BREVIARIUM ROMANUM. PARS AUTUMNALIS. 4 dominica prima septembris usque ad dominicam primam Adventus. SUMMORUM PONTIFICUM PRO EDITIONE HUJUS BREVIARII. Pics v, bulla quæ incipit Quod a nobis, data Romæ septimo idus julii anno 1568, significat causam edendi hujus Breviarii, nempe ad tollendam orandi varietatem. Enarrat ea quæ in hac re præstitere Paulus et Pius nomine quarti et quam ipse adhiberi operam curavit, ex decreto concilii tridentini. Tollit et abolet omnino Breviarium a cardinale S. Crucis compositum, quod erat brevissimum; item alia breviaria romana, et alia quæ ex institutione vel consuetudine legitima non superant ducentos annos. Permittit tamen ut antiquiora ducentis annis possint mutari in hoc Breviarium, iis omissis, si episcopus universum capitulum con sentiant. Revocat omnes permissiones, consuetudines, statuta, privilegia, licentias et indulta precandi et psallendi more et ritu prædictorum Breviariorum suppressorum. Præcipit observari hoc Breviarium in toto orbe, cum exceptione 200 aunorum, de qua supra. Statuit in eo nihil mutandum, addendum et detrahendum. Obligat quosque qui tenentur horas canonicas recitare ut hoc utantur Breviario, alias non satisfaciant muneri suo. Jubet omnibus prælatis ut hoc introdusant tam in choro quam atra chorum. Tollit peccati obligationem quæ erat recitandi in choro Officium arvum B. Mariæ Virginis et Defunctorum, Psalmos Poenitentiales et Graduales juxta rubricas Breviarii. Hortatur ut recitentur eadem, propositis indulgentiis dierum centam recitantibus Officium parvum B. Mariæ Virginis et Defunctorum; quinquaginta recitantibus Psalmos Poenitentiales et Graduales, quando præscribant. Rubrica ea Non tamen tollit laudabilem consuetudinem ubi est recitandi OfB. Mariæ Virginis in choro, imo eamdem confirmat, et a tempus decernit obligationis ad usum Breviarii post ejusdem kum andem parvum publicationem. CLEMENS VIII, bulla maii anno 1602, declarat se per viros pios et eruditos Breviarium quæ incipit Cum in Ecclesia, data Roma die a Autumn. |