Obrazy na stronie
PDF
ePub

hunc spiritum, non utero, sed mente conceptum, et A proposito totis quatuor adversus Arium libris catho

conceptum quidem a Patre inexcogitabili quadam ma-
jestatis suæ virtute ac potentia Lactantius palam affir-
met; procul dubio generationem ejusdem Verbi non
externam, sed intimam, ac Verbi æterni propriam
aperte significat, quam quidem nativitatem spiritalem
appellat cap. 13, et nativitati carnali opponit, quam-
que inexcogitabilem plane esse ipso capitis 8 initio.
monuit: unde et lib. 11 cap. 8 eum ineffabiliter a Pa-
tre æternum genitum prodit. Porro ex cap. 25 lib. iv
manifestum fit Deum de Deo habitum a Lactantio
hunc, quem prolatione vocis ac spiritus generari po-
tuisse censuit ; et vocem ac spiritum illum ab eo vo-
catum liquet locutione prophetarum, qui sermonis ac
spiritus nominibus Dei Filium indicarunt. Itaque nihil
vetat, quin vocalis quoque spiritus nomine, quo Pe-
tavius vocem sonantem accepit, Dei Filium Deum de
Deo vere intelligamus in scriptis Lactantii, ac præ-
sertim lib. iv cap. 8 et 9, ubi sane huic vocali spiri-
tui, quem Pater non utero, sed mente conceperat, Dei
Patris effigiem, seu imaginem tribuit cum Paulo, et
substantialem quidem imaginem, quippe quæ, in-
quit, proprio sensu ac sapientia vigeat, quod in vocem
sonantem a Petavio intellectam non cadit. Compara-
tio porro illa duplicis humani spiritus, quorum alte-
rum homines e naribus tacitum emittunt, alterum
ex ore cum strepitu edunt, cum loquuntur, valet
quidem ad explicandum discrimen a Lactantio inten-
tum inter spiritus angelicos, qui tamquam spiritus e
naribus ductus, non ad docendum, sed ad ministran-
dum tacite conditi sunt, et spiritum Verbi, qui, tam- C
quam spiritus ex ore prodiens, docere homines de-
bebat at in reliquis nihil valet; neque enim com-
parationem perfectam et adæquatam instituere ibi-
dem Lactantius voluit ; unde irrideri hanc ob compa-
rationem a Petavio non debuit: neque sonum voca-
lem, quem ea in comparatione adhibet, transfert ad
Verbum, quatenus e Patris mente ab æterno geni-
tum fuit, sed ea ratione, inquit, quia voce ejus ad po-
pulum fuerat usurus, id est, quod ille magister futurus
essel doctrinæ Dei et cœlestis arcani ad homines perse-
rendi, quod spectat ad illam doctrinam, quam divi-
num Verbum humana subinde natura indutum ex-
pressis vocibus tradidit. Sed de Antenicænis Patri-
bus hactenus, quos cum eidem omnes formulæ insis-
tentes audisti, quam Zeno usurpavit, duo hæc sta- D
tula intelliges, hunc non nova, sed veteri usum for-
mula, quam scilicet a tot Patribus traditam accepe-
rat, in eorumque libris didicerat; illos autem non
eam in sententiam adhibuisse banc formulam, qua
Arianis præcinerent, ut existimavit Petavius, sed in
eam, qua Zeno Arianorum impugnator acerrimus,
ipsos legens adeo recte intelligendos putavit, ut ea-
dem formula sibi quoque utendum nihil ambigeret.
§ VIII.
Marius Victorinus a Petavii censura vindi-

calus.

De Mario Victorino, qui in eadem esse causa Petavio visus est, quid attinet dicere, cum ille adeo ex

