Obrazy na stronie
PDF
ePub

„sancti') estote, quoniam ego sanctus sum:“ dicit Dominus Deus.

Non continuo similitudo sanctitatis in Deo atque hominibus ponenda est. a) De Deo enim dicitur, quia sanctus est, homines autem, quasi qui non semper fuerint, jubentur ut fiant sancti. Denique sermo hic in Graeco, ubi nos habemus: „sancti ») estote:“ hoc magis sonat: „sancti efficimini.“ Sed nostri interpretes indifferenter ,,estote“ pro ,,efficimini“ posuerunt. Unusquisque ergo nostrum, ex quo accedit ad timorem Dei, et divinam recipit in se doctrinam, ex quo se mancipavit Deo, si tamen ex animo mancipavit, ex eo sanctus efficitur. Sed hic sanctificatus sanctus dici potest: vere autem et semper sanctus solus est Deus. Vis autem tibi et de scripturis divinis hujus apicis 4) aperiam differentiam? Audi quomodo Paulus ad Hebraeos scribens dicit: „qui") enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes.“ Quis ergo sanctificat? Christus sine dubio: et qui sanctificantur? credentes in Christo, Manifestum ergo est, quod qui sanctificat, sanctus est, quia semper sanctus est. Qui autem sanctificantur, non simpliciter sancti, sed sanctificati sancti dicendi sunt. Nec putes huic sensui esse contrarium illud, quod de Christo scriptum legimus: „quem ) pater sanctificavit, et misit in hunc mundum.“ Hic enim qui sanctificatur, ' secundum carnem Christus est, non secundum spiritum. Nam secundum spiritum pariter et secundum carnem Christus dixit: „Ego ?) sanctifico me ipsum pro iis:“ ut qui sanctificat, secundum spiritum intelligatur: qui autem sanctificatur pro discipulis, secundum carnem, unus tamen atque idem Christus

[ocr errors]

-) Levit. XX, 7. 26.
3) Desideratur „est“ in ed. Ruaei.
3) Cfr. Levit. XX, 7. 26.
4) Loco „apicis“ in Mss. legitur: „modi.“ R.
5) Hebr. II, 11. 5) Ev. Joann. X, 36.
) Ev. Joann. XVII, 19.

carne,

sit, qui nunc in spiritu sanctificat, nunc sanctificatur in

Ab omnibus ergo fructibus sanctificatae sanctae sunt offerendae primitiae, sed spirituali pontifici. Ex quibus ergo fructibus spirituales primitias offeremus? Audi quot fructus enumeret Apostolus: „fructus ') autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia,“ et cetera. Quas igitur primitias ex caritatis fructu, qui primus est fructus spiritus, offeramus 2) vero pontifici? Illas ego puto esse primitias caritatis, ut diligam Dominum Deum meum ex toto corde meo, et ex tota anima mea, et ex tota mente mea. Istae sunt primitiae. Quid autem est, quod ex isto caritatis fructu secundo loco habere debeam? Ut diligam proximum meum sicut me ipsum. Illae ergo primitiae caritatis Deo offeruntur per pontificer, haec vero, quae in secundo sunt loco, meis usibus relinquuntur. Puto adhuc3) esse aliquid ex hoc fructu, quod tertio loco habendum sit: ut diligam etiam inimicos meos. tem, si potes, similiter et de ceteris fructibus spiritus similes invenire primitias, Gaudium secundo loco fructus spiritus scribitur. Si ergo in Domino gaudeam, et spe gaudeam, et si gaudeam pro nomine Domini passus injuriam, in his omnibus, aliisque horum similibus, primitias gaudü per pontificem verum Deo obtuli. Sed et si rapinam bonorum meorum cum ") gaudio sustineam, et) tribulationes, si paupertatem, si qualemcunque contumeliam gaudens tolerem, est mihi et iste secundo in loco ex fructibus spiritus, fructus gaudii. Nam si gaudeam de rebus seculi, de honoribus, de divitiis, falsa sunt ista ?) gaudia, ex vanitatibus vanitatum. Si vero in ma

Vide au

?) Galat. V, 22. 2) Edd. Merlini: offeremus.
3) Deest „adhuc" in ed, Ruaei.
4) Edd. Merlini: üs. 5) Cfr. Hebr. X, 34.
6) Edd. Merlini: et si tribulationes.
?) Deest „ista“ in ed. Ruaei.,

lis gaudeam, et exsultem de aliorum ruinis, ista jam non solum vana, sed et diabolica gaudia, imo pec gaudia nominanda sunt. „Non') est gaudere impiis, dicit Dominus.“ Volo adhuc et alium fructum gaudii requirere, imo et alias primitias gaudiorum. Si gaudeam in verbo Domini, si gandeam de scientia mysteriorum Dei, si gaudeam, quod dignus habitus sum, sapientiae Dei secreta et arcana cognoscere, si gaudeam, quod relictis omnibus, quae sunt in hoc mundo, non solum inutilibus, sed et utilibus, non solum vanis, sed et necessariis, soli me verbo Dei atque ejus sapientiae manciparim: in iis omnibus satis, ut puto, acceptae Deo primitiae gaudii offerentur.

