc firmiter credetis; et quicquid vobiscum agunt, ut quando baptisant, quando per absolutionem remittunt peccata, distribuunt corpus et sanguinem Domini, hoc sic accipietis, quasi ipse Christus hæc diceret et operaretur; nam ipse demandavit eis hæc, ut sic facerent, et ipse etiam præsens est, tametsi inconspicuus, et operatur per Spiritum Sanctum, ut hæc omnia efficacia sint ad salutem animæ.

E contra, summo studio et vigilantia cavete vobis, a falsis et clanculariis concionatoribus, qui clanculum perreptant urbes passim et prædicant, cum tamen nullum mandatum acceperint, neque ad hoc vocati sint. 'Illis concionatoribus Christus non est præsens; ideo et Spiritus Sanctus nihil operatur per illorum prædicationem, sed eorum verbum manet sine fructu, imo damnum dant; qui enim non sunt vocati a Deo, hi haud dubie errant et erronea docent.

Non existimetis autem, filioli, quod vocati concionatores potestatem habeant, ad faciendum et docendum, quicquid ipsi velint; sed Dominus noster Jesus Christus clare mandavit eis, quid docere et facere debeant. Et si aliud docent, aut aliud faciunt, quam eis mandatum est, tunc nullam habet efficaciam, et nos hoc nihil morari debemus. Ideo et Dominus insufflavit in eos, et dedit eis Spiritum Sanctum; nam ubi est Spiritus Sanctus, ibi operatur ut faciamus ea, quæ Christus mandavit. Ubi

autem hoc non fit, ibi non est Spiritus Sanctus; ideo inefficacia ibi omnia.

Demandavit autem Christus discipulis, prædicare pœnitentiam et remissionem peccatorum, in nomine ejus, et dixit, Qui crediderit et baptisatus fuerit, hic salvus erit; qui non crediderit, hic condemnabitur. Ergo omnia quæ docent et faciunt, eo directa esse debent, ut annuncient nobis remissionem peccatorum, quando pœnitentiam agimus, et in Christum credimus. Quando autem pœnitentiam non agimus, a peccato non desinimus, aut evangelio non credimus, tunc retinere nobis debent peccata, et annunciare nobis (si ita perseveramus in peccato) nos esse damnandos. Quando nunc id ita faciunt, tunc Deo obediunt; et cui remittunt peccata in terris, huic remissa sunt in cœlo; cui retinent, huic retenta sunt. Quando autem hæc ministri invertere velint, et impœnitentibus, incredulis remittere peccata, aut pœnitentibus et credentibus retinere peccata, tum non recte facerent, nec efficax hoc esset, sed seducerent seipsos, et alios secum; et accideret quod Christus alibi dicit, Quando cœcus cœcum ducit, ambo in foveam cadunt.

Ideo, filioli, his vos consolari debetis, et confirmare fidem, ut constanter dicere, et certo apud vos statuere possitis; Deus misit mihi unum ex suis ministris, hic annunciavit mihi remissionem peccatorum, nomine et loco Dei, et baptisavit me in remissionem peccatorum; ergo certus sum mihi remissa esse peccata, et quod factus sum filius Dei.

Ita, filioli, in genere de ministerio verbi sentietis; in specie autem et hoc scietis, quod Dominus noster Jesus Christus afflictas et conterritas conscientias hic consolari voluit, quæ post baptismum rursus in gravia peccata lapsæ sunt. Nam non est tam parva, aut facilis res, sicut insanus et cœcus mundus existimat, a peccatis resurgere; sed opus habemus in his agonibus et angustiis, ut aliquis verus et vocatus minister ecclesiæ verbo Dei nos erigat,

sustentet, et (quasi in syncopi) nos recreet. Sicut et Solomon gravissima sententia indicat; Ve homini soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem. Atque ideo Dominus noster Jesus Christus potestatem clavium ad regnum cœlorum tam magnificis promissionibus ordinavit . et constituit, ut ex ipso ardore verborum satis appareat, quam paterno affectu pro conscientiis afflictis sollicitus fuerit Christus. Ex quo colligitur haud dubie, nos valde indigere hac consolatione, et eam esse maximi faciendam.

Nam primum promittit se daturum claves, Matth. xviii. dicit Petro, Tibi dabo claves regni cœlorum, quæcunque ligaveris super terram, ligata erunt et in cœlis, et quæcunque solveris super terram, soluta erunt et in cœlis.

Secundo docet Christus, quomodo uti debeamus clavibus, cum in manifestis peccatis, tum etiam in occultis. De manifestis quidem ita dicit Christus, Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum; si audierit te, lucratus es fratrem tuum; si autem te non audierit, adhibe adhuc unum, aut duos, ut in ore duorum vel trium stet omne verbum; si autem te non audierit, dic ecclesiæ; si ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Amen dico vobis, Quicquid ligaveritis super terram, ligatum erit et in cœlis; quicquid solveritis super terram, solutum erit et in cœlis.

