Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

SUMMI PONTIFICIS, S, CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE ET ARCHIEP,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

SERVUS SERVORUM DEI,

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

to primum tempore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter animum viresque nostras intendimus, et cogitationes omnes direximus, quæ ad ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque parare et, Deo ipso adjuvante, omni adhibito studio efficere contendimus. Cumque inter alia sacri Tridentini Concilii decreta, Nobis statuendum esset de sacris libris, Catechismo, Missali et Breviario edendis atque emendandis: edito jam, Deo ipso annuente, ad populi eruditionem Catechismo, et ad debitas Deo persolvendas laudes Breviario castigato, omnino, ut Breviario Missale responderet, ut congruum est et conveniens (cum unum in Ecclesia Dei psallendi modum, unum Missæ celebranda ritum esse maxime deceat) necesse jam videbatur, ut quod reliquum in hac parte esset de ipso nempe Missali edendo quamprimum cogitaremus. Quare eruditis delectis viris onus hoc demandandum duximus, qui quidem diligenter collatis omnibus cum vetustis nostræ Vaticana Bibliothece, aliisque undique conquisitis, emendatis atque incorruptis codicibus, necnon veterum consultis ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro eorumdem rituum instituto monumenta nobis reliquerunt, ad pristinam Missale ipsum sanctorum Patrum normam ac ritum restituerunt. Quod recognitum jam et castigatum, matura adhibita consideratione, ut ex hoc instituto, cœptoque labore, fructus omnes percipiant, Romæ quamprimum imprimi, atque impressum edi mandavimus: nempe ut sacerdotes intelligant quibus precibus uti, quos ritus, quasve cæremonias in Missarum celebratione retinere posthac debeant. Ut autem a sacrosancta romana Ecclesia, ceterarum ecclesiarum matre et magistra, tradita ubique amplectantur omnes et observent, ne in posterum perpetuis futuris temporibus in omnibus christiani orbis provinciarum patriarchalibus, cathedralibus, collegiatis et parochialibus, sæcularibus, et quorumvis Ordinum, monasteriorum, tam virorum, quam mulierum, etiam militiarum, regularibus ac sine cura ecclesiis, vel cappellis, in quibus Missa conventualis alta voce cum choro, aut demissa celebrari juxta romanæ Ecclesiæ ritum consuevit, vel debet, alias quam juxta Missalis a Nobis editi formulam decantetur, aut recitetur, etiamsi eædem ecclesiæ quovis modo exemptæ apostolicæ Sedis indulto, consuetudine, privilegio, etiam juramento, confirmatione apostolica, vel aliis quibusvis facultatibus munitæ sint; nisi ab ipsa prima institutione a Sede apostolica approbata, vel consuetudine, quæ vel ipsa institutio super ducentos annos Missarum celebrandarum in iisdem ecclesiis assidue observata sit : a quibus, ut præfatam celebrandi constitutionem, vel consuetudinem nequaquam auferimus, sic si Missale hoc, quod nunc in lucem edi curavimus, iisdem magis placeret, de Episcopi, vel Prælati, Capitulique universi consensu, ut, quibusvis non obstantibus, juxta illud Missa celebrare possint, permittimus: ex aliis vero omnibus ecclesiis præfatis eorumdem Missalium usum tollendo, illaque penitus et omnino rejiciendo, ac huic Missali nostro nuper edito, nihil umquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignationis nostræ pœna, ac nostra perpetuo valitura constitutione statuimus et ordinamus. Mandantes, ac districte omnibus et singulis ecclesiarum prædictarum Patriarchis, administratoribus, aliisque personis quacumque ecclesiastica dignitate fulgentibus, etiamsi S R. E. Cardinales, aut cujusvis alterius gradus et præeminentiæ fuerint, illis in virtute sanctæ obedientiæ præcipientes ut ceteris omnibus rationibus et ritibus ex aliis Missalibus quantumvis vetustis hactenus observari consuetis, in posterum penitus omissis, ac plane rejectis. Missam juxta ritum, modum, ac normam, quæ per Missale hoc a nobis nunc traditur, decantent, ac legant, neque in Missæ colebratione alias cæremonias, vel preces, quam quæ hoc Missali continentur, addere, vel recitare præsumant. Atque ut hoc ipsum Missale in Missa decan

« PoprzedniaDalej »