Obrazy na stronie
PDF
ePub

atque in literis sacris usque ad decrepitam vixit aetatem. 'Hic omnes vel pene omnes, qui ante illum ex utraque parte orbis de doctrina Ecclesiastica scripserant, legit. ET L. 2. cont. cund. : De illo sancto Presbytero Hieronymo , qui secundum gratiam, quae data est ei, sic in Ecclesia laboravit, ut eruditionem catholicam multum in Latina lingua, multis et necessariis literis adjuvaret etc. IDEM L. 18. de civ. Dei, c. 43. : Quamvis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus homo doctissimus, et omnium trium linguarum peritus , qui non ex Graeco, sed ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem scripturas converterit etc. ITEM cpist. 19. ad Hieronym.: quamquam secundum honorum vocabula, quae jam Ecclesiae usus obtinuit, Episcopatus presbyterio major sit: tamen in multis rebus Augustinus Ilie. ronymo minor est.

ET ad eund. epist. 15. : Tantae mihi in literis tuis, quae in manus nostras venire potuerunt, apparent res, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere Jateri tuo.' Quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in Domino filiorum erudiendum ad te mittere cogito. Nam neque in me tantum scientiae scripturarum divinarum est, aut esso jam poterit, quantum inesse tibi video.

SEVERUS Sulpitius L. de virtutib. Orient. Monach., III. de vit. S. Martin.: Igitur deinde digressus, Bethlehem oppidum petii. Ecclesiam loci illius Hieronymus presbyter regit: vir propter fidei meritum, dotemque virtutum, non solum Latinis atque Graecis, sed et Hebraeis etiam literis institutus est, ut se illi in omni scientia nemo audeat comparare. Apud eum ser mensibus fui: Cui jugis adversus malos pugna, perpetuumque certamen. Conscivit odia perditorum, oderunt eum haeretici , quia eos impugnare non desinit: Oderunt eum clerici, quia vi. tam eorum insectatur et crimina. Sed plane cum boni omnes admirantur et diligunt. Nam qui eum haereticum esse arbitran. tur, insaniunt. Vere dixerim , catholica hominis scientia, sana doctrina est. Totus semper in lectione, totus in libris est : Non die, non nocte quiescit: Aut legit aliquid semper , aut scribit.

DE AUGUSTINO.

HIERONYMUS epist. 80. ad Aug., 25. inter epist. August. : Omni quidem tempore beatitudinem tuam eo quo decet honore veneratus sum, et habitantem in te dilexi Dominum Salvatorem: Et nunc, si fieri potest, cumulo aliquid addimus, et plene complemus, ut absque tui nominis mentione, nc unam quidem ho. ram practerire patiamur, qui contra flantes ventos ardore fidei perstitisti. Macte virtute in orbe celebraris: Catholici te conditoren antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt, et quod signum majoris gloriae est, omnes haeretici detestantur, et me pari prosequuntur odio, ut quos gladiis nequeunt, voto interficiant. Incolumem et mei memorem te Christi Domini cle. mentia tueatur, Domine venerande et beatissime Papa,

PAULINUS Episc. Nol. in epist. 1. ad Aug., in operib. Aug. 31.: 0 yere sal terrae, quo praecordia nostra, ne possint saeculi vanescere errore, condiuntur. O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiae posita , quae late Catholicis urbibus de septiformi lino pastum oleo laetitiae lumen effundens, densas licet hacreticorum caligines discutis, et lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas etc. Os enim tuum fistulam aquae vivae et venam fontis acterni merito dixe. rim, quia fons vitae aquae salientis in vitam aeternam CHRISTUS effectus est, cujus desiderio sitivit in te anima mea, et ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupivit.

SEVERUS Sulp. in epist. ad Aug. inter S. Aug. epist. 37.: Overe artificiosa apis Dei, construcns favos Divini sectaris plenos , manantes misericordiam.

PROSPER Episc. Rhegien. L. III. de vit. contempl. c. 31.: S. Augustinus Episcopus acer ingenio, suavis eloquio, saeculari literaturae peritus, in Ecclesiasticis laboribus onerosus, in quo tidianis disputationibus clarus, in omni sua actione compositus, in expositione sua fidei nostrae Catholicus, in quaestionibus ab. solvendis acutus, in revincendis hacreticis circumspootus, et in explicandis scripturis canonicis cautus,

CAELESTINUS Pontifex epist. 1. ad quosd. Galliar. episc. c. 2.: Augustinum sanctae recordationis virum, pro vita sua atque meritis in nostra communione semper babuimus , nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor adspersit, quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper praedecessoribus haberetur.

