Obrazy na stronie
PDF
ePub

Idem, lib. 1 contra epistolam Parmeniani, cap. 13, A potuisset, jussit cognitor totam paginam recitari, ut

num. 5.

Legant qui volunt que narrat et quibus documen. tis quam multa persuadeat venerabilis memoriæ Milevitanus episcopus Catholice communionis Optatus, sive de Lucilla pecuniosissima tunc et factiosissima fœmina; quam pro Ecclesiæ disciplina sanctus Cæcilianus adhuc diaconus læserat, vel de cæteris factionis ejus consortibus, sive furibus Ecclesiastici argenti, sive ad episcopatum se non pervenisse dolentibus et sibi prælatum Cæcilianum insidiis quibus poterant insectantibus, sive de Numidis episcopis quos ista factio convocaverat ad perniciem Cæciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. Hæc habentur libro primo Optati.

Idem, in libro de unitate Ecclesiæ, cap. 19, num. 50. Nec nos propterea dicimus nobis credi oportere, quia ipsam quam tenemus commendavit Milevitanus Optatus vel Mediolanensis Ambrosius.

B

Idem, in Breviculo Collationis, cap. 20, num. 38. Sed hinc repulsi (episcopi Donatistæ) velut aliquid validissimum prolaturi petierunt Optatum legi, quod et ante petiverant, unde se probaturos dicebant Cæcilianum ab imperatore damnatum... Optatum vero legi multo instantius flagitabant... Recitatus est Optatus recitantibus Donatistis ubi ait: Eodem tempore Donatus petiit ut ei reverti licuisset et ad Carthaginem accederet; tunc a Philumeno suggestore ejus imperatori suggestum est, ut bono pacis Cæcilianus Brixiæ teneretur et factum est... In quibus verbis C Optati cum omnino nulla Cæciliani damnatio sicut illi demonstraturos se esse promiserant reperiri

[ocr errors]

de superioribus, et inferioribus verbis voluntas ejus qui scripserat, nosceretur; et ex officio recitatum est Cæcilianus omnium supramemoratorum sententiis innocens pronuntiatus; quod cum recitaretur Donatistæ dixerunt hoc se non petiisse recitari stomachantes adversus eos qui risum tenere non potuerunt, cum audissent quam apertam contra semetipsos paginam protulissent. Vide de eadem re capitula collationis Carthaginensis diei tertiæ 375, 477 et sequentia usque ad 484 et postea capitulum 552, el sequentia usque ad 539, et epistolam concilii Zertensis apud S. Augustinum 141, num. 9.

8 S. Fulgentius, lib. 11 ad Monimum, cap. 13. Sanctus autem Milevitanus episcopus in sexto adversus Parmenianum libro consilium de virginibus Paulum supererogasse testatur his verbis: Virginitus enim voluntatis res est, non necessitatis, et cætera quæ habentur infra, lib. vi, § 4, pag. 94, et cap. 15. Neque enim a veritate receditur in hac supererogatione Apostoli, sive quod sanctus Ambrosius, sive quod sanctus Augustinus, sive quod sanctus Optatus senserunt a nobis quoque salva veritate fidei sentiatur.

Honorius Augustodunensis, in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, cap. I.

Optatus Afer Milevitanus episcopus sub Valente scripsit adversum Donatianæ partis calumniam. Martyrologium Romanum, ad diem 1v Junii. Milevi in Numidia sancti Optati episcopi doctrina et sanctitate conspicui.

