Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

V

LECTISSIMIS IN URBE

IURIS NATURAE ET GENTIUM

CANDIDATIS.

Eadem animi suavitate scriptis vos alloquor, iuris Candidati ingeniosissimi, qua et in frequentissimum conspectum vestrum prodire, et vestris amicitiae atque humanitatis officiis quotidie perfrui, mihi semper incundissimum fuit ac desideratissimum. Haec autem quae communi studio atque diligentia invenimus, vel saltem perquisivimus, nomini vestro nuncupanda existimavi, ut quam gratus me teneat animi sensus apprime intelligeretis, mutuique amoris signum ac veluti sacramentum, fixum ratumque permaneret. Interim vos, opus universum et quae illi erant praemittenda, experta iam benignitate libentique animo accipite.

Nobilissima atque amplissima nomina, si consocientur, ius et NATURA: quibus ima summis conseruntur, homines vero aeternae legis ac bonitatis, Deique ipsius imagine augentur et decorantur. Nam dum reliqua omnia in terris, lege externa agi atque ad finem properare, compertum habemus; homo, quod rationis, sive iuris et legis est particeps, solus ipse in consortium est elatus Divinitatis. Quod et Tullius gratulabatur, una iam, per iuris communionem, civitate constituta hominum atque Deorum; idemque poetae expresserunt, Numinis praesentiam potius quam afflatum in homine prosecuti: « Iustitiae consors, tacitumque in pectore Numen 1). » Cum igitur naturae datum foret, suam a 1) Sil. Ita I. iure increato haurire dignitatem; ab illo recedens, in suam necessario compelleretur paupertatem. Quae cum certissima sint, tractationem de Iure Naturae et Gentium suscepturi, quae praesens ad iura increata, tum scientiae huius nostrae, tum gentium sit conditio, sedulo est perspiciendum.

Tribus ab hinc saeculis, iura privata et publica, ab universalissimo eorum fonte, nobis, ut cito rei summam expromamus, nimium videntur discissa: unde scientiae cui incumbimus exiguitas, vel adversa valetudo, quam ceteroqui, ni nos ipsi defecerimus, rebus et sententiis plenissimam haberemus ac validissimam. Gentes autem et imperia, nec florentissima pollere virium sanitate atque integritate, ipsorum casus vel facta testantur. Cuius rei causae cum aliae ab aliis afferantur, illa videtur potissima, quod cum universa iura essent colligenda, quo mutuam sibi lucem afferrent, ac sublimius in hominum mentibus cordibusque assurgerent; ex adverso, quasi a stipite divulsa, vim et cognationem amitterent, eorumque palmites in legibus, fructus vero in gentium moribus arescerent. Nam si recte dictum est a Cicerone « omnes artes quae ad humanitatem pertinent, omnemque in

genuarum et humanarum artium doctrinam, uno quodam socie1) Pro Archia, tatis vinculo contineri 1); » quanto magis id de iuribus affirmanet deOrat., III. dum, quibus hominum vita non tam exornatur quam constituitur?

Haec autem iura (non miscenda quidem, sed neque seiungenda), ea omnia sunt, quibus veluti luminibus et funiculis, edocenda atque regenda hominum tradebatur natura, sub illius imperio constituta, caelum atque terras tuentis et regentis Dei. Triplicis vero sunt generis: civilia scilicet, naturalia et divina. Sed nos civitatem a natura, naturam deinde abstrahentes a Divinitate; iura quae simul erant divina et naturalia et civilia, fere amittebamus, dissoluta passim atque attrita; quodque peius erat, illa pro libito condere vel reficere, in nostra putabamus facultate.

Ita sane: quum homo, non iuris observator, sed iuris conditor fieri ausus est, cuncta in praeceps societas ruere coepit. Naturae enim, eiusque Conditoris scita, quum non fideliter inquirere, sed philosophi, publicistae, legumlatores, ipsique imperantes quandoque ad libitum effingere aggrederentur, tunc pro naturali et divina hominum societate, arbitraria quoque extitit hominum compages, nullo pene vel naturali vel divino fundamento innixa. Tunc legale quoddam sophisma, iuris habens speciem, philosophico sophismati successerat, privata et publica gentium iura insiciens vel discerpens. Latens diu haec gentium infirmitas, in mediam tandem prodiit lucem, illud evincens, quod ubicumque homo, sive princeps sive populus, non humana divinaque iura consulere, sed alia atque alia ad suam sibi libidinem componere

VII

[ocr errors]

.

satagebat, imperiorum simul et gentium sanitas et felicitas evanescebant.

Duplex remedium ipsa suadet mali conditio: iuris ad naluram atque ad Deum conversio. Ad naturam, dixi. Nam, minores sunt, Tullio animadvertente, forenses disputationes, alioque in genere versantur. Sed neque publicistarum, qui, spreto imperiorum fundamento, formis politicis unice fidunt, vel intemperanter ad materialia convertuntur, quidquam proficiet oratio. Penitissima igitur Naturae perquirenda sunt oracula, quum a Platone et Cicerone traditum, firmumque habeamus « nullo in genere disputandi magis honeste patefieri, quid sit homini tributum natura; quantam vim rerum optimarum mens humana contineat; cuius muneris colendi efficiendique causa nati et in lucem editi simus; quae sit coniunctio hominum, quae naturalis societas inter ipsos. His enim explicatis, FONS LEGUM ET IURIS INVENIRI POTEST 1).» Non ergo, ut statim regerit Atticus Cice- 1)Cic.,de Leg., roni, a praetoris edicto, vel a XII tabulis, sed ex intima omnino 1,5. philosophia, haurienda est iuris scientia, legumque omnium disciplina. Quid enim leges, ubi iustae sint, nisi iussa naturae ? Quaenam autem, nisi natura, alia gentium lex, mens ratioque prudentis, iuris atque iniuriae mensura ? Sed quid natura ipsa u nisi recta et a numine Deorum tracta ratio 2)? »

2) Id., Philipp.