licum dogina disertis verbis sententiisque defendat,

ut si cui aliquam ob formulam a Petavio notalam videatur sensisse, divinum Verbum tum foras generatione prodiisse, quando mundum procreavit Deus, ut idem Auctor ex allatis abs se textibus colligit; is aut Victorini libros non legerit, aut si legit, sparsis a Petavio præjudiciis fortasse impeditus, non intellexerit sane ejus sententiam, quæ clarissimis aliis testimoniis explicata satis videtur. Cum enim generationem Verbi æternam pluribus locis disertissime fateatur, jam sicubi ejusdem Verbi generationem [xcvII] manifestationem appellat, seu declarationem intus potentiæ, ita ut Pater sit, qui intus, Filius, qui foris, (quæ fere sunt notatæ a Petavio formula): vel de B eadem generatione æterna hæ formulæ intelligantur necesse est, vel ita sunt de externa generatione accipiendæ, ut generatio hæc exterior in tempore, quæ manifestatio est, generationi illi intimæ et æternæ nihil præjudicii creet. Utroque sane modo scriptor ille eas formulas accipit. Primo modo generationem internam et æternam Verbi manifestationem vocat, quatenus Deus volens semetipsum videre et cognoscere, imaginem sui in qua se videret, genuit, et hanc imaginem, quæ utique Verbum est, manifestationem vocat, eamque foris a Patre, id est a Patre distinctam habuit, uti a Patre distinctus persona Filius est, licet semper in Patre fuerit. Hoc expresse docet lib. 1, pag. 269, litt. h, tom. IV Biblioth. PP., Deo, quem vitam perfectam definit, volente, inquit, videre semet ipsum, hoc est, potentiam suam, Patrem scilicet (Patrem enim potentiam appellavit) facta est ipsa manifestatio sui (ubi manifestationem aperte vocat imaginem Patris, in qua Patris substantia manifesta fit ipsi Patri) quæ generatio est et dicitur, et juxta hoc foris exsistens : omnis enim cognoscentia, secundum quod cognoscentia est, foris est ab illo, qui cupit cognoscere: foris autem dico sicut in inspectione, secundum quod est videre semet ipsum. Intimam ergo æternamque hanc manifes tationem et generationem agnoscit, sicut intima et æterna fuit Patris cognitio, qua se ipsum in Filio cognovit : quod luculenter probat multis in locis tum præsertim lib. 11, pag. 273, f. Id ipsum fusius statuit lib. 1, pag. 275, f et g, ex quo ex pauca transcribimus: Intelligentia quod intelligit foris est, et id quod intelligit intus. Hinc Patrem, qui intelligit, posuit intus, Filium autem, quem intelligit, seu in quo se ipsum intelligit, foris. Hac ratione motum quemdam in Patre agnoscit interiorem et in se conversum, ex quo Filius generatur; quem in rem præsentem explicat sic: Semper motus ex substantia, et in substantia, vel potius ipsa substantia; qui cum foras spectat, hoc est autem foras spectare, motum vel motionem esse; quod `ipsum hoc illud est se videre, se intelligere, ac nosse velle: cum autem se videt, geminus exsistit, et intelligitur videns, et quod videtur, ipse qui videt, ipsum quod videtur: quia se videt, hoc est foras spectans, foris genitus, vel exsistens, ut quid sit intelligat. Ergo si foris est, et si genitus, Filius: quem tamen eadem cum Pa

B

CAPUT II.

QUO CONSILIO S. ZENO DE ÆTERNA FILII DEI GENERATIONE
HAUD SCRIBENDUM DUXERIT, QUOSQUE FIDEI TRACTATUS
ET QUAS FORMULAS REPHREHENDERIT.

Difficultatem non modicam quibusdam injiciunt
non nullæ sententiæ in tract. 1 de Fide, quibus pri-
mo adspectu videtur S. Zeno et fidei didascaliam ne-
gare, et reprehendere nec non impugnare illos, qui
in tractatibus fidem exponunt, atque argumentis
confirmant. Sed si quis S. Zenonis mentem, ac tra-
ctatus ejus scribendi occasionem probe calleat, quæ-
cumque in hanc rem duriora occurrunt, facile intel-
liget. In concilio Sardicensi ad compescendam Aria-
norum audaciam, qui Nicænæ fidei formula non
contenti, novas subinde explicationes, additiones,
correctionesque commentabantur, illud cautum fuit,
quod refert S. Athanasius in tomo ad Antiochenos,
qui tamquam concilii Alexandrini synodica habetur:
Quamvis, inquit num. 5, pag. 772, non nulli postula-
rint, ut quædam de fide scriberentur, quasi aliquid Ni-
cænæ synodo deesset, atque id obtinere conati temere
fuerint; synodus tamen Sardicæ coacta rem indigne
tulit, sancivitque, ut nullum ultra de fide ederetur
rescriptum, sed sufficeret fides a Patribus Nicææ pro-
mulgata, quippe quæ in nullo deficeret, sed plena pie-
talis esset; staluitque, ne altera ederetur fidei professio,
ne quæ Nicæœ scripta fuerat, imperfecta reputaretur,
neque occasio iis daretur, qui sæpe numero de fide scri-
bere ac definire volunt. At hac cautione ab Arianis
contempta, in eo quotidie laborabatur, ut quo quis-
quis suas partes (in quas ipsi inter se quoque erant
divisi) augeret, simplicioresque deciperet; varias
ederet fides, seu tractatus fidei, in quibus suam quis-
que sententiam et errorem multis ratiocinationibus
et argumentis statueret.