HISTORIA DONATISTARUM

Origo Christianæ Religionis in Africa. Persecutiones in Christianos. Persecutio Diocletiani, Sacrorum codicum traditio. Christianam Religionem non a principio ab Apostolis ipsis accepit Africa (1) sed lapso jam sæculo a Romanis, ut verisimile est (2), prima Evangelii semina suscepit; quæ paulatim ex

(1) Non a Principio ab Apostolis ipsis accepit Africa. D Petilianus in epistola quam refellit S. Augustinus, lib. de Unit. Ecclesiæ c. 15, de origine religionis christianæ in Africa sic loquitur. De nobis (Christianis Afris) dictum est: Erunt primi qui erant novissimi. Ad Africam enim Evangelium postmodum venit, et ideo nusquam litterarum Apostolicarum scriptum est Africam credidisse. Cui respondens Augustinus, non contendit Afros ab Apostolis ipsis et a principio Evan gelium accepisse, sed tantum nonnullas barbaras nationes etiam post Africam credidisse. Unde certum sit Africam in ordine credendi non esse novissimam. Tertullianus quoque in libro de Præscriptionibus adversus hæreticos fatetur Ecclesias Africanas non esse apostolicas, hoc est, nec ab apostolis, nec ab apostolicis viris qui cum apostolis perseveraverint, fuisse fundatas. Salvianus e contra videtur sentire 1. vi de Providentia, Carthaginensem Ecclesiam ab

culta, brevi magnam sementem protulere : cujus partem licet persecutionum furor aliquando demessuerit, ab ipsis tormentis et cædibus incrementum accepit, ut vere omnino a Tertulliano, Christianorum qui in Africa erant nomine dictum fuerit ad Ethnicos Plures efficimur, quoties metimur a vobis.

apostolis fuisse institutam. Sed minor ei debetur fides extraneo et recentiori ac aliis Afris et antiquioribns.

(2) A Romanis ut verisimile est. S. Augustinus epist. olim. CLXII, nunc XLII de Romana Ecclesia loquens : Unde, inquit, Evangelium ad ipsam Africam venit. Innocent. 1, epist. ad Decentium Eugubinum aitesse manifestum in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siciliam Insulasque interjacentes nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis Petrus Apostolus aut ejus successores constituerint sacerdotes, et D. Gregor. lib. vi, epist. 52, ad Dominicum Carthaginensem episcopum: Scientes præterea, inquit, unde in Africanis partibus sumpserit sacerdotale exordium, laudabiliter agitis quod sedem Apostolicam diligendo ad officii vestri originem prudenti recordatione recurritis.

episcopos metu tormentorum ac mortis, tum sacros codices, tum alia sacra vasa aut instrumenta tradidisse. Hi, Traditores vulgo dicti sunt. Alii e contra studio flagrantes immoderato palam, etiam si nemo 2 inquireret, profitebantur se codices sacros habere, quos tradituros negarent, atque sese morti objiciebant. Quanto illi prudentiores simul et religiosiores qui codices sacros silentio suo tectos conservabant, ita tamen ut apprehensi et interrogati, neque traderent, neque tradituros se esse profiterentur.

Mensurius Carthaginensis quid de codicum sacrorum traditione censuerit. Quid Secundus Tigisitanus Numidiæ Primas. · Ex his fuit Mensurius Carthaginensis antistes, qui antecessoris sui Cypriani doctrinam sequens, eos qui se non comprehensi persecutionibus offerrent et ultro dicerent se habere scripturas quas non traderent, licet ab eis hoc nemo quæsisset, improbavit, et tamquam martyres bonorari vetuit. Ipse vero se sacros codices, ne a persecutoribus invenirentur, abstulisse atque servavisse, et horum loco in basilica scripta hæreticorum reliquisse, testatus est in epistola ad Secundum; quæ cum invenissent persecutores, et abstulissent, nihil amplius esse postulatum. Quia quamvis quidam postea Carthaginensis ordinis suggessissent Proconsuli, quod illusi fuissent qui missi erant ad Christianorum scripturas auferendas et incendendas, quia non invenerunt nisi nescio quæ ad eos non pertinentia, ipsas autem in domo Episcopi custodire, inde deberent proferri et incendi, Proconsul ad hoc eis consentire noluit. Ita prudentia Mensurii servati sunt Carthagine præcipui codices sacrorum librorum.