Sed et de ceteris fructibus spiritus ex otio unicuique, quae competunt, licebit aptare, ne nos sermonem justo longius protrahamus.

9. „Et?) ab omnibus, inquit, muneribus 3) eorum.“ Munus quis obtulit Deo, et rursus ex munere offerendae sunt primitiae pontifici. Hoc in expositione allegorica ita arbitror posse constare. Si quis vel egentibus distribuat, vel faciat aliquid boni operis, pro mandato munus obtulit Deo. Sed rursus 4) muneris offert primitias, si non solum cibos, verbi gratia, vel pecuniam largiatur, sed et affectum miserendi 5) habeat, et compatiendi. Hoc enim est, quod requirit ab homine Deus, ut mens ipsa piis et misericordibus repleatur et formetur affectibus. „Et ©) ab omnibus immolationibus ?) eorum.“ Immola

mu

CG 32

rursus.

) Jesai. LVII, 21. 2) Num. XVIII, 9.

3) Edd. Merlini perperam: muneribus eorum nus quis obtulit Deo. Et rursus etc. 4) Cod. Belvacensis :

Libri editi (v. c. edd. M.): „hujus.“ R.

5) Edd. Merlini: miserandi.
5) Num. XVIII, 9.

?) Edd. Merlini perperam: immolationibus eorum immolatio spiritualis est illa, etc.

124

ORIGENIS IN NUM. HOMILIA XI.

tio spiritualis est illa, quam legimus: „immola') Deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua.“ Laudare ergo Deum, et vota orationis offerre, immolare est Deo. Sed hujus immolationis primitiae ita per pontificem offerentur, si non solum verbis et voce, sed et mente oremus et corde: secundum quod et Apostolus monét: „orabo ?) spiritu, orabo et mente: psalmum dicam spiritu, psalmum dicam et mente.“ Assistunt enim et punc angeli Dei cultores et agricolae cordis nostri, et requirunt, si est in aliquo nostrum hujuscemodi mens tam sollicita, tam intenta, quae verbum Dei tanquam semen divinum tota aviditate susceperit, si fructum statim, ut ad orationem surgimus, ostenderit, id est, si collectis et congregatis intra se sensibus oret Deum, si non evagetur mente, et cogitationibus evolet, ita ut corpore quidem in oratione curvetur, sensibus autem per diversa discurrat. Si quis, inquam, intentam et directam senserit obsecrationem suam, et ipsis Dei conspectibus, atque ineffabili illi ) lumini se intellexerit assistentem, ibique orationes, et obsecrationes, postulationesque, et gratiarum actiones suas profuderit, nullius extrinsecus phantasiae sollicitatus imagine: hic se noverit per angelum, qui assistit altari, obtulisse immolationis suae primitias pontifici magno et vero, Christo Jesu Domino nostro : cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen!

1) Psalm. L, 14. (XLIX.)
3) I Cor. XIV, 15.
*) Deest „illi“ in sola ed. Ruaei.

HOMILIA XII.

De puteo, et cantico ejus. 1. Lectio nobis putei, et cantici, quod apud puteum cecinit Israel, ex Numerorum libro recitata est, quam solitis, imo forte et amplius solito videmus redundare mysteriis. Ait enim: „et')' bibit de puteo populus. Hic est puteus, quem dixit Dominus ad Mosen: congrega populum, et dabo ïis aquam bibere.“ Sed in his a) 'dictis non multum mihi juris videtur historica litera possidere. Quid est enim, quod magnopere praecepit Dominus Mosi populum congregare, ut det iis aquam de puteo bibere? quasi vero non etiam sponte populus bibendi gratia convenerit ad puteum. Quid ergo tantopere prophetae praecipitur, ut proprio studio, et labore congreget populum ad hauriendam putei aquam ? Unde vilitas 3) literae ad pretiositatem nos spiritualis remittit intelligentia. Et ideo conveniens puto etiam de aliis Scripturae locis puteorum congregare mysteria, ut ex comparatione plurimorum, quid praesens sermo obscuritatis continet, elucescat. Ait ergo spiritus Dei per Salomonem in Proverbiis: „bibe ) aquas de tuis vasis, et de puteorum tuorum fonte: et non supereffundantur') tibi aquae extra tuum fontem :" quamviso) in aliis exemplaribus legerimus: „et effundantur tibi aquae extra tuum 'fontem.“ Aquae tuae sint tibi soli, et nemo alienus participet ex iis. Habet ergo, ut in

S1

) Cfr. Num. XXI, 16. 2) Edd. Merlini: jis.

o) Codd. Ebroicensis, Carnotensis, et sancti Theodorici: „vilitas." Alias: „humilitas.“ R.

*) Prov. V, 15. 16.
5) Cod. Carnotensis: „supereffluant.“ R.

*) In Cod. sancti Theodorici desiderantur haec verba: „quamvis legerimus: et effundantur tibi aquae extra tuum fontem." R.

« PoprzedniaDalej »