tre substantia præditum demonstrat. Hunc tandem A
motum, quo Pater Filium genuit, operationem et ac-
tionem vocat, et addit: Hic partus, hic natalis. Alia
ejusdem generis plura adferre possemus præsertim
ex libro Iv, pag. 287 et 288; sed hæc satis visa sunt,
ut quisque intelligat, manifestationem operationemque,
qua intus Pater, et Filius foris esse traditur, ad ge-
nerationem æternam intimamque Deo ex Victorini
sententia referendam. Altero autem modo cum ma-
nifestationem et actionem idein Victorinus refert jad
rerum creationem, animadvertendum est, eam ita
referri, ut Filius Dei ab æterno fuerit óyos omnium
quæ sunt ex lib. 1, pag. 260, b, f, cum scilicet Pater
omnia futura decrevit in Verbo; non enim, inquit
pag. 262, h, λóyos locutio quædam est, sed potentia ad
creandum aliquid confabulans iis, quibus futurum est
esse. Vide p. 270, d. Hinc autem Filium relate ad
creaturas yo et voluntatem Patris ibidem vocat,
quem ab æterno et unius cum Patre substantiæ fuisse
adserit pag. 263, a. Tandem voluntatem hanc Dei
stato tempore progressam tradit in actuosam poten-
tiam, ibidem, cum scilicet in effectionem eorum, quæ
sunt, progressa est p. 266, e. Qua in re cum mani-
festatum nobis sit Verbum, hæc manifestatio, seu
apparentia, uti vocat, exterior Victorino natalis et
generatio quædam habetur: inquit enim lib. iv, pag.
284, d: Apparentia vero ab occultis ortus est, et ab oc-
cullis ortus, et natalis est, et ejus natalis, qui et ante-
quam sic oriretur, exstiterit, ubi expresse generatio-
nem metaphoricam Verbo tribuit in ipsa rerum
creatione; et antequam sic oriretur, affirmat, ipsum
ab æterno exstitisse ex illa generatione æterna et
intima, de qua in superioribus satis dictum est. Ne-
gari quidem nequit hæc subtilius et obscurius scripta
a Victorino, atque ex dialectices, in qua plurimum
delectabatur, regulis derivata, id quod in eo repre-
hendit S. Hieronymus: sed aliud est obscuritatem
dialecticenque in ejus libris adversus Arianos per-
stringere, aliud obscuras quasdam ipsius formulas
deflectere in sententiam, quam disertissimis verbis
ille totis quatuor iisdem libris impugnat, quod fecit
Petav., ut ne de interpretatione cogitaverit quidem.
Vides interim, [xcvm] lector optime, qua cautione
versandum sit in antiquorum voluminibus, ne qua
fallamur ipsorum locutione, quam ex nostra vulga-
rive sententia explicandam putemus, cum illi non D
numquam aliam vel ævi vel scholæ alicujus propriam
ei locutioni subjecerint ; id quod tum præsertim su-
spicari par est, cum ex obvia explicatione indignum
aliquid cruitur, quod in errorem et dedecus sapien-
tissimorum, vel etiam sanctissimorum hominum ce-
dat. Hoc principio nos S. Zenonem, quem in perni-
ciosi nimium erroris suspicionem devocatum a Peta-
vio legeramus, accuratiori examine pervolventes,
genuinam ejus sententiam satis eduxisse et explicasse
nobis videmur, quæ ad Antenicænorum quoque Pa-

trum Victorinique vindicias comparandas non nihi-
lum contulit.