Semen est sanguis Christianorum. At nulla umquam A non tantum laicos, sed et clericos ac ipsos etiam in Christianos sævior tempestas excitata est in Africa, quam Diocletiano et Maximiano imperantibus post proposita ubique terrarum anni 303 initio in Christianos edicta. Tune in provincia Proconsulari Anulinus, et in Numidia Florus bellum Christiano nomini intulerunt, quod sic describit Oppotatus lib. m, § 8: Omnibus notum est, quid eorum operata sit artificiosa crudelitas: sæviebat bellum Christianis indictum; in templis dæmoniorum diabolus triumphabat; immundis fumabant aræ nidoribus, et quia ad sacrilegia venire non poterant, ubicumqne thus ponere cogebantur. Omnis locus templum erat ad scelus. Inquinabantur prope morientes senes: ignorans polluebatur infantia; a matribus parvuli portabantur ad nefas; parentes incruenta parricidia facere cogebantur: alii cogebantur B templa Dei vivi subvertere; alii Christum negare, alii leges divinas incendere; alii thura ponere. Et idem Auctor, lib. 1, § 13: Hujus persecutionis per totam Africam divagata tempestas, alios fecit martyres, alios confessores, nonnullos funestam prostravit in mortem, latentes dimisit illæsos. Quid commemorem laïcos, qui tunc in Ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti? quid ministros plurimos? quid diaconos in tertio? quid præsbyteros in secundo sacerdotio constitutos? Ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illis temporibus, ut damno æternæ vitæ, istins incertæ lucis moras brevissimas compararent instrumenta divinæ legis impie tradiderunt. Hoc enim erat peculiare Diocletianeæ persecutionis malum quod Christiani libros sacros igni comburendos tradere cogerentur. Quippe existi- C mabant homines vafri hac potissimum ratione christianam Religionem ex animis hominum aboleri posse, si libri quibus doctrina christiana continetur e medio tollerentur. Hinc Diocletiani et Maximiani edicto præcipue cavebatur, ut sacri codices flammis absumerentur; atque ut id executioni mandaretur, Principibus et magistrațibus suo cuique loco injunctum fuit, ut libros deificos extorquerent e manibus episcoporum et presbyterorum, ut refertur in actis Felicis episcopi Tubyzacensis. Huic edicto parentes singulorum locorum magistratus, lectores, presbyteros et episcopos coram se sisti jubebant, Scripturas ab iis expostuJabant; tradere renuentes tormentis affici et in carcerem conjici jubebant, in proposito permanentes, ad proconsulem aut ad alium superiorem magistratum missi, capite plectebantur. Discurrebant per Christianorum edes apparitores et milites, scrutabantur secretiora domus, non tantum libros sacros, sed vasa sacra aurea et argentea, calices, lucernas, aliaque ornamenta undique conquisita asportabant, ne præparatis quidem in pauperum usus vestibus parcebant; ac demum, ut fieri solet in hujusmodi casibus, perditissimi homines pretiosa quæque tam sacra quam profana compilabant. In Africa præsertim ita grassatam esse persecutorum rabiem, fidem faciunt vetera monumenta, quæ' Optati libris annexuimus. Sed quod dolendum magis est, ex iis etiam intelligimus plures Christianos, ut ait Optatus

D

Numidia Primas Secundus Tigisitanus verbis quidem jactans gloriam, rei gestæ ignaros fefellit; at virtutis expers, quibus quid egisset ignotum non erat, derisui fuit. Ad Mensurium quippe dedit litteras, quibus aiebat, ‹ Missos ad se a curatore et ordine Centurionem et Beneficiarium qui peterent divinos codices exurendos, eique a se responsum, Christianus sum et Episcopus, non traditor. Cumque ab eo vellent aliqua ecbola aut quodcumque accipere, neque hoc eis dedisse, exemplo Eleazari Macchabæi, qui nec fingere voluit suillam carnem se manducare, ne aliis præberet prævaricationis exemplum. At Purpurius Episcopus Limatensis vir perfrictæ frontis jactantiam illam Secundi sequenti exprobratione compescuit, cum accusatus ab eo homicidii his cum dictis subsannavit : Tu quid egisti, qui tentus es a Curatore et ordine ut scripturas dares? Quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut jussisti dari quodcumque, nam non te dimittebant passim. Hoc convitio repressa est Secundi audacia, qui ex acensatore reus factus sibi timens utpote Traditionis conscius, consilio Secundi fratris sui filii totum negotium ad Dei judicium remisit, et coepiscopos suos Traditionis manifeste ac propria confessione convictos, ab omni pœna immunes esse passus est; ne et ipse ejusdem criminis reus perageretur.

