Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Auctoritatibus (praeclaris Divinae Scripturae testimoniis
solidisque SS. Patrum sententiis), quae ibi citantur, hic
vero ex ipsis fontibus á Busaeo Noviomago fideliter col.
lectae, ipsis Catechismi verbis subscriptae sunt,

continens Tomos quatuor.

Secundum Editionem Coloniae, apud Geruvinum Calenum et haeredes
Joannis Quentel, anno MDLXIX. Cum Gratia et Privilegio Summi

Pontificis Pii V. item Romani Imperatoris Maximiliani II.

NOVISSIMA EDITIO,
perfideliter, ac diligentissime peracta.

TOMUS PRIMU S.
DE FIDE, SPE ET CARITATE.

AUGUSTAL VINDELICORUM.
APUD CAROLUM KOLLMANN, BIBLIOPOLAM.

MDCCCXXXIII.

ioz3
Vi

II. A D TIMO THE VI III.
Omnis scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad
corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus
bonum instructus.

B. AUGUSTINUS TRACTATU IL. IN EPIST. B. JOANNIS. Omnia, quae leguntur in scripturis sanctis , ad instructionem et salutem nostram, intente oportet audire: maxime tamen memoriae commendanda sunt, quae adversus haereticos valent plurimum, quorum insidiae infirmiores quoque et negligentiores cir. cumvenire non cessant.

ORIGENES TRACTATU XXIX. IN MATTH. Quoties Haeretici canonicas proferunt scripturas, in quibus omnis Christianus consentit et credit, videntur dicere : Ecce in domibus verbum est veritatis. Sed nos illis credere non debemus, nec exire a prima et ecclesiastica traditione, nec aliter credero nisi quemadmodum per successionem ecclesiae Dei tradiderunt nobis.

Matth. 24, 26. VINCENTIUS LIRIN ENS 18 inlibello adversus profanas omnium haereseon 'novationes.

Necesse est profecto omnibus Catholicis, qui sese ecclesiae matris legitimos filios probare student, ut sanctae sanctorum Patrum fidei inhaereant, adglutinentur , immoriantur: profanas vero profanorum novitates detestentur, horrescant, insectentur, persequantur.

1. Timoth. 6, 20.

ITEM: Hos in ecclesia divinitus per tempora et loca dispensatos, quisquis in sensu ca. tholici dogmatis unum aliquid in Christo sentientes contemserit, non hominem con. temnit, sed Deum,

Ephes. 4, 7. Luc. 10, 16.

[ocr errors]

contra

D. AUGUSTINUS LIB. II.

Julia num Pelagia num in Epilogo. Quod invenerunt in ecclesia, tenuerunt: quod didicerunt , docuerunt: quod a Pa. tribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt. Nondum vobiscum apud illos judices aliquid agebamus, et apud eos aota est causa nostra. Nec nos, nec vos cis noti fueramus et eorum pro pobis latas contra vos sententias recitamus: nondum vobiscum certaba. mus, et eis pronuntiantibus, vicimus.

A P P R O B A TIO

HUJUS

LIBRI.

Hoc volumen jam recens typis excusum judico magno fructu in manus multorum evulgandum Ego frater Theodoricus Buscoducen, Sacrae Theologiae apud Colon. Professor, et Apostolicus Inquisitor,

13-364831

PRAEFATIUNOULA EDITORIS.

Omnia, quae humilitas nostra de summa gloria arque honore venerabilis Patris PETRI CANISII et de virtute atque splendore ipsius libri celeberrimi, de Summa nempe Doctrinae Christianae, scripsit, in praefationibus quisque ad editionem primam compositis et ad secundam 1) (quae posterior Sanctissimo Patri LEONI XII. g. m. dedicata est) operis classici, nec non in versione germanica ejusdem libri ?), et in Apologia venerabilis Theologi ejusque Summae Doctrinae christianae ;), atque in illa dissertatione, inscripta: Leben und Wirken des ehrwürdigen Vaters und Lehrers P. Canisii 4)satis legere potest.

1) Summa Doctrinae christianae, cum appendice de hominis lapsu etc.

Landishuti, ex offic. J. Thomanni, Bibli. MDCCCXXVII. 2) Kurzer Inbegriff der christlichen Lehre oder Katechismus Dritte

Auflage. Landshut bey J. Thomann, 1826. 3) Apologie oder Schutzrede des ehrwürdigen Theologen P. Canisius clc.

Landshut, 1822. bcy J. Thomann. 4) Landshut 1826. bey J. Thomann.

Quod autem ad opus praesens, opus et catechisticum appellatum, attinet, non opus est editori, de isto multum dicere, cum Petrus Busa e us, vir eruditissimus, P. Canisii auctoris coaevus ejusdemque civitatis homo, in sua sententiis copiosa et venustatis plenissima praefatione jamjam dixerit omnia.

Aetas tunc temporis (fortasse dixeris) aliter formata est; ergo

hoc

opus non amplius erit accommodatum. Forma sit utique alia ! error attamen semper semperque idem remanet, non aliter ac vetus veritas, quam ille odio. se.ac infeste perpetuo oppugnat. Protestantismus, Reformatio sic dicta, contra quam heroës nostri, venerabilis P. Canisius, ipsiusque coaevus Busa eus veritatem atque fidem fortissime defenderunt, ille Reformatismus, quid iste illo tempore tanquam embryo in mente genitotoris sui fuit, id et paulo post fuit, et nunc est tan . quam perfecte natus, videlicet philosophismus, rationalismus, indifferentismus etc.; enimvero ratio obedientiam et obsequium in Verbum Dei Patris, Unigenitum ejus JESUM CHRISTUM, atque in sanctam ecclesiam, matrem nostram, semper recusat.

Qua de causa hoc opus clarissimum non tantum non supervacuum evasit, ac inutile , sed nobis armamentarium perinsigne accommodatissimumque est comparatum.

De oeconomia hujus operis Admonitio ad lectorem" lectores optime docet, quam et nos operi praemittimus.

Admonemus, quod bene notandum est, nos nil aliud ac datum et donum Busaei reddere, denuo dare voluisse. Passim namque tantum aliquos locos ejecimus. In annotationibus vero locorum sacrae scripturae non solum numeros capitum, sed etiam versuum cunctorum, quod antiquitus non fietat, nec tempore Busaei fieri poterat, diligentissime accuratissimeque apposuimus, quae res fuit permagni laboris.

Caeterum Deo Patri Domini Nostri Jesu Christi gratias agimus quam maximas, quod hominem invenerimus sumptus non exiguos impendentem, qui ad hoc opus tam ampli voluminis, idque in tam splendida forma imprimendum necessarii sunt, summaque laetamur laetitia, non lucri causa (sane! postulatio pretii nostra est valde exigua), sed quod tam eximium et praestantissimum veritatis instrumentum (organon) in manus plurimorum pro veritate fortissime pugnantium pervenire possit.

Nolui et huic editioni Busaei nomen meum apponere, sicuti in curandis prioribus editionibus operis originalis, nec non in vertendo eodem libro Canisii; nam me non putavi dignum, qui nomen meum omni pondere carens nomini praeclarissimi et venerandissimi Viri , in fama sanctitatis obiti, apposuerim. At vero ut frequentiori graviori. que postulationi satisfaciam, istud infra apposui Doctori maxime venerando, in odore sanctitatis defuncto, qui juxta dictum Danielis (XII. 5.) fulgebit quasi splendor firmamenti, et quia ad justitiam erudivit multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates, supplicans, ut ipse una cum Vir. gine Deipara , quam singulari cum devotione semper vene

« PoprzedniaDalej »