C

Harum formularum et horum tractatuum multiplicitatem ac pugnam præclare depingit coævus auctor S. Hilarius lib. 11 ad Constantium num. 4, pag 545, ubi postquam affirmavit Arianos, dum fidem requisiti, sua scribunt, et dum quæ Dei sunt, prædicant, orbem æternum erroris et redeuntis in se semper certaminis circumtulisse. Sub cujus necessitatis tamquam improbabili occasione, scribendæ atque innovando fidei exinde usus inolevit. Qui postquam nova potius cœpit condere, quam accepta retinere ; nec veterata defendit, nec innovata firmavit : et facta est fides temporum, potius quam Evangeliorum, dum et secundum annos describitur, et secundum confessionem baptismi non tenetur. Periculosum nobis admodum atque etiam miserabile est, tot nunc fides exsistere, quot voluntates; et tot nobis doctrinas esse, quot mores; et tot causas blasphemiarum pullulare, quot vitia sunt : tum aut ita fides scribuntur, ut volumus, aut ita, ut nolumus, intelliguntur. [XCIX] Et cum, secundum unum Deum et unum Dominum et unum baptisma, etiam fides una sil, excedimus ab ea fide, quæ sola est: et dum plures fiunt, id cœperunt esse, ne ulla sit; et nuin. 5, ubi contradictionum exempla subjicit : Conscii enim nobis, inquit,

ad

invicem sumus post nicæni conventus synodum, nihil ▲ ac fidei sæcularis amore jactantiæ accensus, nascentis

[ocr errors]

aliud quam fidem scribi. Dum in verbis pugna est, dum
de novitatibus quæstio est, dum de ambiguis occasio est,
dum de auctoribus querela est, dum de studiis certamen
est, dum in consensu difficultas est, dum alter alteri
anathema esse cœpit: prope jam nemo Christi est. In-
certo enim doctrinarum vento vagamur: et aut dum do-
cemus, perturbamus; aut dum docemur, erramus. Jam
vero proximi anni fides, quid jam de immutatione in se
habet? Primum, quæ homousion decernit taceri: sequens
rursum, quæ homousion decernit, et prædicat: tertium
deinceps, quæ usiam simpliciter a Patribus præsum-
plam, per indulgentiam excusat: postremum quartum,
quæ non excusat, sed condemnat. Et post pauca: An-
nuas atque menstruas (adeo frequenter mutabantur, et
novæ subinde edebantur) de Deo fides decernimus, B
decretis pœnitemus, pœnitentes defendimus, defensos
anathematizamus; aut in nostris aliena, aut in alienis
nostra damnamus; el mordentes invicem, jam assum,
pti sumus ab invicem. Erant quippe plures fidei for-
mulæ, tum variis Arianorum et Semiarianorum in
synodis editas, tum quæ a quibusdam episcopis in
suæ sectæ defensionem promulgabantur. Hæc itaque
sunt illi multi tractatus, multæ fides, et quidem novellæ,
et litis labore et favore nutritæ, quas S. Zeno comme-
morat tractat. 1 lib. 1, num. 3.

Dei de Deo Spiritusque sancti inestimabilem incomprehensibilemque divinitatis perpetuitatem, jure ipso, quo ex se est, argumentis cogere, examinare, metiri, ac discernere posse præsumebat. Iluic ergo, licet fortassis non mala mente hanc disputationem aggredi vellet, ut ab hocce curioso studio avocaret, periculum ejusmodi disputationum ante oculos posuit : et hac occasione tractatus fidei, qui similibus ratiocinationibus ab Arianis in dies edebantur, in invidiam vocat; quippe qui fidem, quam explicandam et argumentis confirmandam sibi sumpserant, discidisse et destruxisse convincebantur. In hanc rem credulitalem, seu fidem simplicem præ subtili doctrina commendat, quod ea una universim necessaria sit, hæc autem præsumptionis et periculi plena; unde ait numer. 1: Manifestissimum puto, nimis astuto esse simplicem meliorem: quia simplex omnibus Dei verbis simpliciter credit; astutus autem nimia sapientia infatuatus, inquisitionibus vanis semet ipsum confundit. Non itaque simplicem didascaliam fidei S. Zeno hoc loco reprehendit, quam non negat necessariam, ut quis sciat, quidquid credere debet; sed argutas fidei disputationes, quas vocat, seu nimium in fide [c] acumen, curiositatem, dialecticenque pluribus pernicio sam unice condemnat: Disputatio enim, inquit n. 2, sicut excolit fidem ; ita, si versuta sit, eradicat fidem, ut in Arianorum disputationibus atque tractatibus experientia docebat. Itaque similia, ac alii Patres, S. Zeno tradidit sive hoc sermone 1 de Fide, quem hactenus commentati sumus, sive alibi, et pluribus quidem in locis, quæ enumerare nimis esset longum; cum scilicet Arianorum petulans ingenium coercere, et nimiam arcanorum fidei investigandorum curiosi tatem reprimere studens, credendum quidem esse docuit, quidquid de Filii nativitate traditur; at argumentationibus vanis opinari velle, non colentis, sed dementis esse affirmavit. Vide tract. 8 lib. 11, numero 1.