Traditi codices sacri a Paulo Cirtensi et Silvano.

775

Cirtensis civitatis quæ Metropolis civilis provincia A Zamæ faisse, quo cum venissent Christiani quidam

inquisitum num ad ipsum pervenisset sacrum præ-
ceptum, respondisse nondum; sed vidisse se ejus
exempla et Zamæ et Furmis basilicas et scripturas
dirui, quapropter proferrent scripturas si quas habe-
rent, tunc misisse eos ad Felicis domum et Gala-
tium secum ubi Christianorum orationes fieri con-
sueverant, perrexisse et inde cathedram et epistolas
salutatorias ablatas et ostia omnia combusta, et cum
ad domum Felicis episcopi misisset officiales publi-
cos, ab iis renuntiatum esse illum absentem. Ita ni
hil a Felice traditum esse hujus testimonio comper-
tum. At ingentius qui postea fuit Decurio Ziquen -
sium, Felici infensus quod Maurum episcopum Uti-
censem amicum et hospitem suum ob emptum Epi-
scopatum excommunicasset, Cæcilianum convenit, et
ab eo petiit quasi Felicis nomine, ut scripto testare -
tur codices sacros combustos esse tempore duumvi-
ratus sui. Cum id ipsi denegasset Cæcilianus, Au-
gentium amicum et collegam Cæciliani in ædilitate
adhibuit intercessorem, ad cujus preces Cæcilianus
epistolam scripsit Felici, qua testabatur anno duum-
viratus sui præsente Galatio quasdam epistolas sa-
lutatorias e basilica fuisse ablatas, et Ingentius buic
epistolæ addidit Felicem dixisse: Tolle clavem, et
quos in cathedra libros et super lapide codices tolle
illos, sed vide officiales ne tollant oleum et triticum.
Cui cum respondisset Cæcilianus : Tu nescis quia ubi
scripturæ inveniuntur ipsa 3 domus diruitur. Felicem
ad hæc dixisse: Quid ergo faciemus? Cæcilianum
respondisse: Tollat aliquis de vestris in area ubi ora-
tiones facitis et illic ponantur, et ego venio cum officia-
libus et tollo, atque huic consilio paruisse Felicem, et
in area codices sacros poni mandasse illuc Cæci-
lianum cum officialibus venisse et omnia tulisse se-
cundum sacrum præceptum. Caecilianus in judicio
totum istud epistolæ suæ adjectum esse contendit
atque Ingentium falsi redarguit, qui suspensus im-
minentium tormentorum metu fassus est hæc epi-
stolæ se addidisse in vindictam Mauri hospitis sui, ut
Felici traditionis notam inureret.

