Obrazy na stronie
PDF
ePub

IURIS

NATURAE ET GENTIUM

PRIVATI ET PUBLICI FUNDAMENTA

Quum vir praestantissimus GULJELMUS AUDISIO, ea qua erga nos pollet benevolentia, non modo hoc opus suum typis mandare concesserit, verum etiam quamplurimas additiones et annotationes (nullibi adhuc impressas) nobis dono dederit; hinc iura omnia et privilegia proprietati litterariae a legibus nostratibus tributa, perfrui velle declaramus.

JOSEPH DURA, BIBLIOPOLA.

EX TYPIS CAIETANI CARDAMONE.

IURIS

NATURAE ET GENTIUM

PRIVATI ET PUBLICI

FUNDAMENTA

AUCTORE

GULIELMO AUDISIO

SACROSANCTAE BASILICAE VATICANAE CANONICO ET IN ROMANAE SAPIENTIAE
ARCHIGYMNASIO EIUSDEM IURIS PROFESSORE.

Omnia sunt incerta cum a iure disces-
sum est. lus fons est aequitatis,
fundamentum libertatis. CIC.

EDITIO ALTERA AB AUCTORE RECOGNITA

NEAPOLI
APUDIOSEPHUM DURA, BIBLIOPOLAM

Via vulgo dicta STRADA DI CHIAIA, N. 10.

MDCCCLIII.

[blocks in formation]

LECTISSIMIS IN URBE

IURIS NATURAE ET GENTIUM

CANDIDATIS.

Eadem animi suavitate scriptis vos alloquor, iuris Candidati ingeniosissimi, qua et in frequentissimum conspectum vestrum prodire, et vestris amicitiae atque humanitatis officiis quotidie perfrui, mihi semper incundissimum fuit ac desideratissimum. Haec autem quae communi studio atque diligentia invenimus, vel saltem perquisivimus, nomini vestro nuncupanda existimavi, ut quam gratus me teneat animi sensus apprime intelligeretis, mutuique amoris signum ac veluti sacramentum, fixum ratumque permaneret. Interim vos, opus universum et quae illi erant praemittenda, experta iam benignitate libentique animo accipite.

Nobilissima atque amplissima nomina, si consocientur, IUS et NATURA: quibus ima summis conseruntur, homines vero aeternae legis ac bonitatis, Deique ipsius imagine augentur et decorantur. Nam dum reliqua omnia in terris, lege externa agi atque ad finem properare, compertum habemus; homo, quod rationis, sive iuris et legis est particeps, solus ipse in consortium est elatus Divinitatis. Quod et Tullius gratulabatur, una iam, per iuris communionem, civitate constituta hominum atque Deorum; idemque poetae expresserunt, Numinis praesentiam potius quam afflatum in homine prosecuti: « Iustitiae consors, tacitumque in pectore Numen 1). » Cum igitur naturae datum foret, suam a 1) Sil. Ita 1. iure increato haurire dignitatem; ab illo recedens, in suam necessario compelleretur paupertatem. Quae cum certissima sint, tractationem de Iure Naturae et Gentium suscepturi, quae praesens ad iura increata, tum scientiae huius nostrae, tum gentium sit conditio, sedulo est perspiciendum.

« PoprzedniaDalej »