In bis autem quanta subtilitate ingenii, quantaque argumentationum vi uterentur hæretici magno cum legentium periculo, patet ex Athanasii epistola ad Episcopos Ægypti et Libya pag. 278, num. 8, ubi catholicos ab ejusmodi scriptorum lectione deterrere C conatur his verbis: Nam etiamsi roces ex Scripturis mutuentur, scribentes nihilominus repellite, licet orthodoxæ fidei verba protulerint, nec sic loquentes velitis attendere. Nec etiam recta mente loquuntur, sed his verbis velut ovium pelle induti, intus eadem ac Arius sentiunt..... Itaque si quæ scriberent, ea scriberent orthodoxi, ut magnus Hosius, etc. (alios catholicos recenset)....... Si illi (Ariani) his (catholicis) essent similes, nullus profecto in illorum scriptis esset suspicionis locus simplex enim ac candidum est virorum Apostolicorum ingenium. Et numero 9 : Quia vero scripta auctores eos habent, qui pro propugnanda hæresis causa mercede sunt conducti................. evigilandum et cavendum est, fratres..... ne qua fraus ex verborum elegantia astuliaque oriatur. Hanc Arianorum in rebus fidei perperam philosophantium calliditatem alii quoque Patres testantur. Vide plura Gregorii Nyssäni, Nazianzeni, Basilii, Epiphanii, Faustini, Cyrilli, et Ambrosii testimonia a Petavio collecta in Prolegomenis cap. 3, a num. 3. Hanc vero sophisticam calliditatem et humanam argumentorum ratiocinationem, quæ Arianos in tot errores sententiasque distraxerat, utpote periculi plenam catholici Patres maxime fugiendam putarunt et hinc jam patet, quid in causa fuerit, cur S. Zeno fidei tractatus fieri prohiberet. Frater ille, quem tractatu 1 alloquitur, is erat, qui ipsum fontem divinitatis philosophicis argumentis exhaurire conabatur, num. 5; qui sub sono legis

Quod si S. Zeno tract. fidei a catholicis etiam hominibus scribi adversatus vere fuit, fecit, quod cœteri Occidentales faciebant episcopi, qui proinde de Orientalibus non bene sentiebant, cum de fidei formulis seu tractatibus per eosdem editis auditum fuit. Hinc S. Hilarius ut catholicos Orientales OccidentaD libus ea de re indignatis conciliaret, eorum mentem consiliumque ex necessitate purgare studuit in lib. de Synodis ad episcopos Galliæ num. 63 : Nihil autem mirum videri vobis debet, Fratres charissimi, quod tam frequenter exponi fides cœptæ sunt: necessitatem hanc furor hæreticus imponit. Et mox: Atque utinam penitus nescirent! cum procliviore enim venia ignorarent, quam obtrectarent. Sed horum Episcoporum dolor se intra silentium non continens, unitatem fidei hujus quærit, quæ jam pridem per alios amisit. Interim tamen ipsos Gallicanos episcopos commendat, tamquam beatos in Domino et gloriosos, qui, ait, perfectam atque Apostolicam fidem conscientiæ professione retinentes, conscriptas fides huc usque nescitis : quibus

Zenonis mens Occidentalibus communis, et ipsi etiam A longa excusatione arripiendam duxit; quis jam hinc Hilario pro Orientalibus disserenti commendata cognoscitur.