In privatis et occultis peccatis, ibi ipso opere ostendit, quomodo utendum sit clavibus: sic dixit paralytico Marci, ii. Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Et cum retinendo peccata, ad induratos Judæos ait Lucæ, v. Joan. ix. Si cœci essetis, peccatum non haberetis: nunc autem quia dicitis videmus, peccatum vestrum manet; id est, non remittitur.

Tertio, dat etiam claves post suam resurrectionem, sicut ante promisit, insufflavit in discipulos et ait, Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, re

mittuntur eis. Cum nunc Christus, claves regni cœlorum divinitus dans, consolationem promiserit nobis, tam diligenter usum earum docuerit, tandem tam fideliter et paterne commendarit, ordinarit, constituerit; nullo modo potestatem tantam, datam a Deo hominibus, contemnere debemus, sed cum summa gratiarum actione illis uti.

Nam hoc sciatis (filioli) omnem securitatem esse periculosam; ergo quando post baptismum, in peccata gravia prolabimur, non est ut contemnamus, et securi incedentes, putemus nobis ignosci aut remissa esse peccata. Nam hæc opinio et cogitatio vaga longe infirmior est, quam ut contra impetus et insidias Diaboli, in terroribus et certamine conscientiæ, consistere possit; sed oportet ut habeamus certum verbum et opus Dei, quæ testentur nobis peccata remissa; hoc est, remissionem peccatorum et absolutionem quærere et impetrare debemus apud ministros ecclesiæ, quibus Christus claves tradidit et promisit, Quorum remiseritis peccata in terris, his etiam remissa sunt et in cœlis.

Deinde et hoc reprehendendum est, quando quis in manifestis peccatis perseverat, nec cogitat pœnitentiam agere, et tamen vult esse Christianus, cum aliis eisdem sacramentis uti, convenire ad cultum Dei, ad orationem: hic est admonendus, et si admonentes non audierit, excludendus, et excommunicandus, donec resipiscat; ne sic illis manifestis malis exemplis scandala oriantur, multi inficiantur, et postea Christiana ecclesia contemnatur, et male audiat, quasi Christiani sint pessimi homines, qui turpem, flagitiosam ducant vitam; et deinde per hoc ipsum nomen Dei, adeoque ipse Deus blasphemetur inter gentes.

Quanquam nunc hæ ordinationes, hi ritus consentanei evangelio, instituti olim ad punienda ejusmodi manifesta peccata et scandala, prorsus aboliti sint et oppressi, tamen ideo potestatem et usum clavium contemnere non debemus, nec abjicere. Nam qui superbe excutiunt omne

jugum disciplinæ ecclesiasticæ, et impediunt ne ea secundum evangelium restaurentur, suum habebunt judicem haud dubie. Nos autem orabimus Dominum, ut has et alias bonas ordinationes, consentaneas verbo Dei, rursus restituere velit, sicut verbum nobis restituit: tunc certo nos exaudiet, et voti compotes reddet.

Quando nunc quis post baptismum graviter peccavit, et in conscientia angitur, an in gratia Dei sit nec ne, ut plerumque fit, tunc non debet nudis cogitationibus suis confidere; neque est quod sic cogitet; Equidem scio me peccasse, sed tamen in ea nunc opinione sum, Deum non esse tam durum ultorem, sed remissa mihi esse peccata. Nam ejuscemodi opinio non est vera fides, neque potest consistere in certaminibus veris tentationum; sed oportet ut vera fides semper nitatur certo verbo et opere Dei. Nunc Deus non loquitur nobiscum voce e cœlo sonante; sed claves regni cœlorum, et potestatem remittendi peccata, dedit et mandavit ministris ecclesiæ. Ideo ad unum aliquem ex illis eat peccator, agnoscat et confiteatur peccatum suum, rogetque, ut juxta mandatum Dei velit sibi impartiri absolutionem, et annunciare verbum gratiæ et remissionis peccatorum.

Quando autem hoc fit, tunc constanter credere debeo, quod peccata mihi vere etiam remissa sint in cœlis. Et ejusmodi fides in agonibus et certaminibus consistere potest, nam pro se habet verbum et opus Dei. Nam ipse jam certo scit, sibi a ministro remissa esse peccata; et scit illum habere mandatum id faciendi a Deo. Deinde scit quod Deus promisit; Cui remiseritis super terram, huic etiam remissa erunt in cœlis.

Ergo, filioli, huic doctrinæ præbete aurem, et cum terrent aut contristant vos peccata, tunc quærite, petite absolutionem et remissionem peccatorum apud ministros, qui a Christo mandatum habent, ut hominibus remittant peccata, tunc pacem et tranquillitatem habebunt vestræ conscientiæ. Qui autem his non paret, sed hæc occecatus

« PoprzedniaDalej »