Numidia fuit, episcopus erat Paulus. Ad eum ve-
nit XIV Kalendas Junias Munatius Felix flamen per-
petuus curator coloniæ Cirtensis; interpellavit epi-
scopum ut proferret scripturas legis, et si quid aliud
haberet. Is respondit scripturas esse penes lectores;
quod autem habebat hic sese dare paratum esse.
Rursum interpellatus ut ostenderet lectores, aut ad
illos mitteret, reposuit eos esse notos Edesio et Junio
exceptoribus. Dein Paulus et ejus clerici calices, lu-
cernas, vestes pauperum ac universam Ecclesiæ su-
pellectilem necnon unum codicem indagantibus tradi-
derunt: inde sesc magistratus ad domos lectorum con-
tulerunt, qui non multum repugnantes sacros codices
tradidere. Imprimis vero Sylvanus, tunc subdiaconus,
qui lucernam et capitulatam argenteam quæ latebant, B
ultro protulit, dicens se pone arcam eas invenisse.
Comprehensi Christiani in civitate Abilinensi et in
carcerem conjecti. Consilium Cæciliani el Mensurii de
Fervente etiamnum
visitandis caute martyribus.
persecutione pridie Idus Februarii anni 304, in civi-
tate Abitinensi Saturnus Presbyter cum filiis quatuor
Saturnino juniore et Felice Lectoribus, Maria Sanc-
Fe-
timoniali, Hilarione infante, et cum eo Dativus,
lix, Ampelius, aliique complures tam viri quam mu-
lieres celebrantes dominica sacramenta, a coloniæ
Magistratibus comprehensi sunt et una Carthaginem
perducti, ibique post gloriosam confessionem in car-
cerem conjecti. Ad eos conveniendos et visitandos,
uti par cst credere, incaute et glomeratim concurre-
bant Christiani, ex quo invidia concitabatur, plures- C
que morti objiciebantur. Quod cernens Mensurius,
Cæciliano archidiacono in mandatis dedit ut incon-
sultam illam turbam a foribus carceris arceret, ne
tumultus fieret, et invidia concitaretur. Hinc ansam
postea Cæciliani calumniandi arripuerunt hujus ad-
versarii ac fingendi ipsum lora et flagra cum armatis
ante fores carceris posuisse, et ab ingressu atque aditu
cunctos qui victum potumque martyribus afferebant
gravi injuria propulsasse : quæ calumnia a verisimili
omnino abhorret nec aliam habere videtur originem
quam quod Cypriani consilium secutus commendarit
ut caute et non glomeratim (verba sunt Cypriani ep. v)
nec per
multitudinem sibi junctam ad conservandum et
visitandum confessores, Christiani concurrerent, atque
ul cum temperamento hoc ageretur per Presbyteros al-D
ternis vicibus eo venientes, ut scilicet temporibus servi-
retur, quieti prospiceretur et plebi provideretur.

Quid de Felicis Aptungilani causa constiterit. Felicem Aptungitanum Episcopum Cæciliani, ut mox dicemus, ordinatorem, traditionis etiam crimine infamarunt Donatistæ. At ex testimoniis eorum qui ea de re, postmodum inquisitione facta anno 314, ab Eliano proconsule jussu Constantini imperatoris auditi sunt, immunem ab co crimine Felicem fuisse constitit. Quippe Cæcilianus qui Duumvir erat Aptungitanæ coloniæ, cum propositum est edictum de diruendis Ecclesiis et comburendis libris Christianorum, testatus est se, cum missum est edictum,

:

[ocr errors]

- PerseNomina Episcoporum concilii Cirtensis. cutione codicum tradendorum paulum relaxata anno æræ vulgaris 305, I nonas Martii (1), decem aut undecim episcopi Numidiæ convenerunt Cirtæ in domum Urbani Donati ad ordinandum in hac urbe Episcopum in locum Pauli Cirtensis. Primum inter eos antiquitatis jure locum tenebat Secundus Tigisitanus, cum quo consedere Donatus Masculitanus, Victor Russicadensis, Marinus ab Aquis Tibilitanis, Donatus Calamensis, Purpurius Limatensis, Victor Garbensis, Felix a Rotario, Nabor a Centurionis, Sccundus minor filius fratris Secundi Tigisitani. Cirtam quoque venerat Menalius incertum cujus in Numidia sedis episcopus, sed qui ne a suis civibus thurificasse

(1) Anno 303, ш Nonas Martii. De hac epocha vide annotationem 62, in lib. 1 Optati.