non pervideat, quo jure S. Zeno fratrem non ea utique necessitate, qua Hilarius premebatur, sed sola, uti apparet, curiositate ad disputandum adductum, ab hac scriptione deterrere et avertere conatus est; non quod vere inlicitum putaret de mysteriis divinis sana sententia disserere, sed quod quotidiano Arianorum experimento edoctus, ex hujusmodi disputationibus hæreseos incurrendæ periculum immineret; quod nemo prudens ne dum non reprehenderit, sed commendatione potius dignum putarit, vel ea ratione, quam idem S. Zeno suggerit num. 5, sit quippe tutius imperitum videri, quam esse sacrilegum. Quod quidem consilium etiam post Zenonem harum quoque in partium Episcopis præstitisse cognoscimus

paulo post Zenonis obitum Brixianam rexit Ecclesiam is enim, serm. 14, pag. 169, hæc scripta reliquit: Credere itaque nos oportet non aliter esse Deum, quam se ipse proprio sermone revelavit esse credendum. Facta quoque ejus non debemus rebelli spiritu discutere, sed fideli studio admirari; quoniam rectus øst sermo Domini; et omnia opera ejus in fide..... Desinamus ergo fide neglecta contumeliosis quæstionibus divinum pulsare mysterium. S. Petrus Chrysologus, Ravennas archiepiscopus, sermon. 62 de Symbolo, Adtende homo, inquit, qua reverentia tibi fides insinuatur el traditur; audi Patrem, ut sentias, intelligas, credas; non discutias Filium : et quia est confitearis ; non unde et quando et quomodo sit, temerarius inquiras. Plura ejusdem generis occurrunt, quæ referre nec vacat, nec opus est, cum satis ex dictis Zenoniana sententia explicata et vindicata videatur.

Verum displicebit fortasse, quod sub finem tr. de Fide inculcatur, ubi non modo universam divinorum mysteriorum investigationem disputationemque, sed ipsam pariter illorum adversus hæreticos defensionem improbare videtur. Disputare devita. Negat quodam modo Deum, quisquis adserit (id est vindicat et defendit) Deum : defensio enim non nisi imbecilli præstatur. Verum hic non aliam defensionem reprehendit, quam quæ philosophicis argumentis in Arianorum rationem hic frater aggredi volebat : eam vero, quæ ratiocinationibus omissis totum ingenium ad vindicandam fidem, et auctoritatem sacram explicandam transferebat, nequaquam reprobavit; nam B cum ex multis, tum præsertim ex S. Gaudentio, qui num. 5, ait: Si peritiam legis ostendere cupis, lectionum nubila disserena. Doce eam sibi non esse contrariam. Doce omnia, quæ canit, esse credenda. Uni auctoritati sacræ in tractatibus, quos probat, voluit insisti; et solum repudiavit ratiocinationem philosophicam Arianis usitatam, ac errorum fontem ; qua', ut eadem in causa notavit Ambrosius lib. 1 de Fide cap. 5, num. 42, non adstruendi vim habet, sed studium destruendi. Quod si ad Arianorum tela retundenda ratiocinatione aliqua subtiliori uti opus esset; hic quoque S. Zenonem minime adsentientem ex periculi metu inveniremus: quem sane metum ipsi liilario ineussum videmus, cum ea necessitate ductus, inter Occidentales primus libros de Trinitate concinnare coactus est. Compellimur, inquit lib. 11 С de Trin., num. 2, hæreticorum blasphemantium vitiis, ininlicita agere, ardua scandere, ineffabilia eloqui, concessa præsumere. Et cum sola fide expleri, quæ præcepta sunt, oporteret, adorare videlicet et venerari cum eo Filium, sancto Spiritu abundare; cogimur sermonis nostri humilitatem ad ea, quæ inenarrabilia sunt, extendere, et in vitium vitio coarctamur alieno : ut quæ contineri religione mentium oportuissent, nunc in periculum humani eloquii proferantur. Et num. 5: Horum igitur infidelitas in anceps nos ac periculum protrahit, ut necesse sit de tantis ac tam reconditis rebus aliquid ultra præscriptum cœleste proferre..... Im mensum est autem, quod exigitur, incomprehensibile est, quod audetur, ut ultra præfinitionem Dei sermo de Deo sit. Posuit naturæ nomina Patrem, Filium, D comprehendi solet, quam postremam a divino Verbo Spiritum sanctum. Extra significantiam sermonis est, extra sensus intentionem, extra intelligentiæ concep tionem quidquid ultra quæritur : non enuntiatur, non attingitur, non tenetur. Verborum significantiam rei ipsius natura consumit, sensus contemplationem im. perspicabile lumen obcæcat, intelligentiæ capacitatem, quidquid fine nullo continetur, excedit. Sed nos necessitatis hujus ab eo, qui hæc omnia est, [c1] veniam deprecantes, audebimus, quæremus, loquemur. Si hac in vitium scriptione se Hilarius rem inlicitam agere, cantare, in anceps et periculum protrahi confitetur ; et ecclesiastica licet necessitate premeretur, nihilominus non sine venia deprecanda, nec sine tam

cam

CAPUT III.

