Obrazy na stronie
PDF
ePub

MVSARVM. CVLTORIBVS

NOSTRAE. PRAESERTIM. ACADEMIAE. VMBRA

INNVTRITIS

OPVS CVLVM

D. D. D.

AD LECTOREM.

SEPENUMERO dolere soleo, veterem illum et probum morem styli assidue in Græco et Latino carmine pangendo exercitandi in Academia nostra non eo quo dignus est, hodie in pretio haberi. Hunc autem morem illis præcipue in deliciis fuisse, quorum doctrinam et ingenium maxime suspicimus, nemini ignotum est, qui virorum qui per superiora sæcula inclaruerunt scriptis vel leviter sit imbutus. Nec dubitari potest quin subsidium haud mediocre ad interiorem veterum linguarum rationem perspiciendam hac arte comparari possit.

Invaluit autem, ut videtur, opinio, tempus ita et operam perire, si verborum et metri minutiis, quibuscum omnis in hoc genere peritia arctissime conjuncta est, diligenter expendendis

[ocr errors]

incumbamus. Clamatur scilicet, ad res potius quam ad verba et styli rationem esse attendendum. Demonstrandum autem erat, magnos illos viros qui hæc tanto studio coluerunt, in rerum cognitione nobis inferiores extitisse: quod si plane contra fuisse constabit, quam infirmo hi sibi placeant argumento satis apparebit.

Quamobrem huic vitio pro virili succurrendum ratus, spicilegium e nostrorum carminibus edere decrevi, ut aliorum exemplis instigati, reliqui ad elegantissimam hanc disciplinam exercendam et sese commotos sentirent. Inter ea autem quæ hic publici juris feci, haud pauca, ut spero, satis feliciter, nonnulla felicissime tractata invenientur: quædam si secus erunt, horum veniam dabit Lector humanissimus.

Quod longe plura Latino quam Græco sermone scripta edidi, haud scio an mihi non ingratum acciderit. Video enim nonnullos hodie ita loqui, quasi litteras Latinas præ Græcis sordere, immo diligentia sua vix dignas esse putent. Quæ opinio longe est falsissima; nec tam limatum, ut opinor, judicium quam animi pigritiam sapit. Quippe

« PoprzedniaDalej »