-

probaretur, oculorum dolorem fingens ad consessum A Silvano. — Hæc prior pars synodi. Posterior fuit

suorum procedere trepidavit.

electio et ordinatio episcopi in locum demortui. Silvanus is de quo prius dictum, qui sub Paulo episcopo lucernam et capitulatam argenteam ultro tradiderat, propositus est ut ordinaretur in ejus locum tunc a populo acclamatum est: Traditor est, alius fiat; purum et integrum civem nostrum volumus. Adversus hujus electionem reclamatum est a clero et ab honoratis civibus; sed arenarii rustici aliique e vili plebecula mercede conducti in area martyrum honoratos cives incluserunt, ac sublatum Silvanum a Muto arenario episcopum proclamarunt, quem Secundus et alii episcopi qui Cirtam convenerant ordinavere. A Silvano deinde, præsentibus episcopis, Victor presbyter est ordinatus, qui ut fieret pres

dram episcoporum positos, ipsi diviserunt inter se. Hæc omnia patefecit Nundinarius Silvani diaconus iratus adversus episcopum suum a quo fuerat loco motus. Quæ res Purpurium Limatensem et alium ejusdem factionis episcopum nomine Fortem impulit, ut ad Silvanum et ad Cirtenses scriberent quavis ratione Nundinarii diaconi exulceratum animum placari oportere, ne quæ sciebat palam faceret : quod cum factum non fuisset, Silvanus harum rerum documenta el testes exhibuit coram Zenophilo proconsule, ut habent gesta.

Origo schismatis. Lucillæ adversus Cæcilianum rixæ.

Accusantur plures Traditionis a Secundo. Purpurius homicidii accusatus ferociter respondit. Absolvuntur omnes Deo servata eorum causa. In Concilio propositum est a Secundo, ut antequam episcopum ordinarent, probarent sese adstantes, hoc est, purgarent se ab accusationibus aut suspicionibus criminum. Tum is Donatum Masculitanum interrogavit, num tradidisset; hic neque factum ingenue fassus est, neque plane negavit, sed respondit se quæsitum a Floro ut thurificaret et traditum non fuisse in manus ejus: addens, quia Deus mihi dimisit, ergo et tu serva me Deo, ita veniam criminis quasi admissi petens; cui reposuit Secundus: Quid ergo facturi sumus de martyribus quia non tradiderunt, et ideo coronati sunt? Do- R byter viginti folles Silvano dedit, quos ante cathenatus rursum ait: Mitte me ad Deum, et ibi reddam rationem. Tum Secundus jussit eum recedere in partem alteram et stare quasi reum. Deinde Marinum ab Aquis Tibilitanis compellavit his verbis: Dicitur el le tradidisse. Respondit Marinus se dedisse Paulo Cartulas, codices vero suos salvos esse; hunc etiam in partem alteram secedere jussit Secundus. Donatus Calamensis ab eo similiter interrogatus, respondit se dedisse codices medicinales, et hoc responso dato stetit in medio. Victor a Russicade accusatus a Secundo quod tradidisset quatuor Evangelia, aperte ac sine ullis ambagibus crimen fassus est: Valentinianus, inquit, Curator fuit, ipse me coegit ut mitterem illa; hoc delictum mihi indulge, et indulget mihi Deus. Hoc responso dato statim cum reis stare jussus est. C Tum Purpurium Limatensem non traditionis, sed homicidii insimulavit Secundus, ita eum compellans: Dicitur le necasse filios sororis tuæ duos Milei. Hic homo ferox et impudens, crimen illatum in accusatorem retorsit: Putas, inquit Secundo, me terreri a te sicut et alii? Tu quid egisti, qui tentus es a curatore et ordine ut scripturas dares? Quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti, aut jussisti dari quodcumque? nam non te dimittebant passim. Tum in minas prorupit: Ego, inquit, occidi, et occido eos qui contra me faciunt: (o ferinam immanitatem!) ideo noli me provocare ut plus dicam, scis me de nemine tractare. Simul omnes rei stantes murmurare cœperunt adversus Secundum. Quod videns Secundus alter hujus fratris filius, patruum sic allocutus est: Audis quæ dicat in te? paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis; quos scio quia dimittere te habent et dare in te sententiam, et remanebis solus hæreticus: ideo quid ad te pertinet quis quid egit? Deo habet reddere rationem. Tum Secundus Tigisitanus id metuens, consultis Victore Garbensi, Felice a Rotario, et Nabore a Centurionis, tribus scilicet judicibus superstitibus qui in sententiam Secundi minoris descenderunt et talem causam Deo servari debere censuerunt, reorum absolutionem pronuntiavit, eosque sedere jussit. Tunc dictum est ab omnibus Deo gratias, et sederunt.

