Obrazy na stronie
PDF
ePub

ratus est, et cum omnibus sanctis Dei intercedat pro me,. mihique a Deo O. M. gratiam impetret, ut nomen meum in libro vitae inseratur, quod Deus mihi dare dignetur per Jesum Christum Filium suum.

Monachii ad Divae Virginis
infra Octavam Bennonis
MDCCCXXXIII.

HERENAEUS HAID

fs. Theologiae Doctor, libr. resign. Decanus Pondorfensis, ac p. t. Beneficiatus ad D. V.

DE HUIUS OPERIS RATIONE AC UTILITATE PRAEFATIO PETRI

BUSAEI NOVIOMAGI.

AMICUS quidam noster prudentia ac dignitate praestans, cum hunc Catechismum Doctoris Petri Canisii diu ac multum evolvisset, majorem in modum optavit, ut, quae variis ex Patribus in illo collecta breviterque tradita continentur, aliquanto fusius, praesertim in rudiorum gratiam, explicarentur. Nec enim satis fore putavit, ex aliis Catechismis, qui non pauci et utcunque elaborati circumferuntur, huc lucem majorem adferre, sed hoc postulavit maxime, ut ad verbum libro adscriberentur, quae partim ex sacris literis, partim ex Patrum monumentis petita, circa marginem duntaxat, ut fit, succincte indicabantur. Neque ille vero temere cogitavit, hac quidem ratione, et testimoniorum, quae diximus, adiecta luce, fieri posse, ut, quod opus multorum nunc manibus teritur, majorem quoque fructum, et plerisque singularem commoditatem exhiberet. Primum enim ita consulitur Catechistis, qui sive Catechismum

Romanum ex decreto Tridentini concilii editum, sive hanc doctrinae Christianae Summam explicent, gravi levantur labore in conquirendis auctorum sententiis praesertim cum nec suppetant omnibus tot libri Patrum atque Theologorum. Deinde non potest ex harum sententiarum collectione non aliqua tum utilitas, tum voluptas consequi, cum lector luce clarius videt, veteris quidem Ecclesiae sensum atque consensum huic libro tam pulchre favere atque patrocinari. Gravis est enim auctoritas Patrum: quos omnino qui contemnunt vel negligunt, nae illi non intelligunt, quantopere contristent et offendant in suis electis organis Spiritum sanctum, qui etiam nunc in Patrum scriptis vivit ac loquitur continenter, magnumque lumen et robur necessarium praebet Ecclesiae Dei, tum in scripturarum interpretatione, tum in Catholicae fidei doctrina confirmanda ac propugnanda. Quam enim aliam potissimum ob causam arbitramur post Apostolos, Prophetas et Evangelistas, divinitus per tempora et loca datos constitutos que esse Pastores Ephes. 4, 12 et Doctores: nisi, ut Apostolus ait, ad consum

mationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Quo quidem officio ac munere suo tum etiam, postquam e vita excesserint, funguntur, relictis clarissimis literarum monumentis, in quibus testatas consignatasque animorum suorum sententias prodiderunt: si eos, tanquam

[ocr errors]

errent ipsi, audire contemnimus: an non Deum ipsum aspernamur, cujus concessu ac munere illos habemus? An non eundem fraudis ac mendacii arguimus, qui pro luce tenebras, pro viae ducibus et doctoribus veritatis errorum magistros atque auctores dederit, quique falsis promissis Ecclesiam sponsam suam misere deluserit? Etenim si Patres in aliquo fidei dogmáte consentientes et quasi conspirantes lapsi fuerint, universam Ecclesiam aliquando in fide, quae basis et fundamentum est religionis, errasse consequetur. Aberrante siquidem Pastore, necessarium est et oves aberrare: et quo oculi dirigunt corpus, co pariter reliqua membra deferri moverique necesse est. Quo tandem igitur pacto Deus constare sibi, ac in promissis suis consentire poterit? Quae fides, Heb. 11,1.Sq. quae auctoritas divinae pollicitationis de perpetua Spiritus sancti et Christi Domini praesentia, ac in veritatis fideique doctrina, stabilitate et constantia, quam Ecclesiae promissam divinae literae plane ac perspicue testantur? Quomodo Christum Dei sapientiam a stultitiae nota vindicabimus, qui et domum suam super arenam aedificasse, et non ad Matth. 7, 26. columnam et firmamentum veritatis, uti debebat, sed ad erroris ducem atque magistram consulendam Matth. 18,17. atque audiendam ablegasse videri posset? Quare summa reprehensione digni sunt audacissimi simul et arrogantissimi homines, qui Patres omnes in doctrina consentientes prae se contemnunt, ilJorumque gravissima judicia in vulgi contemptio

nem adducunt: tum de horum erroribus et naevis

13.

Matth. 25, 20.

Esaiae 59, 19.

Seq

Matth. 16, 18.
Lucae 22, 51.

1. Tim. 3, 15.

ad arbitrium libidinemque garriunt impudenter. Nam quis ignorat has voces, quas Lutherum incondite fundere, ac temere superbeque effutire non 1) In prologo puduit: In omnium Patrum scriptis multos inve- : ticulorum niri errores, saepe in oratione secum ipsos puga Leone X, nare, saepe inter se dissentire, divinas scripturas: torquere: Augustinum solum disputare, definire

assertion.ar.

damnatorum

arbitrio ad

Henricum

Regem Angliae.

nihil: Hieronymum in Commentariis fere nihil as

2

3

2

[ocr errors]

2) de servo serere, ipsumque et Origenem tam inepte sacras = Erasm. Literas tractasse ac explanasse, ut nemo propemodum, suo quidem judicio, ineptius id fecisse vi5) Adversus deatur. Atque insolentius sese efferens, certum se gloriatur improbeque jactat, dogmata sua, quantumvis impia, habere se de caelo: adeo ut nihil curet, si mille Augustini, mille Cypriani, ipsi quam maxime adversentur atque reclament : DEUM errare, decipi et fallere non posse: Augustinum et Cyprianum, sicut omnes electos, errare potuisse, saepiusque errasse. Melanchthonis vero, qui modestior videri voluit, quam intolerabilis arrogantia? dum in suo de Locis cómmunibus rerum Theologicarum libello, quem Lutherus in4) De servo victum appellavit, et non tantum immortalitate, sed canone quoque Ecclesiastico dignum censuit, 5) In locis sic ait: Scripsere de libero arbitrio Augustinus et ad Filmanum Bernardus, et ille quidem sua posterioribus libris,

arbitrio ad

Erasmum.

communibus

Plettenerum

anno 21 cap.

viribus et li

4

de hominis quos adversus Pelagianos edidit, multipliciter bero arbitr. tractavit. Bernardus non est similis sui. Sunt hac de re etiam apud Graecos quaedam, sed sparsim. EGO quandoquidem non sequar hominum opiniones, et simplicissime et planissime rem exponam,

P

[ocr errors]

2

« PoprzedniaDalej »