II. Primo itaque, iuris exordium ac stirps ab ea summa ratione vel lege capienda sunt, quae saeclis omnibus antenata est, quam scripta lex ulla, aut quam omnino civitas constituta: namque « eadem ratio, cum est in hominis mente confirmata et perfecta, lex est 3). » Quum ergo, de iure agentes, naturam appel- 3) Id. de Leg., lamus, Deum ipsum appellamus, eiusque sempiternam legem at- 1, 6. que rationem.

Sed creata ratio, licet Divinitatis similitudinem et cognationem referens, dum in humanam illabitur naturam, nec liquida semper, nec iurium fontem plenissime attinget, nisi aeternae ac purissimae rationis sepimento valletur, eiusque lumine augeatur: « A natura enim ipsa desciscimus, ut nobis optimam naturam invidisse videamur 4). » Ne igitur vanitati veritas, et opi- 4) Id.,

Tusc. nioni natura ipsa cedat, omnes principis illius rationis, quae

UL.

integra in Deo est, sive internae et naturales, sive externae et supernaturales manifestationes, hominibus factae, diligenter sunt colligendae, ut ratio creata atque infirma non deficiat, utque ille fons legum et iuris inveniri possit, qui a Tullio nuper commen

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

dabatur. Qua insistens via, naturalis nos , non divini iuris consulti, rationem primum et naturam persequemur: si autem alicubi haereat ratio, vel caecutire contingat, ut cum humanae gentis, malorumve quibus animae et corpora sollicitantur, origines erunt evolvendae, vel divina iura quaerenda, vel qui sit naturae cursus et finis, aliaque rationi insolubilia problemata; numquid divina iura aspernabimur in naturam effusa, ipsamque naturam sine viae duce, medioque in itinere haerentem et caligantem deseremus, vel somnia et fabellas pro Dei legibus et factis vendita

bimus ? Quae cum a Pufendorfio non rite sint perpensa, ius na1) De off.hom. turae a divino absolute praecidendum decreverat 1): dum inteet civ., praes. rim ipse, Grotius, aliique, rei necessitate compulsi, utroque iure

in eadem tractatione uterentur. Sic igitur definiendum arbitramur: Iuris naturalis consultus non theologum aget, sed cum illi universa pervolvenda sit natura, qualis fuit ab initio, qualis est nunc, et qualis futura est, ut totus illius pateat cursus et finis, iuraque iuribus respondeant; quae illi ex naturae penu deficient, eadem non dedignabitur a iure divino postulare ac percipere (a).

[ocr errors]
[ocr errors]

(a) Eo iam pervenimus, sive antiqua, sive nova tempora inspiciamus, ut rationis infirmitas ad luris Naturae et Gentium scientiam absolutissime perficiendam, populisque commendandam , sese manifestissime prodiderit. Indignautis forsan animi haec Pascalii verba: « On ne voit presque rien de juste et d'injuste qui ne change de qualité en changeant de climat. Trois degrés d'élévation du pôle renversent toute la jurisprudence. Un méridien ou peu d'années de possession, décident de la vérité. Les lois fondamentales changent; le droit a ses époques. Plaisante justice qu'une rivière ou une montagne borne! (PASCAL, Pensées, 1 par., ch. 6, art. 8). Nimia haec sint: numquid vero penitus falsa, ubi sola ratio populis vel legibus praefuit? Addit: « Le larcin, l'inceste, le meurtre des enfants et des pères,. tout a eu sa place entre les actions vertueuses (Ibid.). » Vera nimis! Aderat nempe ratio, aderat ius, ipsaque natura aderat; sed homo, leges, populorumque mores, aliam fere naturam sibi constituerant. Prosequitur enim: « Il y a, sans doute, des lois naturelles; mais cette belle raison corrompue a tout corrompu: Nihil amplius nostri est; quod nostrum dicimus, artis est; ex senatus consultis et plebiscitis crimina exercentur; ut olim vitiis, sic nunc legibus laboramus (Ibid., art. 9). » Utinam infirmi haec essent animi, vel doloris aestu abrepti! Sed quid, cum gentium leges et facta inspicienda suscipimus ? Quid, si patrum recordatione, deleto Numinis cultu, ara Deae RATIONI, dum ipsa maxime insaniret , extructa fuit? Hinc itaque rationis excellentia, illinc eius fatuitate vel perversitate coarctamur. Quo pergimus ? Quae inde naturae vel gentium iura depromemus vel extricabimus? Iuris Naturae magistro, ut arbitramur, duo

[ocr errors]
[ocr errors]

« PoprzedniaDalej »