VARIÆ ZENONIS DE INCARNATIONE CHRISTI FORMULE
VINDICANTUR.

Quæ de æterna divini Verbi generatione duriores visæ sunt Zenonis formulæ, capite primo explicatæ nobis sunt nunc quæ ad temporalem ejusdem generationem pertinent, explanandæ supersunt. Tres autem hæ fere sunt. Prima cum Dei Filium induisse, suscepisse, gestasse, vel adsumpsisse hominem pluries dixit; quæ locutio idcirco reprehenditur, quod hominis nomine non tam natura, quam persona humana

adsumptam nemo, nisi Nestorianus affirmat. Huic videtur accedere alia formula ex tractatu 16 lib. 1, num. 14, ubi personæ hominis mentio fit: Dominus ex persona hominis, quem adsumpserat. Altera ex tract. 6 lib. 11, n. 1, cum Dei Filium hominem mistum vocat, ac si divina et humana natura in unum mistum coaluerint, quæ Eutychetis hæresis fuit. Cui locutioni accedit illa tract. 8 ejusdem lib. 11, n. 2 : Mistus itaque humanæ carni se fingit infantem. Tertia ex tractatu 2 lib. 1, num. 9, cum Deum in hominem demutatum Auctor tradit, et.tract. 12, in homine inclusum, seu in tegumento carnis inclusum, ut tract. 9 ejusdem libri loquitur num. 1. Sed duæ priores for

mulæ, si rigide accipiendae sunt, contradictoriæ in- A perspicue adsumptum hominem de sola natura huveniuntur, et contrariis plane hæresibus Nestorianæ

et Eutychianæ favent. Hoc autem ipsum satis innuit, alio plane sensu, quam quem verba rigide accepta, referunt, pronuntiatas fuisse. Id porro antiquitatem nostri Scriptoris maxime statuit: cum nondum natis seculo V Nestorii et Eutychetis hæresibus, quibus ille formule videntur favere, sancti Patres tutius loquerentur (quod sæpe, alia licet occasione, August. advertit) ut de hæretico sensu, qui eisdem postea subjectus fuit, ne cogitarent [cu] quidem : unde modo hac, modo illa etsi contraria formula liberius, in catholicum tamen eumdemque sensum utebantur.

mana intellexit, ut unicam personam in Christo exstitisse diserte adserat. Quod vero Zeno ait ex persona hominis, vocem personæ non scholastico, sed vulgari sensu Latinis sacris Scriptoribus usitato accepit pro eo, quod dici alias solet uti homo, seu tam• quam homo, quod aliis aliorum Patrum exemplis statuimus adnot. 75 in tract. 16 lib. 1.

:

Altera autem formula mistionem exprimens, Patribus ante Eutychen frequens est; adeoque in ea nihil hæreseos deprehenderunt, ut Augustinus ep. 137, al. 3, num. 11, Verbi incarnationem definire non dubitarit Mistum Dei et hominis. Miscendi autem verbum hoc loco divinæ humanæque naturæ non confusionem, sed unionem, seu conjunctionem siB'gnificat in persona Verbi; unde Augustinus proposita ibidem quæstioni, quomodo Deus homini permistus sit (hac enim voce utitur) postquam prius respondit per aliam quæstionem, quomodo misceatur anima corpori, eidem comparationi insistens reponit secundo sic: Sicut in unitate personæ anima unitur corpori, ut homo sit; ita in unitate personæ Deus unitur homini, ut Christus sit: ubi uniendi verbum pro eo, quod in ́ quæstione propositum fuerat, miscendi, supposuit tamquam unum et idem: et dein monet, hoc audito nomine recedendum a consuetudine corporum, qua solent duo liquores ita commisceri, ut neuter servet integritatem suam, etc. Leporius in libello Emendationis conjunctionem hanc miscendi verbo significatam intelligens, Novit enim, inquit, sine corruptione misceri, et tamen in veritate misceri. Eodem verbo in eamdem sententiam usi fuere Irenæus, Tertullianus, Cyprianus, Firmicus, Hilarius, et, ut mittamus cæteros, S. Leo Eutychetis damnator, serm. 22, de Nativ. 3.cap.1; Ut naturæ alteri altcra misceretur; et serm. 53, de Epiph. 4, cap. 4 : Naturæ carnis immistus; nec non [cm] Vigilius lib. 1 contra Eutychen adhuc post hujus hæresis ortum, a qua hoc mistionis nomen alia significatione acceptum male audire cœperat. Perspicue autem Zeno mistionem pro conjunctione, quæ naturæ divinæ et humanæ integritatem non læderet, accepisse patel vel ex ipso tract. 8 lib. 1, num. 2, ubi mistum quidem humanæ carni Dei Filium tradit, sed ita ut integra esset utraque natura: Ibidemque salvo, inquit, quod erat, meditatur esse quod non erat: quibus similia habet tract. 9, num. 2, et tract. 7, in fine. Christum porro hominem mistum aperte dixit tract. 6 lib. 11, num. 1, eo consilio, ut nec purum hominem, nec Deum purum (quod duæ volebant hæreses ibidem notatæ), sed ex naturæ utriusque conjunctione compositum quoddam, seu ut, quod Lactantius ait lib. iv, cap. 13, et Deum fuisse et hominem ex utroque genere permistum doceret (ex utroque genere concretum dixerat Cyprianus lib. 11 Testim., cap. 10), in quo egregia catholicæ fidei professio continetur.