CASSIODORUS Senator prolog. super Psalter. : Est enim literarum omnium egregius magister, et (quod in ubertate ra. rum est) cautissimus disputator. Decurrit quippe tanquam fons purissimus, nulla faece pollutus: Sed in integritate fidei perseverans, nescit haereticis locum dare, unde sese possint ali. qua colluctatione defendere. Totus Catholicus , totus Orthodo. xus invenitur : Et' in Ecclesia Domini suavissimo nitore resplen. dens, superni luminis claritate radiat. ,

IDEM L. de divin. lect. c. 22.: Ipse Doctor eximius bea. tissimus Augustinus, debellator haereticorum, defensor fidelium, et famosorum palma certaminum, elc.

VENERABILIS Beda de 6 mundi aetat., scu in chronic. suo : B. Augustinus Hipponensis episcopus, omnium Doctor eximius ecclesiarum , etc. IDEM L. 2. de tabernaculo et vasis ejus ac vestibus sacerdotum, cap. 3. : Augustinus omnia, quae fidem tur. bare poterant, haereticorum venena evacuat.

REMIGIUS Antisiodor Episc. in Comment. Sup. II. Cor. : Sicut sol in lumino excedit omnes Planetas , ita Augustinus omnes excessit in exponendo sacras scripturas.

BERNARDUS Serm. 80. sup. Cant, : Augustinus est vali. dissimus malleus haereticorum,

1

IN Conc. Florent. sess. 7. Andreas Praesul. Coloss. pro

Ro. mana Ecclcsia respondens : Sed nunc, inquit, sanctorum Doc. torum auctoritates in medium afferamus, ac in primis Augu. stini illustrissimi Latinorum Doctoris, quem quinta Synodus consecravit. Vide etiam Conc. Tolet. VIII. can. 2.

DE CYRILLO ALEXANDRINO.

EVAGRIUS Scholast. Epiphan. L. 1. hist. Ecel. c. 7. : Cyrillus praeco verbi insignis, et strenuus vere ac salutaris doctrinae antesignanus , laude et praedicatione celebratur.

NICEPHORUS L. XIV. hist. Eccl. cap. 34.: Caelestinus autem Romae Episcopus, propter navigationis pericula, ipse sy. nodo (Ephesinae) adesse retractavit : Ad Cyrillum tamen, ut locum ibi suum obtineret, scripsit. Ex quo tempore, fama est, mitram illum ct Papae appellationem , atque ut orbis universi' juder appellaretur, accepisse : Quae deinde omnia per successionem ad eos etiam pervenerint, quibus sorte Alexan. drinae Ecclesiae thronus legitime obvenisset, sacros episcopos. Et lib. 14. c. 36. Cyrillus veluti quaedam Ecclesiae tuba fines terrac personans, et propugnator Ecclesiae fortissimus ab om. nibus celebratur, et omnibus in ore est.

DE LEONE MAGNO.

THEODORETUS Cyrens. Episc. in epist. ad Leon. R. Pont. : Deus nunc quoque Petri et Pauli sedem claram insignemque reddidit, cum vestram sanctitatem in ea collocaverit, quae ra. dios fidei orthodoxae emittit.

SOPHRONIUS Patriarcha Hicrosol. in epist. ad Serg. Patriarch. Constant., recitat. action. XI. sext. Synod. gen. Con. stant. Tanquam sacram et cohonorandam suscipio, rectaeque fidei propagatricem et a Deo condonatam, atque a Deo in spiratam epistolam Magni atque praeclari Leonis sanctissimi Romanae Ecclesiae, immo omnium, quae sub sole erunt luminarii: quam divino manifeste permotus spiritu contra Eutychem maledictum, et Deo odibilem desipientemque Nestorium, ad Flavianum laudabilem scripsit regiae urbis Episcopum: quam et firmamentum rectae fidei appello atque definio, hos qui ita eam optime definierunt, sanctos patres assequens, utpote om.

nem quidem rectitudinem fidei nos instruentem , omnem vero pravitatem haereticam perimentem, et ab a Deo custoditis atriis nostrae sanctae Catholicae ecclesiae effugantem: cum qua divina syllaba et scriptura, et cunctas ejus epistolas et dogmata, tanquam prolata ex ore Petri Principis Apostolorum, amplector et perosculor et veneror et anima tota complector. Vide plura in Synod. chalced. act. 3.

DE GREGORIO MAGNO,

DAMASCENUS in sermone de defunctis. Gregorius , qui Dialogos a nostris dicitur, veteris Romae Episcopus , vir (quod testantur omnes) sacrarum disciplinarum intelligentia celebris, cui etiam (ut ferunt) sacra facienti angelus socium se addidit etc.

CONCILIUM Tolet. VIII. can. 2. : Beatus etiam Papa Gre. gorius, et vitae meritis honorandus atque in ethicis assertioni. bus pene cunctis merito praeferendus etc.

« PoprzedniaDalej »