PRAEFATIO. In collectione hac fontium iuris ecclesiastici instituenda duplex mihi propositum fuit, cui etiam duae eius partes respondent. In priore parte ea monumenta colligenda esse duxi, quae ad historiae iuris canonici studium accurate instituendum eiusque cognitionem promovendam aut necessaria aut saltem utilissima sunt, quorum autem adeundorum iuris studiosis aliisque magna librorum supellectile haud instructis raro copia est. In tanta talium monumentorum ubertate et varietate difficilis sane delectus fuit, deque opportunitate eorum quae recepi quaeque omisi disputare licet. Ast inprimis curandum fuit, ne collectio instituti fines excederet nimiamque in molem excresceret. Altera pars uberior fontes iuris ecclesiastici hodierni et novissimi continet. Magnus eorum numerus imo postremis his temporibus prodiit, qui gravissimas de statu ecclesiae eiusque cum republica nexu quaestiones concernunt, qui tamen nusquam collecti sed non nisi multis libris dispersi inveniuntur. Hinc meum librum non tantum iuris ecclesiastici studiosis sed etiam historiae ecclesiasticae investigatoribus utilem gratumque fore confido, eoque lector benevola mente utatur. Scribebam Bonnae Idib. Decembr. MDCCCLXI. 2 II. Litterae commendatitiae a. 810 III. Ex formulis Marculfinis c. a. 660 IV. Ex libro diurno Romanorum pontificum c. a. 714 VI. Regula Chrodogangi episcopi Metensis c. a. 760 IX. Friderici II. promissio a. 1213 X. Friderici II. confoederatio cum principibus ecclesiasticis a. 1220 78 XI. Friderici II. edictum contra statuta ecclesiasticae libertati praeiudicantia a. 1220 81 XII. Friderici II. constitutio in basilica beati Petri a. 1220 82 XIII. Concordata Constantiensia a. 1418 86 XIV. Literae foederis principum Imperii de concordia Romae cum Pontifice ineunda a. 1446 die V. Oct. . 97 XV. Eugenii IV. literae de novo concilio convocando a. XVII. Eugenii IV. bulla de restitutione Iacobi Trevirensis et Theodorici Coloniensis Archiepiscopi a. 1447 die V. Febr. XVIII. Eugenii IV. bulla super diversis indultis, dispensationibus, concessionibus in gratiam Germanorum factis a. 1447 die VII. Febr. XIX. Concordata inter Pontificem Nicolaum V. et Imperatorem Fridericum III. anno 1448 inita. Pag. 100 101 103 104 109 XX. Ordo inquisitionis in synodo e saeculo decimo quinto 114 XXI. Ordo celebrandi generalis concilii e saeculo decimo quinto XXII. Declaratio cleri Gallicani a. 1682 XXIII. Déclaration du clergé de France sur les libertés et franchises de l'église Gallicane an 1682 XXIV. Ordonnance du Roi du mois de mars 1682 . XXV. Alexandri VIII. literae ad Ludovicum XIV. gem Galliae a. 1691 XXVI. Episcoporum Galliae retractatio a. 1692 117 127 128 130 re XXVII. Ludovici XIV. regis Galliae declaratio a. 1693 XXVIII. Geistliches Reglement von Peter dem Grossen 1721 XXIX. Reichsdeputations-Hauptschluss vom 25. Februar 1803 |