Prima locutio hominem adsumpsit, suscepit, etc., solum post Nestorium displicuit, cum antea a sanctis Patribus recto sensu adhiberetur, ut animadvertit Agobardus adversus Felicem, num. 8: Videtur mihi etiam vestra charitas admonenda de hoc, quod Felix frequenter gaudet dicere hominem adsumptum vel formam servi. Quamquam enim et pie dici potuit, sicuti et frequentissime dictum a Sanctis Patribus invenitur : tamen considerandum est, quod in Nestorio hæc verba nostris displicuerunt: quod sane verissimum est, si Victorinum excipias, qui ante Nestorii ætatem, lib. I adversus Arium pag. 272, tom. Iv Bibl. PP. novissimæ editionis Lugdun., non hominem, sed carnem a Verbo adsumptam dici voluit. Cæterum antiquos Patres, qui eadem formula catholice usi sunt, si recensere omnes vellemus, nimis esset longum. Satis sit indicare Tertullianum, Lactantium, Hilarium, Hieronymum, Augustinum, et, quod pluris est, C ipsum quoque S. Leonem, qui acerrimus licet Nestorianæ hæresis impugnator, sermone tamen 94 de Transfig. cap. 2, suscepti hominis, et serm. 33 sen 4 de Epiphania unitus homini scripsit. Hominis autem nomine hi omnes Patres naturam, non personam hominis acceperunt. Hinc S. Augustinus de Prædest. Sanctorum num. 31, postquam susceptum hominem dixit, addit mox susceptam naturam hominis. Similiter Hilarius, qui in cap. 3 Matthæi, num. 2, hominem, quem adsumpserat, scripsit; in psal. LXV, numer. 12, adsumptæ ex Virgine carnis naturam; in ps. CXXIV, num. 4, adsumptionem carnis nostræ ; et in cap. IV Matth., num. 14, materiem adsumpti corporis memorat. Zeno pariter tract. 8 lib. 11, num. 2, in fine ait Carnem ideo dignatus est induere. Cæterum adsumpti, vel suscepti hominis locutio eo minus in antiquis reprehendenda, quod in posterioribus Nestorio adhuc eo recto, quo diximus, sensu usur. D pata invenitur in ipsis quoque fidei formulis, uti est illa a Martene edita tom. 1 de Antiq. Eccles. Rit. pag. 165, in Hymno Te Deum, qui Ambrosio et Augustino vulgo tribuitur, et apud plures scriptores, uti patet, vel ex uno Facundi Hermianensis testimonio sic scribentis lib. x prope finem: Antiqui Doctores dixerunt, quoniam Deus Verbum sit principaliter et secundum essentiam uniyenitus Filius Dei : homo vero adsumptus ex unitate ejus personæ accepit, ut unigenitus Filius semper esset, et diceretur in quibus adeo

Tertii generis formulæ, singulæ licet separatim duriusculæ sibique invicem aliquatenus adversantes videantur, cum tamen professioni nunc expositæ,

« PoprzedniaDalej »