Ordinatio Silvani. Nundinarii diaconi dissensio a
PATROL. XI.

Quantumvis Secundus Tigisitanus et Mensurius Carthaginensis nou bene concordarent, nihilominus tamen quamdiu vixit Mensurius, nullum inter eos schisma erupit: at eo mortuo, ab iisdem episcopis qui concilio Cirtensi adfuerant, ordinatione Majorini quem Cæciliano prius ordinato opposuerunt, Carthaginensis primum Ecclesia, ac postea tota Africa in duas partes scissa est. Cujus divisionis origo et causæ accuratius et elegantius describi non possunt quam ipsis Optati verbis. Hoc, inquit, (schisma) apud Carthaginem post ordinationem Cæciliani factum esse, nemo est qui nesciat: per Lucillam scilicet, scio quam fœminam factiosam: quæ ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem archidiaconi Cæciliani ferre non posset: quæ ante spiritalem cibum et potum, os nescio cujus martyris, si tamen martyris, D libare dicebatur: et cum præponeret calici salutarios nescio cujus hominis mortui, etsi martyris, sed necdum vindicati, correpta, cum confusione, discessit irata. Irascenti et dolenti, ne disciplinæ succumberet, occurrit subito persecutionis enata tempestas.

ne

Mensurius ad curiam citatus ornamenta Ecclesiæ Botro et Celestio commendat.- 4 lisdem temporibus Felix quidam diaconus, qui propter famosam nescio quam, de tyranno imperatore tunc factam epistolam, appellatus est, periculum timens, apud Mensurium episcopum delituisse dicitur. Quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relatio missa est, rescriptum venit, ut si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. Conventus non

25

779

ma fecisse Carthagine.

leves patiebatur angustias: erant enim Ecclesiæ ex auro A concilio Romano: Cæciliano etiamnum diacono schiset argento quamplurima ornamenta, quæ nec defodere terræ, nec secum portare poterat. Quæ quasi fidelibus, senioribus commendavit, commemoratorio facto, quod cuidam aniculæ dedisse dicitur: ita ut si ipse non rediret, reddita pace Christianis, anicula illa illi daret, quem in episcopali cathedra sedentem inveniret. Profectus causam dixit: jussus est reverti: ad Carthaginem pervenire non potuit.

Ordinatio Cæciliani in episcopum Carthaginensem, - Tempestas nec non causæ atque origo schismatis. persecutionis peracta et definita est. Jubente Deo, indulgentiam mittente Maxentio, Christianis libertas est restituta. Botrus et Celestius, ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupientes, operam dederunt, ut absentibus Numidis, soli vicini episcopi peterentur, qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent. Tunc suffragio totius populi Cæcilianus eligitur : et manus imponente Felice Autumnitano, episcopus ordinatur. Botrus et Celestius de spe sua dejecti sunt. Brevis auri et argenti sedenti Cæciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur, adhibitis testibus. Convocantur supra memorati seniores, qui faucibus avaritiæ commendalam subduxeebiberant prædam. Cum reddere cogerentur, runt communioni pedem. Non minus et ambitores, quibus et ordinari non contigit: nec non et Lucilla, quæ jamdudum ferre non potuit disciplinam: cum omnibus suis polens et factiosa fœmina, communioni misceri noluit. Sic tribus convenientibus causis et personis, factum est ut malignitas haberet effectum. Schisma igitur illo tempore confusæ mulieris iracundia peperit, ambitus nutrivit, avaritia roboravit. Ab his tribus personis contra Cæcilianum causa conficta sunt, ut vitiosa ejus ordinatio diceretur.

· ConQuo tempore initium schismatis statuendum. tigere isthæc post persecutionem peractam et libertatem Christianis restitutam in Africa indulgentia Maxentii, ac proinde postequam iste Africa potitus est, quod non contigit nisi post mortem Maximiani Herculii qui anno 310 e vivis sublatus est: postquam Alexander qui tunc Præfecti Prætorio in Africa vicem gerebat ac partes Galeni tuebatur a Rufio Volusiano et Zena, quos cum copiis Maxentium in Africam miserat, victus atque interfectus est, ut testes sunt Zozimus et Aurelius Victor. Hinc indulgentia illa a Maxentio in Africam mitti non potuit, et libertas per illum Christianis restitui ante annum 311, quo anno persecutionem in Occidentis partibus finem accepisse testatur Eusebius.

[ocr errors][merged small]

B

Concilium 70 Numidarum Carthagini. Accusatio Cœ. ciliani.Secundus et episcopi Numidia vocati Carthaginem ad ordinationem episcopi, invenerunt Cæcilianum jam ordinatum; ægre tulere se non expectatos, inprimis Secundus Primas, conveniens esse existimans ut princeps a principe, hoc est, Primas a Primate ordinaretur. At Carthaginensis clerus et populus, quibus jampridem Secundus et Numidæ invisi erant, hos excipere noluerunt; sed suscepti sunt ab iis qui Cæcilianum odio habebant, a Lucilla scilicet et ejus fautoribus, a senibus illis quibus credita fuerant ornamenta sacra, a Botro et Celestio qui indignabantur ordinatos se non fuisse. Septuaginta fuerunt aut circiter episcopi Numidiæ, Augustino teste, et inter eos, omnes illi qui concilio Cirtensi adfuerant, Traditores scilicet et homicidæ, una cum Silvano Cirtensi et Donato a Casis-nigris præcipuo dissensionis incentore. Ad basilicam in qua Christiani conveniebant, nullus accessit; sed in domo quadam privata conventiculum suum habuerunt. Vocatus ab iis Cæcilianus, innocenția sua fretus, mandatum hoc ipsis significat: Si est quod in me probetur, exeat accusator et probet. Illo tempore, inquit, Optatus, a tol inimicis nihil in eum potuit confingi; sed de ordinatore suo, quod ab iis falso Traditor diceretur, meruit infamari. Iterum a Cæciliano mandatum est, ut si Felix in se, sicut illi arbitrabantur, nihil contulisset, ipsi tamquam adhuc Diaconum ordinarent Cæcilianum. C Tunc Purpurius solita malitia freļus, quasi et Cæcilianus filius sororis ejus esset, sic ait: Exeat huc quasi imponatur illi manus in Episcopatu, et quassetur illi caput de pœnitentia. His rebus compertis, tota Ecclesia Cæcilianum retinuit, ne se latronibus tradidisset,

Damnatio Cæciliani. · Absentem itaque damnaverunt Cæcilianum, quod vocatus adesse noluerat, quod a Traditoribus esset ordinatus, et quod victum afferre martyribus in custodia constitutis prohibuisse dicebatur. Prolata in eum ejusque ordinatores dejectionis atque excommunicationis sententia, in ejus locum Majorinum, qui lector fuerat dum Cæcilianus erat archidiaconus, domesticum Lucillæ ipsa suffragante, et hujus argento corrupti (nam quadringentos D folles eam propterea episcopis dedisse postea compertum fuit) episcopum illicite ordinarunt : sic altare contra altare erectum est: hinc schismatis ac dissensionis initium.

[blocks in formation]

Litteræ synodi in Cæcilianum. Divisio Africæ. Cæcilianus in communione totius orbis permanet. sententiam prolatam, litteras, ut fieri solet, nomine concilii ad Ecclesias Africanas miserunt, livore, inquit Optatus, dictante conscriptas; quibus Cæciliani Cxordinatores traditionis reos esse calumniabantur, ciliani ordinationem irritam esse pronuntiabant, ac omnes monebant ut ab ejus communione abstinerent, et Majorinum pro legitimo agnoscerent Episcopo. Creditum est a pluribus Africanis, numerosi concilii

« PoprzedniaDalej »